Skip to the text

Caput XIV. Soli Petro esse a Christo dictum: Pasce oves meas, Jo. XXI

Hactenus de verbis illis Domini disseruimus, quibus Apostolo Petro summa potestas Ecclesiastica promittebatur. Nunc de verbis illis disputandum erit, quibus eadem illa potestas eidem Petro data fuit. Sunt autem haec verba: Simon Joannis, pasce oves meas: in quorum verborum explicationem tria demonstranda sunt. Primum soli Petro dictum esse: Pasce oves meas. Deinde verbo illo Pasce traditam esse summam Ecclesiasticam potestatem. Postremo illis vocibus Oves meas universam Christi Ecclesiam esse designatam. Siquidem haec omnia adversarii negant.

Ac primum quidem soli Petro dici: Pasce oves meas, probatur. Primo ex illo nomine

Simon Joannis: nam eo nomine solus Petrus vocabatur, nec sine mysterio, ut supra monuimus, eodem modo Christus Petrum appellat, et cum promittit ei claves, Matth.XVI, et cum oves pascendas committit, Jo. ult., ut nimirum intelligeremus, illud ipsum reipsa dari Jo. ult., quod fuerat promissum Mat. XVI, et eidem illi Simoni dari, cui fuerat ante promissum.

Secundo probatur ex verbis illis: Diligis me plus his? Illi enim diciturPasce oves meas, cui dicitur Diligis me plus his? Hoc autem soli Petro dici manifestum est, cum disertis verbis excludantur cseteri, illa comparatione plus his. Porro qui excluduntur, non quicumque homines, sed praecipui Apostoli sunt: erant enim tunc praesentes cum Petro, Nathanael, quem multi Bartholomaeum esse putant, Jacobus, Joannes, Thomas, et duo alii discipuli, quorum alterum credibile est, fuisse Andream; non igitur omnibus Apostolis, sed soli Petro dicitur Pasce oves meas.

Tertio probatur ex trina interrogatione. Nam ex Cyrillo et Augustino et aliis in hunc locum discimus, Petrum ter interrogatum an diligeret plus caeteris, quia ter negaverat: at solus ipse ter negavit; igitur solus ipse interrogatur; proinde soli ipsi dicit: Pasce oves meas.

Quarto probatur ex illis verbis Contristatus est Petrus etc. Propterea enim contristatus est Petrus, si Chrysostomo credimus, quia metuebat, ne forte falleretur, cum diceret: Tu scis Domine, quia amo te: quemadmodum falsus fuerat quando dixerat: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Sed ista causa tristitiae soli Petro qui Dominum negaverat convenit; igitur solus Petrus tristabatur, et solum Petrum alloquitur Christus cum ait: Pasce oves meas.

Quinto ex illis verbis: Cum senueris extendes manum tuam etc. Illi enim dicitur Pasce, cui praedicitur crucifixio: soli autem Petro, et in propria persona mors praedicitur.

Sexto ex illis: Hic autem quid? et ex responsione Domini: Quid ad te? tu me sequere. Numquam enim Petrus interrogasset, quid Joannes acturus esset, si intellexisset dictum omnibus: Pasce oves meas: neque Dominus dixisset: Quid ad te? tu me sequere; sed dixisset, item faciet quod tu.

Septimo ex Patribus. Nam praeter Chrysostomum, Cyrillum, Augustinum in hunc locum, -qui dicunt ei dictum Pasce, qui ter negaverat, qui sine dubio solus erat Petrus:

idem habet Ambrosius in cap. ult. Lucae exponens haec ipsa verba; «Ideo, inquit, quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur. » Item Maximus serm. de S. Petro et Paulo: « Jam necessarium, inquit, reor, ut proprias eorum specialesque virtutes proloquamur. Hic est Petrus, cui Christus ascensurus ad Patrem pascendas oviculas suas, agnosque commendat »: ergo proprium et speciale hoc fuit Petro. Item Leo epist. 89. ad Episc. Viennen. prov.: « Cui cum prae caeteris solvendi et ligandi potestas tradita sit, pascendarum tamen ovium cura specialius mandata est. »

Sed contra in hunc modum ratiocinatur lib. IV, cap. 6, §. 3. Joannes Calvinus. Petrus hortatur Compresbyteros suos, ut pascant gregem Dei, I. Pet. V, igitur vel illa verba pasce oves dicta sunt omnibus, vel certe Petrus jus suum in alios transtulit.

Respondeo: Petrum hortari Compresbyteros ut pascant gregem, non universalem, sed particularem; ait enim: Pascite gregem qui in vobis est. Quemadmodum et Paulus cum Act. XX, hortatur Asianos Episcopos, ut attendant sibi et universo gregi, statim adjungit: In quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, id est, non universo simpliciter, sed tantum universo illi gregi, qui vobis commendatus est. Itaque ista verba Petri non prohibent, quin soli Petro sit commissa potestas generalis totum gregem Christi pascendi, et quin ipse jus suum plenarium in neminem transtulerit.

Deinde objici possunt A ugustinus et Chrysostomus. Nam Augustinus lib. 'de ag. Christ., cap. 30. ita scripsit: « Cum ei (Petro) dicitur, omnibus dicitur: Amas me, Pasce oves meas. » Chrysostomus lib. II de Sacerdot., persuasurusBasilio utEpiscopatum, ad quem vocabatur, susciperet, hunc locum allegat, atque ait: « Tum ostensurum Basilium exi - miam suam dilectionem in Christum, si pascat ejus gregem, cum scriptum sit: Si diligis me, pasce oves meas. « Itaque vult Chrysostomus non ad solum Petrum, sed ad omnes Episcopos verba ista Domini pertinere.

Respondeo: etsi hsec verba proprie et principaliter ad solum Petrum pertineant, omnibus tamen Episcopis suo quodam modo convenire, quia videlicet, omnes qui in partem sollicitudinis a Petro vocantur, Petri formam in pascendo grege imitari debent. Itaque quod summo Pastori dicitur, id etiam suo modo, servata proportione, aliis minoribus pastoribus dicitur. Atque idcirco Dominus facturus Petrum Pastorem Ecclesiae, interrogavit eum, an diligeret plus caeteris, ut admonerentur ii, ad quos pertinet eligere et constituere pastores, ut eos eligerent ad Episcopatus, qui charitate caeteris excellunt. Atque huc pertinet illud Leonis serm. 3. de annivers. suse assump.: « Ideo Petro hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae Rectoribus Petri forma praeponitur. »

Chapter 12 of 63