Caput IV. Quibus corruptionis gradibus corruere solet saepe animus humanus.
In primo itaque statu est justitia fatua, in secundo malitia infrenata, in tertio justitia ficta, in quarto malitia effrenata. In primo regnat singularitas, in secundo impietas, in tertio calliditas, in quarto erudelitas. In primo, inquam, regnat singularitas, et dicitur de eo: Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem (Eccle. IV). Vae, inquam, soli, hoc est de se solo, et suo consilio praesumenti, et solitaria quadam praesumptione viventi. In secundo regnat impietas, et de eo dicitur: Vae impio in malum (Isa. III). In tertio regnat calliditas. Callidi autem provocant iram Dei, et dicitur de eis: Vae duplici corde, et terram ingredienti duabus viis (Eccle. II). In quarto regnat crudelitas, et crudelibus dicitur: Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis (Isai. XXXIII). Crudelitas est rapina, rapina est quando quis tollit res alienas. Quid tibi videtur de eo qui seminat inter fratres discordiam? Impie quidem tecum agit qui tibi aufert pecuniam tuam; quid ille, qui tibi aufert pacem tuam? Nunquid crudeliter agit, qui tibi aufert vestem, et non multo magis qui tibi aufert charitatem? Si vero crudele est tollere homini bona exteriora, bona peritura, multo magis crudele erit tollere homini bona interiora, bona in aeternum mansura: Nam charitas est, quae nunquam excidit (II Cor. XIII). Absque dubio, qui homini charitatem tollit, et Deum tollit: Quia Deus charitas est (I Joan. IV). Vae qui praedaris, nonne praedaberis? Quantum tollis, tantum perdis; Deum tollis et Deum perdis. Coelum tollis, coelum amittis. Quid hac impietate crudelius? Quid hac crudelitate vesanius? Ecce unde quo pervenitur, ecce nihilominus et qua descenditur: unde, inquis, et quo? De summa singularitate, ad summam crudelitatem. Sed qua, inquis, et quomodo? Per impietatem et duplicitatem. A primo siquidem gradu descenditur ad secundum, de secundo ad tertium, de tertio ad quartum. Nam absque dubio praesumptio dejecta solet inducere aemulationem, aemulatio despecta simulationem, simulatio dejecta, mentis effrenationem. Ad primum namque statum pertinet praesumptio, ad secundum aemulatio, ad tertium simulatio, ad quartum mentis effrenatio. Ad primum insolentia, ad secundum invidentia, ad tertium fraudulentia, ad quartum impudentia, et fortassis hae sunt illae bestiae, quas oportuit quaerere.
Chapter 99 of 114