Caput X. Quomodo ex vitio invidentiae mens cadat in vitium fraudulentiae.
Nunc est facile videre quam recte conveniat huic bestiae, quod loco novissimo ponitur dum dicitur: Surge, comede carnes plurimas. Quid est enim carnes comedere, nisi aliena infirma dente maledico lacerare? Qui enim alienam vitam libenter rodunt, qui derogationibus studiose deserviunt, qui proximorum infirmitates delectabiliter carpunt, quid aliud quam carnes comedunt? Ejusmodi carnium corrosores, Propheta jam per experientiam noverat, quando dicebat: Appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas (Psal. XXVI). Sed quod dicitur: Surge, comede, quid, quaeso, erit praeceptio an permissio, suggestio an instigatio? Sed si a bonis angelis dictum putamus, consequenter et in eorum verbis solam permissionem factam intelligamus. Tale est illud quod ad Judam dicitur: Quod facis, fac citius (Joan. XIII). Si autem constat a malis angelis dictum fuisse, possumus in ejusmodi verbis tam suggestionem, quam instigationem intelligere. Solent enim semper mali spiritus malignis mentibus maligna suggerere, et ad omnem malitiam instigare. Quod sit malitiosum, quamve perniciosum detractionibus deservire, et in hoc unumquemque vitio suo satisfacere, ex illa potes Salomonis sententia advertere: Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit (Eccli. X). Nonne huic sententiae concinit, quod Psalmista de ejusmodi dicit: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. V). O malum exsecrabile et tam loquenti, quam audienti exitiale: Surge, inquit, comede carnes plurimas. Et quid aliud ursus, quid aliud haec ferina bellua novit, quam vel suas plantas sugere, vel alienas carnes lacerare? Quid, inquam, invidentiae monstrum aliud officii gerit, quam vel suas molestias plangere, vel aliena infirma carpere? Sed utinam solas carnes lacerarent, utinam vel ossibus parcerent! Nunc autem omnia laniant, omnia lacerant, unde fit ut tandem aliquando omnibus odiosi fiant. Qui enim loquitur, inquam, non potest latere. Sed cum incipiunt agnosci, incipiunt pariter contemni et odio haberi. Sed invida mens atque superba, quanto putas dolore uritur, quanto livore torquetur, cum alios videat de die in diem ad meliora proficere, seipsum quotidie in omni opinione decrescere, et magis magisque vilescere? Unde fit saepe ut se ad callida argumenta convertat, dum summo cum studio et sollicitudine quaeritat, quomodo vel suam gloriam dilatare, vel aliorum obnubilare queat. Incipit itaque extunc sanctitatem simulare, et per hypocrisim paulatim se ad omnem fraudulentiam tradere. Sic pardus urso succedit, dum mens lubrica de vitio in vitium defluit, et per invidentiae malum in fraudulentiam cadit.
Chapter 105 of 114