Caput I. Proponuntur argumenta contra cultum reliquiarum
Disseruimus Libro superiore de gloria et cultu Sanctorum; nunc de veneratione earum rerum, quae ad illos pertinent, id est, reliquiarum sanctarum et imaginum disputandum erit. Ac, ut a reliquiis ordiamur, reliquiarum sanctarum cultum primus reprehendere coepit Eunomius, et post eum Vigilantius, si B. Hieronymo lib. contra Vigilantium credimus. Neque his repugnat quod ibidem paulo infra idem Hieronymus dicit, hanc haeresim olim erupisse contra Ecclesiam, et adversus eam scriptum esse librum Tertulliani, qui dicitur Scorpiacus: nec etiam quod in epistola ad Riparium originem hujus haeresis revocet ad Judaeos et Samaritanos; nam vere primus auctor, qui expresse hoc asseruit, Eunomius fuit. Gnostici enim, contra quos scribit Tertullianus suum Scorpiacum, solum negabant, martyria perpetranda. Ex quo tamen deduci poterat, Martyrum corpora non colenda, quamvis ipsi hoc expresse non dicerent. Porro Judaei et Samaritae omnia corpora immunda esse credunt: nihil tamen in particulari de Sanctorum corporibus dispu- ‘ tant.
Post Vigilantium Constantinus Gopronymus Imperator, ut Suidas in ejus vita scribit, omnes reliquias ubique deleri jussit.
Eadem haeresi laborasse Claudium Taurinensem, scribit Jonas lib. I. de cultu imaginum. Eamdem etiam Wiclefistis placuisse, auctor est Thomas Waldensis tom. III. tit. 44.
Denique eamdem hoc tempore Lutherani et Calvinistae excitarunt. Nam Lutherus in sermone de cruce, reliquias ut fidelium seductiones altissime sub terram abscondendas judicat. Eum secuti Mtigdeburgenses passim reprehendunt cultum reliquiarum, sed praecipue Cent. IV. cap. 6. coi. 456. Idem facit Calvinus lib. de formandae Ecolesiae necessitate, et in admonitione de reliquiis.
Argumenta Wiclefistarum duo erant. Primum, quia Matth. XXIII. arguuntur a Domino Judaei, quod ornarent sepulchra Prophetarum. Secundum, quia in tumulis, quae dicuntur Sanctorum nec animae, nec corpora Sanctorum sint, sed soli cineres.
His addit Calvinus in admonitione de reliquiis alia quinque. Primum, quia Deus abscondit Mosi corpus, ut habetur Deuteron. ult. Causa autem redditur ab homnibus, ne Judaei illud adorarent. Unde etiam in epistola Judae legimus, Diabolum contendisse cum Michaele Archangelo de Mosi corpore: quia videlicet Diabolus illud manifestare volebat, ut occasionem praeberet Judaeis illud adorandi.
Secundum, quia Paulus II. Corinth. V. dicit, post resurrectionem Christi se non nosse Christum secundum carnem; quibus verbis monet, quidquid in Christo carnale fuit, oblivioni tradendum, et missum faciendum, ut in eo secundum spiritum quaerendo et possidendo omne studium ponamus.
Tertium, quia idem Paulus ad Golossens. II. damnat omnem cultum arbitrarium, id est, a Deo non* institutum, quem ipse Graece vocat iOeXoOprKTxeiuv, tamquam stultitiam, etiamsi speciem sapientiae habere videatur. At certe cultus reliquiarum non habetur a Domino institutus, sed est voluntarius, et ab hominibus excogitatus.
Quartum, quia desiderium reliquiarum numquam superstitione caret, imo mater est idololatriae. Nam non possunt haberi vel attrectari, quin statim sequatur veneratio; venerationi autem nullus adhibetur modus, quin statim honor Christo debitus ipsis tribuatur. Id quod experientia testatur; nam in signum solemnis adorationis, cerei nunc passim accenduntur coram Martyrum sepulohris. Et confirmatur; nam Hieronymus objicienti Vigilantio esse idololatriam accendere cereos coram reliquiis, nihil aliud respondere potuit, quam id facere solum mulierculas, quae zelum habent, sed non secundum scientiam. Addere possumus Concilium Elibertinum, can. 34. ubi dicitur, ejusmodi cereis Sanctorum spiritus inquietari; et Augustinum, qui'lib. de moribus Ecclesiae cap. 34. reprehendi# sepulchrorum adoratores.
Quintum, quia maxima pars reliquiarum supposititia est, et saepe accidit, ut pro reliquiis Sanctorum ossa latronum, Yel etiam canum, aut asinorum veneremur. Id quod probat Primum, quia Augustinus in libro de opere Monachorum cap. 28. cum dixisset quosdam Monachos circumferre, et venditare membra Martyrum, addidit: « Si tamen Martyrum. » Si enim jam tunc coeperunt imposturae, quid modo fieri credendum est? Deinde, quia tam multae reliquiae ejusdem generis inveniuntur, ut oporteat vel oumdem Sanctum multa corpora habuisse, vel multas esse falsas reliquias. Haec ille; quae omnia argumenta cap. 4. refellentur.
Po rr Calvinistae ubicumque possunt reliquias Sanctorum exurunt, et cineres in flumen abjiciunt: et notandum sane anno 1362, a Calvinistis corpora Sanctorum Irenaei, Ililarii, et Martini effossa, et cremata, et in profluentem projecta fuisse, ut refert Surius, quod idem eodem in loco corporibus aliorum Sanctorum fecerant Ethnici ante annos 1400, nam ut scribit Eusebius lib. V. histor. cap. 3. Ethnici Martyrum reliquias igni absumptas, in Rhodanum abjecerunt.Ut hinc nimirum intelligamus, quanta sit Calvinistarum cum Ethnicis cognatio sa¬
crilegiorum atque perfidiae. Quod autem Calvinistae ferro et flammis agunt, id agunt imposturis, mendaciis et fraudibus Magdeburgenses, quorum aliquas hic breviter duximus adnotandas.
Chapter 20 of 64