Caput XXIII. Proponuntur alice prcerogativce ex variis Auctoribus
Hactenus eas praerogativas recensuimus quae ex divinis litteris colliguntur: addemus nunc alias octo, quas ex variis Auctoribus decerpsimus.
Igitur Vigesimaprima praerogativa est, quod Christus suis manibus solum Petrum baptizaverit. Scribit enim Evodius, Petri successor in Episcopatu Antiocheno, in epist. quae inscribitur to a Christo ex mulieribus solam Virginem matrem suam; ex viris baptizatum solum Petrum: a Petro Andream, Jacobum, et Joannem: ab iis caeteros. Id quod referunt Euthymius in cap. III Jo. et Nicephorus lib. II hist. cap. 3.
Vigesimasecunda est, quod solus Petrus a Christo Episcopus ordinatus fuerit: caeteri autem a Petro episcopalem consecrationem acceperint. Id quod probat Joannes de Turrecremata lib. II Sum. de Eccles. cap. 32. multis rationibus, sed praecipuae sunt duae. Prima est, quoniam vel Dominus nullum ordinavit Episcopum, vel omnes, vel aliquos, vel unum.
Quod nullum non potest dici. Nam si ita esset, nullum haberemus jam Episcopum: nemo enim potest dare alteri quod ipse non habet; non ergo potest non Episcopus Episcopum ordinare. Si ergo Dominus neminem, ac ne Petrum quidem reliquit ordinatum Episcopum, quis postea ordinavit Petrum et alios?
Quod autem non omnes Apostoli immediate a Domino sint ordinati, patet. Nam saltem Paulum, quem ipse de coelo vocavit et Apostolum fecit, non Episcopum ordinavit, sed jussit ordinariper manuum impositionem ministrorum Ecclesiae ut patet Act. XIII, et ex Leone in epist. ad Diosc.quse est 81. in operibus ejus, sed in tomis Conciliorum 79. ubi loquens Leo de ordinatione Episcoporum, exemplum hoc Pauli adducit: et ex Chrysostomo,qui in hunc locum Act. dicit, adeo veram fuisse Pauli ordinationem, ut in ipsa nomen mutaverit: statim enim subjungitur, Saulus, qui et Paulus.
Praeterea, quod Jacobus minor, unus ex duodecim, fuerit ordinatus Episcopus Hierosolymae ab Apostolis, et non a Christo immediate, docet Anacletus in epist. 2., ubi scribit, Episcopum debere ordinari a tribus Episcopis, sicut Jacobum minorem ordinaverunt Episcopum, Petrus, Jacobus major, et Joannes.
Item Clemens Alexandrinus apud Eusebium lib. II hist. cap. 1. idem tradit, Jacobum scilicet a Petro, Jacoboet Joanne ordinatum Episcopum.
Idem habet Hieronymus de vir. illustr. in Jacobo: « Jacobus, inquit, statim post passionem Domini ab Apostolis Hierosolymorum Episcopus ordinatur. »
Neque dici potest, hunc Jacobum non fuisse Apostolum ex duodecim: repugnat enim Hieronymus in lib. cont. Helvid. et nos alibi idem ostendimus ea ratione, quia sequeretur, uniusApostoli ex duodecim nullam fieri memoriam in Ecclesia.
Quod autem non aliquos Dominus ordinaverit, alios non ordinaverit, inde satis probatur, quod Apostoli, excepto Petro, essent inter se eequales, et nullus in alium jus haberet, et omnis potestas eis tradita, communiter omnibus sit tradita, quantum ex Evangeliis colligi potest; ergo si neque nullum, neque omnes, neque aliquos plures Dominus ordinavit, sequitur, solum Petrum ab eo ordinatum.
Secunda ratio est, quia passim docentVeteres, Romanam Ecclesiam esse matrem omnium Ecclesiarum: ab ea omnes Episcopos habuisse consecrationem, etdignitatem suam. Quod non videtur esse verum, nisi in eo sensu, quia Petrus, qui Episcopus fuit Romanus, omnes Apostolos omnesque alios Episcopos, vel per se, vel per alios ordinavit: alioqui enim cum omnes Apostoli plurimos Episcopos in variis locis constituerint, si Apostoli ipsi non sunt facti Episcopi a Petro, certe maxima pars Episcoporum non deducet originem suam a Petro.
Quid est ergo quod Anacletus epist. I di¬
cit: « In novo Testamento post Christum a Petro sacerdotalis coepit Ordo? » Non enim loqui potest de ordine minorum Sacerdotum, id est Presbyterorum: nam constat, Apostolos in ultima coena simul omnes ordinatos Sacerdotes; loquitur ergo de ordine majorum Sacerdotum, id est, Episcoporum, qui a Petro non recte dicitur incoepisse, si omnes Apostoli immediate a Christo ordinati fuerunt Episcopi.
Quid est etiam quod Cyprianus dicit lib. IY, epist. 8. Romanam Ecclesiam esse matricem et radicem totius Catholicae Ecclesiae? Quid est quod ait Innocentius I. in epist. ad Concil. Carthag. quae est 91. inter epistolas August. « A quo, Petro, ipse Episcopatus, et tota auctoritas nominis hujus emersit? » Item quod in epist. ad Concil. Milevit. scribit, quae est 93. inter epistolas August.: « Quoties Fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres, et Coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est, sui nominis, et honoris auctorem deferre debere? » Quid est quod ait Julius I. in epistola 1. ad Orientales: « Quam culpam incurrere non potuissetis, si unde consecrationis honores accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis, et B. Apostoli Petri Sedes, quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset Ecclesiasticae magistra rationis? »
Quid denique, quod ait S. Leo serm. 3. de assump. sua ad Pontif. cum dicit: « Si quid cum eo, Petro, commune caeteris voluit esse Principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit. » Et epist. 89: a Hujus muneris Sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro, Apostolorum omnium summo, principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet? »
Sed Objiciunt quidam hoc argumentum. In Apostolatu Episcopatus includitur, alioqui verum non esset, quod Anacletus scribit in epist. 2. Episcopos Apostolis succedere: at Apostolos omnes Christus fecit, non Petrus; igitur et Episcopos Christus eos ordinavit, non Petrus.
Respondeo: in Apostolatu contineri Episcopatum, et Episcopos succedere Apostolis, non quia eo ipso quod aliquis est Apostolus sit Episcopus: (nam Dominus Lue. VI, elegit duodecim discipulos, et Apostolos nominavit, etiam antequam Sacerdotes eos faceret, nedum Episcopos: adApostolatum enim proprie pertinet jus praedicandi, cui annexa fuit amplissima jurisdictio quaedam delegata, qualis etiam in non Episcopis esse potest) sed quia omnes Apostoli fuerunt Episcopi, imo etiam primi Episcopi Ecclesiae, tametsi non sint ordinati a Christo, sed a Petro.
Ad illud de J uda respondeo; inPsal.CVIII, vocari Episcopatum, non id quod nunc proprie vocamus Episcopatum, sed praefecturam quamcumque: est enim in Hebraeo mjps quod visitationem seu praefecturam significat; et credibile est, Petrum Hebraice allegasse hunc Psalmum, et nomeri illud praefecturae adApostolatum Judae accommodasse.
Lucas autem haec referens Graece, secutus est LXX interpretes, qui verterunt djv sm <rxo- 7rviv, qua voce LXX interpretes non potuerunt intelligere nisi praefecturam in genere, cum non esset ipsorum tempore Episcopatus proprie dictus adhuc institutus. Adde quod etiam Cicero lib. VII epist. ad Atticum hoc nomine utitur, cum dicit, se a Pompeio totius Campaniae Episcopum constitutum.
Potest etiam responderi: Psalmum istum loqui de Episcopatu proprie dicto, non quem Judas habuit, sed quem erat habiturus, si Dominum non prodidisset.
Vigesimatertia est, quod Petrus primum Haeresiarcham, et principem, ac patrem omnium haereticorum, qui postea fuerunt, Simonem videlicet Magum, primus detexit, ut patet Act. VIII, et postea damnavit, et plane extinxit.
Decuit enim omnino ut Princeps et Pater Ecclesiae, principem et patrem omnium haereticorum superaret: Simonem autem patrem fuisse omnium haereticorum, scribit Irenaeus lib. I, cap. 20. et initio lib. III.
Quia vero Calvinus in Institut. lib. IV, c. 6, §. 15. habet pro absurda fabula contentionem B. Petri cum Simone; adferamus Veterum de hac re testimonia. Id enim tradit Hegesippus lib. III de excid. Hierosol. cap. 2. et Clemens lib. VIConstitut. Apost. cap. 7, 8 et 9, qui totam historiam fuse explicant.
Item Arnobius lib. II contr. Gent.: « Ipsam, inquit, apud dominam Romam, in qua
cum homines sint Numse regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias linquere, et veritati coalescere Christianae. Viderant enim cursum Simonis Magi, et quadrigas igneas, Petri ore difflatas, et nominato Christo evanuisse. Viderant, inquam, fidentem Diis falsis, et ab eisdem metuentibus proditum, pondere praecipitatum suo, cruribus jacuisse praefractis. »
Idem narrant Damasus in vita Petri. Cyril. Cateches. VI. Epiphanius haeresi 21. Theodoret. lib. I haeret, fabul. Ambrosius Orat, in Auxent. Hieronymus in lib. de vir. illustr., in Simone Petro. Sulpitius lib. II. sac. hist. Gregorius Turonen. lib. I hist. ca. 25. Eusebius lib. II hist. cap. 13. Maximus in serm. ult. de SS. Petro et Paulo. Augustinus denique, cujus haec verba sunt lib. de haeres, cap. 1: « In urbe Roma B. Apostolus Petrus Simonem Magum vera omnipotentis Dei virtute extinxit. »
Ex quibus intelligimus, eumdem Augustinum in epist. 86. ad Casulanum cum ait: «Est quidem et haec opinio plurimorum, quamvis eam falsam esse perhibent plerique Romani, quod Apostolus Petrus cum Simone Mago die Dominico pugnaturus, propter ipsum magnae tentationis periculum, pridie cum ejusdem urbis Ecclesia jejunaverit, et consecuto tam prospero gloriosoque successu, eumdem morem tenuerit, eumque imitatae sint nonnullae Occidentis Ecclesiae etc.» non velle dicere, esse opinionem incertam de contentione Petri cum Simone, ut Calvinus putavit, sed de causa jejunii Sabbati. Etsi enim auctores citati concorditer tradunt, Petrum Romae cum Almone contendisse, eumque superasse: tamen nonnulli tradunt hoc factum esse die Dominico, neque pridie esse jejunatum, neque propterea institutum Sabbati jejunium, de quo in illa epistola disputat Augustinus.
Vigesimaquarta est, quod Romae potissimum Petrus Sedem suam divino jussu collocaverit. Signum enim apertum principatus Petri esse videtur, quod cum Apostoli ab eo in totum Orbem mitterentur, Petrus ad ipsum Orbis terrarum caput et urbium reginam missus est.
Id quod etiam docet Leo serm. 1. de nat. SS. Petri et Pauli: «Nam, inquit, cum duodecim Apostoli, accepta per Spiritum sanctum omnium locutione linguarum, imbuendum Evangelio Mundum, distributis si-
bi terrarum partibus, suscepissent: Beatissimus Petrus Princeps Apostolici ordinis ad arcem Romani destinatur Imperii, ut lex veritatis quae in omnium Gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum Mundi corpus effunderet. »
Et Maximus serm. 1. de nat. SS. Petri et Pauli: « Ubi Mundus, inquit, caput habebat Imperii, ibi regni sui Principes collocavit. » Sed de hoc plura in sequenti quaestione.
Yigesimaquinta est, quod sub finem vitae Petri, Christus ipse Petro apparere, et roganti: « Domine quo vadis? » respondere dignatus sit: Yenio Romam iterum crucifigi. »
Id Hegesippus lib. III de excid. Hierosol. cap. 2. et Ambrosius in Orat. cont. Auxent. testantur: «Nocte, inquit Ambrosius, muro egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine quo vadis? respondit Christus: venio Romam iterum crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum. »
Indicat etiam hoc.Athanasius, licet obscurius, cum in apologia pro fuga sua, de Petro ait: « Cum audisset oportere se Romae martyrium subire, non abjecit eam perfectionem, sed cum gaudio Romam venit. »
Denique idem refert S. Gregorius in explicat. IY Psal. Poenitent.: «Petro, inquit, ait, venio Romam iterum crucifigi; qui enim in seipso jampridem crucifixus fuerat, in Petro iterum se crucifigendum dicebat. »
Quid autem significare voluit Dominus, cum ait, in Petri crucifixione se iterum crucifigi, nisi Petrum suum esse Yicarium, et quod Petro fit, sibi ipsi fieri? Sic enim antea Samueli dixerat, I. Reg. VIII: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
Chapter 20 of 63