Skip to the text

Caput III. Quod Monarchia Aristocratice et Democratice admixta, utilior sit in hac vita, quam simplex Monarchia

Altera igitur propositio talis erat: Regimen temperatum ex omnibus tribus formis propter naturae humanae corruptionem utilius est, quam simplex Monarchia: quae sane gubernatio id requirit, ut sit quidem in Republica summus aliquis Princeps, qui et omnibus imperet, et nulli subjiciatur: Praesides tamen provinciarum vel civitatum, non sint Regis Vicarii, sive annui judice.s, sed veri Principes, qui et imperio summi Principis obediant, et interim provinciam vel civitatem suam, non tanquam alienam, sed ut propriam moderentur. Ita locum haberet in Republica, tam regia quaedam Monarchia,

quam etiam Principum Optimatum Aristocratia.

Quod si his adderetur, ut neque summus ille Rex, neque Principes minores haereditaria successione dignitates illas acquirerent, sed ex universo populo optimi quique ad eas eveherentur; jam esset etiam suus quidam locus Democratiae in Republica attributus. Hanc esse optimam et in hac mortali vita maxime expetendam formam regiminis, duobus argumentis comprobamus.

Primum enim haberet ejusmodi gubernatio ea omnia bona, quae supra demonstravimus inesse in Monarchia: et esset praeterea in hac vita gratior et utilior. Ac bona quidem Monarchiae in hac nostra gubernatione inesse, planum est; cum haec gubernatio Monarchiam quamdam vere ac proprie comprehendat: futuram autem in omnibus gratiorem, ex eo perspici potest, quod omnes illud genus regiminis magis amant, cujus participes esse possunt: quale sine dubio est hoc nostrum, cum virtuti non generi deferatur.

De utilitate vero nihil est quod dicamus, cum certum sit, non posse unum aliquem hominem per se provincias, et civitates singulas regere, et velit nolit, cogatur earum procurationem, vel administris vicariis suis, vel propriis earum Principibus demandare: et rursum seque sit certum, multo diligentius ac fidelius Principes res suas, quam alienas Vicarios procuraturos.

Accedit alterum argumentum ex auctoritate divina. Deus enim ejusmodi regimen, quale paulo ante descripsimus, in Ecclesia sua tam veteris quam novi Testamenti instituit. Ac de veteri quidem Testamento facile probari potest: habuit enim populus Hebraeorum semper unum, sive Ducem, sive Judicem, sive Regem, qui toti multitudini imperaret, quod pertinet ad Monarchiam: habuit praeterea multos Principes minores, de quibus ita legimus, Exod. XVIII: Electis viris strenuis _ de cuncto Israel, constituit eos principes populi, Tribunos, et Centuriones, et quinquagenarios, et Decanos, qui judicabant plebem omni tempore. Id autem ad Aristocratiam pertinet. Denique ex omni plebe, non ex una aliqua tribu Principes assumebantur, ut ex eodem loco Ex. XVIII et etiam Deuter. I aperte colligitur, quod aliquo modo Democratiae est.

De Ecclesia Testamenti novi idem postea probandum erit, esse in ea videlicet summi Pontificis Monarchiam, atque Episcoporum (qui veri Principes et Pastores, non Vicarii Pontificis maximi sunt) Aristocratiam: ac demum suum quemdam in ea locum habere Democratiam, cum nemo sit ex omni Christiana multitudine, qui ad. Episcopatum vocari non possit, si tamen dignus eo munere judicatur.

Chapter 4 of 63