Skip to the text

Caput XIV. Quomodo ex vitio fraudulentiae mens cadat in vitium impudentiae.

Notandum autem quod de hac bestia dicitur: Quia potestas data est ei, et absque dubio miro Dei occultoque judicio majora sunt pene quae hypocritae facere possunt, et faciunt et districtioris vitae observantias custodiunt, quam hi qui se propter Deum affligunt, et cum constet quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni, plus tamen laborant saepe sectatores vanitatis pro gloria vana et transitoria, quam veri aemulatores pro gloria vera et aeterna. Sed valde est difficile, imo pene impossibile ejusmodi homines diu posse latere. Audi quid hic Salomon sentiat cum dicat: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter, qui autem depravat vias suas manifestus erit (Prov. X). Oportet ergo dupliciter et fraudulenter ambulantes, et viarum suarum depravatores manifestos fieri et illud in eis propheticum impleri: Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. (Isa. XLVII). Ejusmodi homines saepe cum in hoc fraudulentiae statu deprehensi fuerint, adhuc in deteriora ruunt: nam, cum ulterius in suis pravitatibus posse latere diffidunt, cum unicum illud gloriationis suae gaudium sine ulla spe recuperandi amittunt, statim ad apertam impudentiam erumpunt. Ecce quomodo per fraudulentiam praecipitatur homo in impudentiam.

Chapter 109 of 114