Skip to the text

Caput XXII. De ritibus Pcenitentise solemnis

Descripturus solita brevitate solemnis Poenitentiae ritus, dicam de nomine Poenitentium, de habitu, de loco, de tempore, de poenis.

Nomen Poenitentium, ordinis erat, ut nomen Clericorum, vel Catechumenorum. Christiani enim Primum in duos quasi ordines secabantur: in Fideles, et Catechumenos. « Catechumenis, inquit Augustinus tract. 96. in Joan. Sacramenta Fidelium non produntur. » Deinde Catechumenorum duae erant classes: alii enim audientes, alii competentes, sive electi dicebantur. Fidelium vero tres classes erant. Prima Clericorum, qui nomine omnes ordines Ecclesiastici intelligebantur. Secunda fidelium, id est, laicorum, qui commune nomen retinuerunt, cum aliud excellentius non haberent. Tertia Poenitentium, qui esti fideles essent, tamen ob culpam suam a caeteris fidelibus segregati, quasi in sentinam Ecclesiae rejecti, peculiari nomine censebantur.

Hinc Pacianus in sua Paraenesi ad Poenitentiam, distinguens Pcenitentes a Fidelibus: <( Catechumenis, inquit, ne in hoc transeant, et Fidelibus, ne in hoc redeant, providendum est: ipsis vero Pcenitentibus, ut celeriter ad hujus operis fructum perveniant, laborandum. » Et S. Augustinus lib. l. homiliarum, hom. 49: « Quod dico, inquit, Competentibus, et Fidelibus, audiant Pcenitentes: quod dico, Fidelibus dico, et Competentibus, e Pcenitentibus. » Et in lib. de sancta Virginitate cap. 48: « Omnes, inquit, Christianos, ab Apostolis usque ad ultimos Pcenitentes, quasi a summis coelorum usque ad terminos eorum docuit orare etc. » Sanctus quoque Hieronymus in epist. ad Oceanum de obitu Fabiolee, scribit eam stetisse in ordine Poe-

nitentium. Declaravit autem, ut supra notavimus, Concilium Toletanum I. can. 2. non dici proprie Poenitentes, omnes qui quoquo modo Poenitentiam agunt, sed eos tantum, qui publicam, et ut nostri loquuntur solemnem Poenitentiam agunt.

Habitus Pcenitentium erat certus, quo distinguerentur a cseteris, videlicet pulla vestis, cilicium, caput detonsum, exceptis fceminis. Meminerunt hujus habitus plurimi auctores: Tertullianus in lib. de Poenitentia. Pacianus in Paraenesi ad Poenitentiam. Optatus lib. ii. prope finem. Ambrosius lib. ad Virginem lapsam cap. 8. Hieronymus in Epitaphio Fabiolm. Concilium Agathense can. 15. jubet non admitti ad Poenitentiam eos, qui comam non deposuerint, vel habitum non mutaverint. Concilium Toletanum III. can. 12. idem jubet, sed excipit mulieres, quae non tondere, sed velare caput de- * bent. Locus Pcenitentium varius erat pro criminum varietate. S. Gregorius Neocaesariensis in epistola canonica, quae adjungi solet canonibus Photii; quinque loca Pcenitentium fuisse scribit. Primum, id est, infimum, et ab altari remotissimum, extra portas ecclesiae constituit, qui itpoxXausi; dicebatur a fletu: qui enim in hoc loco consistebant, non permittebantur ingredi Ecclesiam, sed pro foribus flebant, et orationes fidelium postulabant. Alter locus jam intra portas erat, unde audire verbum Dei cum Catechumenis Audientibus Poenitentes poterant, non tamen ad orationem cum Competentibus admittebantur, et hic locus ab audiendo axpoaat; nominabatur. Tertius locus eorum erat, qui admittebantur, tum ad audiendum, tum etiam ad orandum cum Competentibus, non tamen ad sacrificium Missae cum Fidelibus; et hic locus dicebatur uTroTcrspcosi; quasi Contemplatio rerum supernarum. Quartus locus erat eorum, qui manebant cum Fidelibus dum sacrificium celebraretur; non tamen altari communicabant: et hic locus a stando «juctrci? dicebatur. Quintus locus eorum erat, qui jam Poenitentiam expleverant, et solum expectabant tempus reconciliationis; non enim reconciliabantur Poenitentes solemni coeremonia, nisi foria 5. iu Cmiia Domini, ut paulo post demonstrabimus: dicebatur locus horum Pcenitentium gsaTwat?, id est, expletio.

Ex his intelligimus, aliquos Poenitentes postponi solitos omnibus Catechumenis, aliquos aequari, aliquos anteponi; proinde Pce- Tom. IV.

nitentes aliquos omnino in fundum Ecclesiae rejectos, ut recte dixerit Augustinus de sancta virginitate cap. 48: «Ab Apostolis, usque ad ultimos Poenitentes, quasi a summis coelorum, usque ad terminos eorum. »

Jam vero quod attinet ad tempus, imponebatur Poenitentia publica feria 4. ante primam Dominicam Quadragesimae, quae dicitur, In capite jejunii, ut testatur Concilium Agathense cap. 15. teste Gratiano dist. 50. can. In capite: nam ea verba non inveniuntur in vulgatis canonibus ejus Concilii. Habemus adhuc vestigium hujus ritus, in consecratione et aspersione cineris, quse eo die fieri solet. Et quamvis tempus poenitendi aliis longius, aliis brevius praescriberetur, ut trium, septem, decem, aut plurium annorum, tamen singulis annis in 5. feria majoris hebdomadae omnes reconciliabantur et communicabant, ut Innocentius I. in epist. ad Decentium Episcopum Eugubinum cap. 7. his verbis testatur: « Dc Pernitentibus vero, qui sive ex gravioribus, sive ex levioribus Poenitentiam gerunt, si nulla interveniat, aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecdesite consuetudo demostrat. » Idem habemus in Concilio Agathensi apud Gratianum can. In capite distinet. 50. et idem indicat S. Hieronymus in Epitaphio Fabioke.

Pceme denique Pcenitentium multiplices erant, et variae. Prima communis, ct gravissima, abstinere a participatione divinorum mysteriorum. Id patet ex Cypriano lib. nr. epist. 8. ct in serm. de lapsis, et alibi passim, ubi eos reprehendit, qui ante expletam Poenitentiam corpus Domini, ut ipse loquitur, invadebant. Secunda, - ut Poenitentes non promoverentur ad Clerum, ut supra ostendimus ex Siricio epist. 1. cap. 14. Tertia, ut abstinerent a nuptiis, dc qua etiam supra diximus: indulgebatur tamen interdum adolescentibus, ut patet ex Leone epistol. 02. cap. 12. ut ad vitandam fornicationem uxorem ducerent. Quarta, ut ad militiam saccularem non accederent, sed soli Deo deinceps deservire satagerent: ut ex eadem Leonis epist. cap. 11. intelligi potest. Quinta, ut non essent Susceptores in Baptismo aut Confirmatione, dum in ordine Pcenitentium starent: testatur id Concilium Parisiense, tempore Ludovici ct Lotharii celebratum lib. i. cap. ult. tribus enim libris Concilium illud comprehensum est. Sexta, ut Unctione infirmorum carerent, teste Innocentio I. in epist.

atl Decentium cap. 8. Septima, ut singulis diebus jejuniorum venirent ad ecclesiam, et capita submitterent Sacerdotibus, qui eis manus imponerent, et pro eis orarent: ut monet Concilium IV. Carthaginiense can. 80. Octava, ut mortuos sepelirent: ex eodem Concilio can. 81. Nona, ut diebus Dominicis, et tempore Paschali, cum Fideles stantes orabant, ipsi genua flecterent ad orandum;

ex eodem Concilio can. 82. Decima, ut non irent ad balnea, neque ad convivia, et invitati recusarent, ut indicat Pacianus in sua Paroenesi ad Poenitentiam: sed jejuniis, et orationi, sacco et cineri incubantes, assidue operam darent, ut Tertullianus in lib. de Poenitentia, et Ambrosius ad Virginem corruptam, cap. 8. et alii omnes passim testantur.

Chapter 21 of 63