Skip to the text

Caput XXI. Explicantur aliae duce ex Euangelio Sancti Joannis

Decima est, quod Petrus primus fuit, cui Dominus pedes lavit, ut exponit Augustinus in cap. XIII Jo. Et quamquam Chrysostomus, et Theophylactus in eumdem locum putant, primum fuisse Judam, secundum Petrum: tamen etiam ipsi ex hoc loco colligunt primatum Petri. Dicunt enim nullum alium praeter Judam passurum fuisse, ut sibi ante Principem Apostolorum pedes lavarentur: Judam autem impudenter ante Petrum se constituisse. At nihilominus probabilior Augustini sententia videtur.

Undecima est Jo. XXI, ubi Petro soli mortem Christus praedixit, et mortem crucis, ut sicut ei nomen suum donaverat, et officium suum imposuerat, ita et in morte socium illum haberet: Cum senueris, inquit Dominus, extendes manus tuas, et alius cinget te et ducet quo non vis. Hoc autem dixit, addit Evangelista, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Deinde ibidem subjungit Dominus loquens ad Petrum: Sequere me; quae verba quidam accipiunt de officio pastorali, ut Theophylactus, qui exponit: Sequere me, qui educo te ad praedicandum, et totum orbem in manus tuas trado. Alii accipiunt de similitudine mortis, ut Euthymius qui exponit: Sequere me, id est, crucem patiendo me imitare..

Sed plenus commentarius erit, si utramque sententiam conjungamus. Cum enim Dominus Oves Petro commendasset, et mortis genus praedixisset, quasi concludens omnia uno verbo ait: Sequere me, id est, esto id quod fui, et vivens et moriens: age Pastorem animarum dum vivis, et.postea per crucis mortem transi de hoc Mundo ad Patrem. Et ne suspicaremur haec dici omnibus, diserte Dominus excludit Joannem, qui tunc corporaliter sequebatur: Sic eum, inquit, volo manere, quid ad te? tu me sequere.

Chapter 18 of 63