Skip to the text

Caput XXV. Testimoniis Patrum Graecorum et Latinorum confirmatur primatus Petri

Superest, ut adferamus veterum Patrum testimonia pro primatu S. Petri. Est autem antea observandum, quod si Patres dixerint, Petrum fuisse Caput Ecclesiae, aut primatum in Apostolos, vel Ecclesiam habuisse, id satis esse debebit ad ostendendum ex Patrum sententia id quod volumus. Fatentur enim adversarii, per haec duo nomina Caput et Primatus significari summam in Ecclesia potestatem. Itaque Magdeburgenses Cent. I, lib. II, cap. 7, coi. 725. dicunt, propriam esse notam Antichristi, habere primatum in Ecclesiam. Et Calvin. Instit. lib. IV, cap. 7, §, 2: » Certe, inquit, quamdiu duravit Ecclesiae vera et pura facies, ista omnia superbiae nomina, quibus postea insolescere coepit Romana Sedes, prorsus erant inaudita. » Loquitur autem de nomine Capitis et Primatus: et ibidem indicat, tempore Hieronymi adhuc durasse veram Ecclesiae faciem.

Primus ergo prodeat ex Grsecis Origenes (nam Dionysium, Clementem Romanum, Anacletum, et similes omitto, quia ab adversariis non recipiuntur) qui in cap. VI aci

Rom. sic ait: « Petro, inquit, cum summa rerum de pascendis ovibus traderetur, et super ipsum velut super terram fundaretur Ecclesia, nullius confessio virtutis alterius ab eo, nisi charitatis exigitur. » Euseb. in Chronico anni 44. a Christo nato: « Petrus, inquit, Apostolus natione Galilaeus, et Christianorum Pontifex primus. »

Ubi est observandum discrimen, quodEusebius ponit inter Petrum et aliarum civitatum Episcopos. Nam de Petro non dicit, Romanorum Episcopus primus, sicut ibidem dicit de Jacobo: o Ecclesiae Hierosolymorum primus Episcopus ab Apostolis ordinatur Jacobus frater Domini. » Et de Evodio: « Primus Antiochiae Episcopus ordinatur Evodius; » non ita de Petro loquitur, sed « Christianorum Pontifex primus, » nimirum ut intelligeremus, Jacobum unius civitatis, Petrum totius Orbis Christiani Pontificem fuisse. Idem lib. II hist. cap. 14. vocat Petrum omnium Apostolorum probatissimum et maximum, primorum Principem et Ducem, ac magistrum militiae Dei. Quid autem aliud est esse Ducem militiae Dei, quam esse Caput militantis Ecclesiae?

S. Basilius serm. de jud. Dei, de Petro loquens; « Ille, inquit, beatus qui caeteris praelatus discipulis fuit, cui claves regni coelestis commissae etc. » S. Gregor. Nazianz. Orat, de Moderat, in disp. serv., ostendere volens, in omnibus rebus esse debere ordinem, argumentum sumit ab Apostolis, qui etsi omnes magni essent, tamen unum Praepositum habuerunt: « Vides, inquit, quemadmodum ex Christi discipulis, magnis utique omnibus et excelsis, atque electione dignis, hic petra vocetur, atque Ecclesiae fundamenta Fidei suae credita habeat, ac reliqui discipuli posthaberi se tranquillo animo ferant. »

S. Epiphanius haeres. 51: « Petrum, inquit, elegit ut Dux esset discipulorum. » Et in Aneor.: « Hic est, inquit, qui audivit, Pasce Agnos meos, cui creditum est ovile. »

Cyrillus Hierosolymitanus Cath. II. Petrum Principem Apostolorum excellentissimum vocat. Cyrillus Alexandrinus lib. XII in Jo. cap. 64: « Ut Princeps, inquit, Caputque caeterorum primus exclamat: Tu es Christus Filius Dei vivi. » Et in Thesau. (si B. Thom. credimus in Opusc. cont. Graec.): « Sicut Christus, inquit, accepit a Patre sceptrum Ecclesiae Gentium, Dux ex Israel egrediens, super omnem principatum, et potestatem, super omnequodcumque est, ut ei cuncta curventur: sic et Petro et ejus successoribus plenissime commisit, et nulli alii, quam Petro Christus quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit. »

S. Joannes Chrysostomus hom. 55. in Mattii.: « Petrum, inquit, Ecclesise futurae pastorem constituit. » Et infra: « 'Deus concedere solus potest, ut futura Ecclesia tot tantisque fluctibus impetu irrumpentibus, immobilis maneat, cujus Pastor et Caput (ecce nomen Capitis Calvino inauditum) homo piscator, atque ignobilis. » Et infra: «Hieremiam uni GentiPater, hunc autem universo terrarum Orbi Christus praeposuit. » Et hom. ult. in Jo. aliquoties repetit, Petro fratrum, id est, Apostolorum curam demandatam, et Orbem totum commissum.

Euthymius in cap. ult. Jo. bis repetit, Petrum accepisse praesidentium super discipulos. Ibid.: « Si -dicas, inquit, quomodo Jacobus sedem Hierosolymis accepit? Respondeo, hunc Petrum totius Orbis magistrum esse constitutum. » Ubi docet Euthymius, sicut Jacobus fuit Episcopus Hierosolymorum, ita Petrum fuisse Episcopum totius Orbis.

Theophylactus in cap. XXII Luc. in illud Confirma fratres tuos: « Planus, inquit, hujus intellectus is est. Quia te habeo ut Principem discipulorum, postquam negato me fleveris, et ad poenitentiam veneris, confirma caeteros, hoc enim decet te, qui post me Ecclesiae petra es, et fundamentum. » Et infra: Tu Petre conversus, bonum exemplum poenitentiae eris omnibus, qui cum Apostolus fueris, et negaveris, iterum receperis primatum omnium, et praefecturam Orbis. » Hic etiam audis nomen Primatus Calvino inauditum. QEcumenius in cap. I. Act.: « Surgit, inquit, Petrus, non Jacobus, etvelut ferventior, et velut is cui discipulorum praesidentia commissa erat. »

Hugo Etberianus sive Herretianus circa annum Domini 1160, tempore Emmanuelis Imperatoris, scripsit libros de processione Spiritus sancti adversus Graecos, in quo opere lib. III, cap. 17 sic ait: « Ex ipsa, inquit, rei evidentia liquido apparet, quod Petrum ejusque successorem Christus Principem et Caput non modo Latinorum et Graecorum, Occidentis et Septentrionis universi, verum etiam Armenorum, Arabum, Judaeorum, Madianitarum et totius Orientis, ut meridiani climatis in perpetuum constituit. » -

Hunc adjunximus Graecis, non quod fuerit Graecus natione, sed quod Graece ut plurimum, et in aula Graeci Imperatoris scripserit.

Ex Latinis S. Cyprianus in epist. ad Quintum dicit, Petrum noluisse dicere, cum a Paulo reprehenderetur se habere primatum, et sibi obediendum esse: quibus verbis indicat, eum habuisse primatum, et potuisse aliis omnibus jubere. Ac ne forte dicant adversarii, Petrum ex sententia Cypriani ideo non dixisse se habere primatum, quia falsum dixisset; audiamus Augustinum exponentem hunc locum Cypriani, lib. II de Bapt. cap. 1: « Idem Cyprianus, inquit, in epistola ad Quintum ita loquitur: Nam nec Petrus quem primum Dominus elegit, et super quem aedificat Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione disceptaret, postmodum vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret, se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius debere etc. » Et paulo post: a Ecce, inquit, ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in Scripturis sanctis didicimus, Apostolum Petrum, in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeeminet etc. »

Idem S. Cyprianus in lib. de unit. Eccl., sive de simplic. Praelat. (ut supra deduximus) facit Petrum Caput, fontem, radicem totius Ecclesiae. Et de eodem dicit in epist. ad Jubajanum: « Nos unius Ecclesiae Caput, et radicem tenemus. » Itaque illa duo nomina Cypriani libenter usurpat, quae Calvinus inaudita fuisse dixerat in antiqua Ecclesia. S. Maximus in 3. serm. de Apost.: « Quanti ergo, inquit, meriti apud Dominum suum Petrus erat, ut ei post naviculae parvae remigium totius Ecclesiae gubernacula traderentur? »

Optatus lib. Ilcont. Parmen.: « Cathedra, inquit, una est, et negare non audes, scire te Petro primum in urbe Roma Cathedram esse collatam, ubi sederit omnium Apostolorum caput Petrus, inde Cephas appellatus, in quo uno Cathedrae unitas ab omnibus servaretur, nec caeteri Apostoli singulas, sibi quisque defenderent, ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem Cathedram alteram collocaret. Ergo Cathedra una est, quae est prima de dotibus. In ea sedit primus Petrus, succedit Linus, Lino Clemens etc. » Yides, nomen Capitis et Petri Cathedram ac successorum, unicam totius

Ecclesias Cathedram nominari; quae Calvino erant prorsus inaudita.

S. Ambrosius in cap. ult. Lucae vocat Petrum, Vicarium amoris Christi erga nos, et eum dicit omnibus praelatum. Et in cap. XII, epist. II ad Corinth. « Primatum, inquit, non accepit Andreas, sed Petrus. » Ecce iterum nomen Calvino inauditum. Idem in cap. I ad Gal. dicit, Petro curam Ecclesiarum a Domino demandatam. Denique serm. 11:

« Hanc, inquit, solam Ecclesiae navem ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus, dicente Domino: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quae navis in altum secuti istius ita natat, ut pereunte Mundo, omnes quos suscepit servet illaesos: cujus figuram jam in veteri vidimus Testamento. Sicut enim Noe arca, naufragante Mundo, cunctos quos susceperat incolumes reservavit, ita et Petri Ecclesia, conflagrante seculo, omnes quos amplectitur, repraesentabit illaesos; et sicut tunc, transacto diluvio, ad arcam Noe columba signum pacis detulit, ita et transacto judicio, ad Ecclesiam Petri Christus gaudium pacis referet. »

B. Hieronymus lib. I in Jovin.: «Inter duodecim unus elegitur, ut Capite constituto, schismatis tolleretur occasio. Sed cur non Joannes electus est virgo? aetati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens ac pene puer progressae aetatis homini- ♦ bus praeferretur. » Hic etiam audis nomen Capitis Calvino inauditum.

B. Augustinus passim dicit, Petrum habuisse primatum, ac praesertim 1. II, cap. 1. de Bapt., ut jam ante citavimus, ubi etiam addit: « Puto, inquit, quod sine ulla sui contumelia Cyprianus Episcopus Petro Apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii gloriam. Caeterum magis veteri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit, illum Apostolatus principatum cuilibet Episcopatui praeferendum? sed etsi distat Cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria. »

Observandum hoc loco est, multum omnino ex sententia Augustini Petri Cathedram praestare particularium Episcoporum cathedris, cum veritus sit, ne contumeliam Petro videretur facere, si cum eo compararet Cyprianum; qui tamen non solum Episcopus, sed etiam primus erat totius Africae.

Notandum quoque, putasse Augustinum posse comparari martyrium Cypriani cum martyrio Petri, licet Petri esset multo nobi¬

lius, quia in eodem genere sunt martyrum omnium palnjee: at Cypriani sedem non posse conferri cum Sede Petri, quia non solum Sedes Petri est nobilior sede Cypriani, sed est quodammodo in alio genere, nam differunt ut totum et pars; non solum enim Petrus erat Episcopus Romae, ut Cyprianus Carthaginis, sed etiam erat Petrus Pontifex Orbis terrae totius, cum tantum partis unius esset Pontifex Cyprianus.

Idem Augustinus de poenitentia Petri loquens, serm. 124. de temp.: « Totius, inquit, corporis morbum in ipso capite curat Ecclesiae, in ipso vertice componit membrorum omnium sanitatem etc. » Auctor quaestionum veteris et novi Testamenti, quae sunt in operibus August. q. 75: « Sicut, inquit, in Salvatore erant omnes causae magisterii, ita et post Salvatorem in Petro omnes continentur. Ipsum enim constituit caput eorum, ut pastor esset gregis Dominici. » Et infra:

« Manifestum est, inquit, in Petro omnes contineri; rogans enim pro Petro, pro omnibus rogasse dignoscitur. Semper enim in Praeposito populus aut corripitur, aut laudatur. »

S. Leo passim haec docet, praesertim ser.3. de assumpt. sua ad Pontif.: « De toto Mundo, inquit, unus eligitur Petrus, qui et universarum Gentium vocationi, et omnibus Apostolis cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur, ut quamvis in populo Dei multi sa- ^ cerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. » Et in epist. 84. ad Anastasium in fine: « Magna, inquit, dispositione provisum est, ne omnes sibi omnia vendicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia: Et rursus quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri Sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil umquam a suo capite dissideret. » Ecce habes hic quoque nomen Capitis, et curam universalis Ecclesiae.

Sedes Roma Petri, quse pastoralis honoris

Facta caput Mundo, quidquid non possidet armis,

Relligione tenet etc.

Arator in cap. 1, Act. de Petro sic ait:

Quas passus salvavit oves, totumque per Orbem

Hoc auget pastore gregem, quo munere summus

Surgit etc.

S. Gregorius lib. IV, epist. 32. ad Maurit: «Cunctis, inquit, Evangelium scientibus liquet, quod beatissimo, et omnium Apostolorum Principi Petro, Dominica voce totius Ecclesiae cura commissa est. » Et infra: « Ecce, inquit, claves regni coelestis accepit, potestas ei ligandi atque solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus tribuitur. »

Beda hom. in vig. S. Andreae, in illud: Intuitus eum etc. Jo. I: «Vidit, inquit, cordis ejus simplicitatem, vidit animi sublimitatem, cujus merito cunctae esset praeferendus Ecclesiae. »

Et hom. in festo Petri et Pauli: « Ideo, inquit, Beatus Petrus, qui Christum vera Fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum, et principatum judiciariae potestatis accepit, ut omnes per Orbem credentes intelligant, quia quicumque ab unitate Fidei, vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec januam possint regni coelestis ingredi. »

S. Bernardus in epist. 237. ad Eugen.: « Locus, in quo stas, terra sancta est, locus Petri est, Principis Apostolorum, ubi steterunt pedes ejus, locus illius est, quem constituit Dominus dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. » Et lib. II de Consider. ait de Petro: « Instar Domini gradiens supra mare, unicum se Christi Vicarium designavit, qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet, siquidem aquae multae, populi multi. »

His 24 Patrum testimoniis, quasi vocibus 24 Seniorum Apocalypsis, aperte ostenditur consensus veteris Ecclesiae, tam Graecae, quam Latinae, ad quae nihil omnino responderi potest, nisi quod Lutherus et Calvinus de Leone dicunt, eos humana passos, ac deceptos esse.

Sed si ita est: cur nemo umquam eos reprehendit? Certe Epiphanius, Theodoretus, Augustinus, Damascenus, indicem haeresum; Augustinus, Damascenus, indicem haeresum

et haereticorum texuerunt, et in eo etiam Origenem posuerunt. At cur, quaeso, in erroribus Origenis illum non annotarunt, quod dixerit, Petro summam rerum de pascendis ovibus a Christo traditam? Cur Cyprianum, Ambrosium, Chrysostomum, Optatum, Leonem, et alios inter haereticos non numerarunt, cum tam clare docuerint, habuisse Petrum primatum, et fuisse Caput Ecclesiae, et totum Orbem terrarum illi commissum? Certe tantum errorem, qui Antichristo, ut ipsi dicunt, tam aperte favet, omnium Scriptorum calamis confodi oportebat.

Quare cum uno ore Veteres clament, Apostolo Petro primatum Ecclesiasticum a Christo esse delatum: cum iidemtot insignes Petri praerogativas testentur: cum in sacris divinisque Litteris hunc ipsum primatum tam liberaliter promissum, quam fideliter datum esse videamus: nimis profecto pertinaces erimus, si adversus tam claram veritatis lucem oculos clauserimus.

Chapter 22 of 63