Skip to the text

Caput XVIII. Quomodo per impudentiae vitium, mens obdurescit erga proximum.

Quatuor adhuc restant de cornibus praedictis, cornu abjectionis, cornu objectionis, cornu dejectionis, cornu subjectionis. His quatuor gradibus mens improba obduratur adversus proximum suum, et quod pejus est, adversus eos quibus debet humilem famulatum. Nam, sicut in ferreis unguibus conculcat inferiores, sic quatuor his rebellionis cornibus, armatur contra superiores. Impudens siquidem anima, quae jugum timoris semel excussit, improba jam temeritate contra magisterium suum insurgit. Cornu itaque abjectionis rebellat, quando jam dedignatur obedire; cornu objectionis, quando praelatorum suorum conatibus conatur semper et ubique fortiter resistere; cornu dejectionis, quando praelatos suos nititur dejicere; cornu subjectionis, quando jam nititur etiam sibi subjicere. Ecce quomodo malum grassatur, ecce quibus gradibus prava anima ad summam impudentiam obduratur, ecce qualiter homo, in id usque producitur, ut nec Deum timeat, nec hominem vereatur (Luc. XVIII).

Chapter 113 of 114