Caput VI. Quibus insolentiae gradibus paulatim corrumpitur animus humanus.
Sed videamus nunc quid Salomon de hujusmodi homine sentiat, qui omnia praecipitanter et praesumptuose actitat, qui in conatibus suis nec modum, nec modestiam servat: Qui festinus est, inquit, pedibus offendit (Prov. XIX). Hinc est, quod alibi dicit: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX). Eidem sententiae consonare videtur, quod de antedicta bestia adjungitur: Aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei. Ecce qui de semetipsis ultra modum praesumunt, quomodo gradatim amittunt, unde intumescunt, caeterosque contemnunt. Prius alae evelluntur, postea et ipsius bestiae corpus de terra sublevatur, prius contemplativae, postmodum activae etiam vitae gratia amittitur. Quid est enim alas suas perdere, nisi sublimes illos contemplandi volatus amittere? Cum enim post multos jejuniorum et vigiliarum excessus, coeperit corpus tabescere, caput dolere, velis nolis, oportet alas deponere, ad terram redire, et carnis curam agere, et melius est ut sponte deponantur quam invito avellantur. Quid est alas avelli, nisi amittere, cum dolore ingenti, et sine ulla spe recuperandi? Alae evelluntur, quando praecipitationis et praesumptionis audacia, urgente infirmitate, cogente necessitate praeciditur. Nonne ejusmodi alarum evulsionem Dominus minatur, cum per prophetam loquitur: Si exaltatus fueris, ut aquila, et inter sidera coeli posueris nidum tuum, inde traham te, dicit Dominus (Abd. I). Post alarum evulsionem de terra sublevatur; per mentis ergo elevationem, et propter mentis elationem de terra excutitur. Et merito, ut credo, eo quod per superbiam inflando, crepando, tabescendo, putrescendo, tamen aliquando fiant tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Sic itaque post alarum amissionem, etiam terrae inhabitatio amittitur, quia post subtractam contemplationis gratiam, ut dictum est, etiam bene operandi gratia superbienti animae subtrahitur. Et qui prius praesumpsit omnes fortiter praecedere, jam incipiat post omnes sequi et tandem remanere. Et qui prius per insolentiam se extendit ultra solitum, postmodum remanet citra solitum, et sic jam de primo insolentiae gradu decidit in secundum, futurum tandem quod timeo, ut de secundo recidat in tertium. Sed ubi, quaeso, de caetero erit dicta jam bestia de coelo amissis aliis dejecta, et de terra sublevata? An forte illuc redibit unde venit, et iterum in mare descendet, quae de mari ascendit? Sic utique, sic saepe quod ex cordis levitate praesumitur, post in multam mentis fluctuationem in amaritudine. Et hoc forte est terram perdere, omnem propositi sui stabilitatem amittere, et dejectionem suam indigne ferendo, nimiam cordis amaritudinem incurrere. Sic de terra in mare transitur, sic montes in cor maris transferuntur. Quid enim est montes in cor maris transire, nisi de magni conaminis culmine, in intimam cordis malitiam cadere? Nam juxta Veritatis testimonium, abundante iniquitate, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Nemo ergo in quantalibet virtutum celsitudine, debet quidquam de suis viribus, sed totum de Domino praesumere, et cum Psalmista cantare: Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris (Psal. XXV). Tunc sane montes transferuntur, quando illud Joannis impletur: Exierunt a nobis, sed non erant ex nobis (I Joan. II).
Chapter 101 of 114