Caput XVIII. Explicatur secunda praerogativa ex modo quo ab Evangelistis Apostoli numerantur
Altera Petri praerogativa est, quod cum ab Evangelistis nominantur Apostoli, vel omnes vel aliqui, semper primo loco ponitur Petrus. Matth. X: Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus etc. Similiter legimus Mare. III, Luc. VI, Act. I. Quod autem hoc non sit factum, quia Petrus fuerit primus a Christo vocatus, certum est: nam Andream Dominus primum vocavit, ut Joannes testatur ca^p. I.
Sed occurrunt Magdeburgenses qui Cent. I, lib. II, cap. 7, coi. 524. dicunt, Petrum vocari primum, vel propter insignia sua dona, vel propter aetatem, quia nimirum erat omnibus senior, non quia esset Caput aliorum: capite autem 10, coi 561. scribunt, casu factum esse, ut Petrus primus in Catalogo poneretur; debuit enim aliquis primo loco numerari, casu autem Petrus occurrit.
Sed nulla harum rationum aliquid valet. Non prima, nam vel loquuntur de insignibus donis, quae Petrus habuit in ordine ad Ecclesiam, ut quod accepit singulariter claves, quod factus est fundamentum Ecclesiae; quod constitutus est Pastor omnium ovium Christi etc. et tunc pro nobis loquuntur: vel loquuntur de donis personalibus et propriis,- id est, de Virtutibus ejus; et tunc falsum est quod dicunt: nam Evangelista non facile scire potuit, nec judicare ausus fuisset, qui esset inter Apostolos optimus, praesertim cum sciret, Joannem fuisse virginem, Petrum conjugatum, et Joannem eumdem ita diligi videret a Domino, ut vocaretur: Discipulus Cjjuem diligebat Jesus. Nec ignoraret, Jacobum minorem tanta sanctitate preedi-
tura, ut justus, et frater Domini ab omnibus diceretur.
Quod vero d6 aetate dicunt, pugnat cum Veterum traditione. Nam Epiphanius haeres. 51. quae est Alogorum: « Occursus, inquit, Andreae primus contigit, cum esset Petrus minor tempore aetatis. » Hieronymus quidem lib. I in Jovin. dicit Joannemnon fuisse electum in Caput aliorum, quia erat pene puer: at Petrum fuisse omnibus seniorem, non dicit. Adde, quod MagdeburgensesCent. I. lib. II., cap. 10. in vita Andreae, probabile esse dicunt, Andream seniorem Petro fuisse.
Quod etiam non sit factum casu, quia nimirum debuit unus primus in Catalogo poni, et casu occurit Petrus: sed quod sit positus Petrus primus ratione dignitatis, patet ex duobus. Primum ex modo enumerandi, nam Petrum nominatim Matthaeus vocat primum, deinde caeteros non vocat unum secundum, alium tertium etc. sed sine ulla observatione ordinis nominat.
Itaque inter Petrum et caeteros ordinem esse Matthaeus docet, quia Petrus superior est, caeteri inferiores: at inter alios nullum statuit ordinem, quia sunt omnes aequales, ut recte annotavit Albertus Magnus in Comment. hujus loci, et ex hoc nomine primus deducunt Patres primatum, quam vocem tantopere oderunt haeretici. Nam ut a Principe Principatus, a Consule Consulatus, sic a primo fit primatus. Hinc Ambrosius in II. Corinth. XII.: « Prior secutus est Andreas Salvatorem quam Petrus, et tamen primatum non accepit Andreas, sed Petrus. » Et Augustinus tract. ult. inJo, « Petrus, inquit, propter Apostolatus sui primatum etc. » Certe autem primatus non dicitur de eo, qui casu scriptus est primus in Catalogo, sed qui jure, et merito scribitur primus, propter gradum et auctoritatem suam.
Secundo idem colligitur ex eo, quod ordo aliorum plerumque mutatur: Petrus autem semper ponitur primo loco. Nam Matth. X, post Petrum ponitur Andreas, Mare. III. post Petrum est Jacobus, Luc. VI. post Petrum numeratur quidem Andreas, sed mutatur ordo eseterorum: nam Matthseus anteposuit sibi Thomam, et Simonem Zelotem anteposuit Thaddseo: Lucas autem anteponit Martheeum Thomse, et Thaddseum Simoni. Actor. I post Petrum
ponitur Joannes, et in caeteris etiam magna mutatio invenitur.
Pariratione ubi nominantur duo velplures semper ponitur primus Petrus. Mare V etLuc. VII. Non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum, et Jacobum etJoannem. Luc XXII. Misit Petrum et Joannem. Matth. XVII. Assumpsit Petrum, Jacobum et Joannem. Mare. XIII. Interrogabant eum Petrus, Jacobus, Joannes, et Andreas. Jo. ult. Erant simul Simon Petrus, et Thomas, et Nathanael, et filii Zebedoei, et alii ex discipulis ejus duo. Vide ubique Petrum esse primum, quod sine dubio casu factum esse non potest.
Unus tantum est locus ubi Petrus non nominatur primo loco, nimirum, Galat. II, ubi dicitur Jacobus, Cephas, et Joannes. Sed non est certum, an Paulus sic dixerit: nam Ambrosius, Augustinus, et Hieronymus in hunc locum, et in textu, et in Commentario legunt Petrus, Jacobus, et Joannes, et Chrysostomus in Commentario hujus loci: « Petrus, inquit, Jacobus et Joannes, » indicans se ita legisse, et sic credibile est Paulum esse locutum.
Si vero admittamus debere legi, Jacobus, Petrus, et Joannes; dicendum erit, vel cum B. Anselmoet B. Thoma in hunc locum, hoc factum esse, quia Jacobus erat Episcopus Hierosolymorum, ubi tunc erant Apostoli de quibus Paulus loquitur, vel Paulum hoc loco nullum ordinem servasse.
Nam quod alioqui intelligeret Paulus majorem esse Petrum Jacobo, patet exilia ipsa epist. ad Gal. cap. I. ubi dicit: Deinde post annos tres, veni Hierosolymam videre Petrum. Non dicit veni videre Jacobum, etiamsi ipse quoque esset Hierosolymis: et I. Cor. I: Unusquisque, inquit, dicit ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephee, ego Christi. {3 ) Ubi aperte progreditur ascendendo, et Petrum proximum sub Christo constituit.
Neque vero Petrus solum primo loco ponitur, et primus vocatur, sed etiam passim in Scripturis describitur, ut Paterfamilias, ut Dux, et Princeps reliquorum. Nam quemadmodum Apocal. XII dicitur Diabolus et Angeli ejus; Michael et Angeli ejus, id est, dux et milites ejus: ita dicitur Mare. I, Et prosecutus est eum Simon, et qui cum eo erant. Luc. VIII. Dixit Petrus, et qui cum illo erant. Luc. IX. Petrus vero, et qui cum illo erant.
Mare. XVI. Dicite discipulis [ejus, et Petro. Act. II. Stans Petrus cum undecim. Ibidem: Dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos v Act. V. Petrus et Apostoli dixerunt. I. Corinth. IX. Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut cceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas. An, quaeso, Cephas non erat discipulus? non erat Apostolus? cur ergo dicitur Petrus et Apostoli? discipulis et Petro? Apostoli, et Cephas? nisi quia Petrus Princeps, et Caput aliorum erat.
Quocirca B.Ignatius in epist. ad Smyrnens. dicit, Christum post resurrectionem venisse ad eos qui circa Petrum erant. Ad eamdem praerogativam pertinet quod Petrus fere semper loquitur nomine omnium, ut Matth. XIX. Ecce nos reliquimus omnia etc. Luc. XII. Ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnes? Jo. VI. Domine ad quem ibimus. In quem locum Cyrillus ita scribit: « Per unum qui praeerat, omnes respondent. » Hinc etiam Chrysostomus hom. 55. in Matth. Petrum vocat os Apostolorum.
Chapter 15 of 63