Skip to the text

Caput VII. QuqcI non sit Ecclesiasticum regimen penes Principes saeculares

Altera propositio, quae negat, Ecclesiasticum regimen ad saeculares Principes pertinere, adversus duos Brentii erores pugnat. Primus error Brentii est, Optimates Ecclesiae esse Principes saeculares: Episcopos vero adeo Brentius deprimit, ut velit esse Prin- # cipum mancipia. Secundus est, ad hos Optimates curam et regimen Ecclesiae praecipue pertinere. Quos errores habuit etiam Henricus VIII, Angliae Rex: is enim se caput Ecclesiae Anglicanae constituit, et eodem modo censuit, alios Principes capita suprema Ecclesiae in suis ditionibus esse debere.

Ac primus quidem error facile refutatur: Primo exiliis propheticis verbis, Psal. XLIV: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos Principes super omnem terram.

Sic enim hunc locum B. Aug. exponit, pro. patribus, id est Apostolis nati sunt filii, id est Fideles multi, quos Deus constituit Episcopos, et eo modo Principes super omnem terram. Et S. Hieron. in eumdum locum: « Fuerunt inquit, o Ecclesia, Apostoli patres tui, quia ipsi te genuerunt, nunc autem quia illi recesserunt a Mundo, habes pro his Episcopos filios. Et infra: « Principes Ecclesiae, id est, Episcopi constituti sunt. » Nec multo aliter Graeci Patres, Ghrysostomus et Theodoretus exponunt, qui per Patres Patriarchas; per filios Principes Apostolos intelligunt. Item Apost. I. Cor. XII. et Epb. IV. Deus, inquit, in Ecclesia posuit primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio et Doctores.

Si primi sunt Apostoli, qui Episcopi fuerunt, et quibus Episcopi- succedunt: certe primi non sunt Reges et Principes saeculares; imo. ut recte annotavit Damascen. in 2. Orat, pro imagin., Apostolus Reges non solum non posuit primo loco, sed nec ullo alio, ut indicaret, non esse Reges Ecclesiae Magistratus, sedtantum saeculi.

Secundo refutatur ex Patribus. Ignatius in epist. 7. ad Smyrnen., nihil esse dicit honorabilius Episcopo in Ecclesia: et addit, primum honorem deberi Deo, secundum Episcopo, tertium Regi. Nazianzenusin Orat, ad cives timore perculsos. Chrysost. lib III de sacerdot, et hom. 4. in cap. VI Isaiae et Ambrosius lib. de dignit. sacerd., cap. 2. Episcopum Regi apertissime anteponunt.

Quin etiam Chrysost. hom. 83. in Matth. Reges non Episcopis solum, sed etiam Diaconis subjicit; sic enim Diaconum suum loquitur: « Si dux, inquit, quispiam, si Consul, si is qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe et coerce, majorem tu illo habes potestatem. i) Aug. in Psal. XCVIII. probat, Mosem fuisse sacerdotem ea ratione, quia Moses maximus fuit, et nihil est majus sacerdote. Et Gelasius in epist. ad Anastasium: « Nosti, inquit, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate rerum terrenarum, tamen praesulibus divinarum devota colla submittis. Et infra: « Subdi, inquit, te debere cognoscis religionis ordine potius quam prseesse. Nosti itaque ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam redigi posse voluntatem. »

Gregorius lib. XIII Moral. cap. 19. asserit, prima membra in corpore Domini esse sacerdotes, Et lib. IV, epist. 31. ad Mauritium docet, sacerdotes esse Deos quosdam inter homines, et propterea ab omnibus etiam Regibus honorandos: quod idem et docet et probat Nicolaus I. in epist. ad Michaelem.

Tertio ex gestis Episcoporum et Regum. Nam Fabianus Papa primum Imperatorem Christianum Philippum exclusit a communione Sacramenti altaris in die Paschalis, propter quaedam ejus peccata publica: nec antea eum admisit, quam ille confessione et poenitentia peccata purgavit. Scribit hoc Eusebius lib. VI, cap. 23. hist. Item Constantinus aperte professus est, de Episcopis se judicare non posse, ut qui Dii quidem sint: sed contra potius eorum se stare subjectum judicio; scribit Ruffinus, lib. I, c. 2. hist.

Theodosium Seniorem B. Ambrosius ab Ecclesiae liminibus expulit, et poenitentiam publicam subire coegit: ac deinde cum Imperator in Ecclesia ad loca sacerdotum ascendere atque ibidem sedere vellet, jussit eum Ambrosius descendere, et cum plebe consistere: id quod ille libenter fecit: scribit Theodoretus lib. V hist. cap. 47.

Denique Maximus Imperator, cum in convivio sederet, assidente quoqueB. Martino, et pincerna primum calicem Imperatori ut omnium nobilissimo vellet offerre, ille ad Episcopum misit, qui non recusavit, sed primus bibit, et postea non Imperatori, sed Presbytero suo calicem tradidit: nullum scilicet existimans digniorem qui post se biberet; nec integrum sibi fore, si aut Regem, aut eos qui a Rege erant proximi, Presbytero praetulisset, ut scribit Sulpitius in vita S. Martini.

Postremo refellitur idem error duplici ratione. Primum, Episcopus Regem inungit, docet, ligat, solvit, benedicit: ait autem Apostolus ad Hebr. VII: « Sine contradictione est minus quod a meliore benedicitur.

Praeterea, principatus saecularis institutus est ab hominibus, estque de jure gentium: at principatus Ecclesiasticus est a solo Deo, et de jure divino; ille regit homines, ut homines sunt, et magis ratione corporum quam animarum; iste vero regit homines, ut Christiani sunt, et magis ratione animarum quam corporum; ille habet pro fine temporalem quietem et salutem populi; iste vitam et felicitatem sempiternam; ille utitur naturalibus legibus et institutis humanis; iste legibus divinis et Sacramentis divinitus institutis; ille gerit bella cum hostibus paucis et visibilibus; iste cum invisibilibus et infinitis.

Sed contra objicit Brentius: Episcopi servi sunt Ecclesiae, II. Cor. IV: Non nosmetipsos prcedicamus, sed J esum Christum, nos autem servos vestros per Jesum. Quanto igitur magis Regum servi erunt, praesertim cum de Regibus dicat B. Petrus, I. Pet. II: Subjecti estote omni humance creaturae propter Deum, sive Regi tanquam prcecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis.

Respondeo; duplex esse genus servitutis: omnes enim qui laborant in alterius commodum, dicuntur ei servire; sed quidam laborant et serviunt alteri eum regendo, eique praesidendo; quidam laborant et serviunt obediendo et parendo; qualia proprie sunt mancipia: Episcopi autem servi sunt Ecclesiae, sed ad priorem modum; quemadmodum etiam Magistratus servit Reipublicae, et Rex

populo (si Rex, non tyrannus sit) et pater filiis et mag:ster discipulis.

Quare B. Paulus, I. Corin. IV, quorum se dixerat servum, eorum patrem se esse dicit: Per Evangelium, inquit, ego vos genui, Et addit: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis? Et Heb. XIII: Obedite prcepositis vestris, et subjacete eis. Et Act. XX: Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Hac ratione B. Gregor, servum servorum Dei se vocat. Et B. August. lib. IX confess. capit, ult. « Inspira, Domine, inquit, servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus voce, et corde, et litteris servio. » EtB.Bernardus lib II de consider. ait, Eugenium, cum factus esset Pontifex, elevatum super gentes et regna, sed ad ministrandum, non ad dominandum.

At, inquies, Reges sunt Reges etiam in Ecclesia, et illis Christiani subjecti esse debent, tanquam praecellentibus. Verum est id quidem, sed in iis rebus tantum, quae ad statum politicum pertinent. Praesunt enim Christiani Reges hominibus Christianis, non ut Christiani, sed ut homines sunt, quemadmodum etiam Judaeis et Tureis interdum praesunt: et ipsi Reges, non ut Christiani sunt, praesunt, sed ut homines politici; nam ut Christiani oves sunt pastoribus Episcopis subjecti, ut Nazianzenus docet in Orat, ad cives timore perculsos, et ut S. ait Ambrosius inOrat. detraden. Basii, nihil honorificentius dici potest, quod ut Imperator Ecclesiae filius esse dicitur: Imperator enim bonus intra Ecclesiam non supra Ecclesiam est.

Posterior Brentii error ex iis quae dicta sunt facile refutatur. Si enim Principes non Ecclesiae Optimates; ad eos non pertinet Aristocratia Ecclesiae. Sed possunt praeterea adjungi haec argumenta.

Primum. Regimen Ecclesiae supernaturale est; nemini igitur convenit nisi cui Deus commisit: legimus autem inScripturis commissum Apostolis et Episcopis eorum successoribus. Nam Petro Apostolo dictum est: Pasce oves, Jo. ult. et de Episcopis dicitur, Act. XX: Quos posuit Deus Episcopos regere Ecclesiam Dei. De Regibus nihil ejusmodi usquam legimus.

Deinde ad annos ferme 300 nullus fuit in

Ecclesia saecularis Princeps, excepto solum Philippo Imperatore, qui brevissimo tempore supervixit: et forte aliquis in provinciis non subjectis Imperio Romano; et tamen eamdem habuit regiminis formam, non igitur Principes saeculi Christi Ecclesiam regunt.

Item qui habent summam potestatem in Republica, ii possunt omnia, quae inferiores Magistratus possunt. Quis enim prohibere posset Regem, si eas causas per se cognoscere et judicare vellet, quas Proregibus, et Praetoribus, et judicibus minoribus commisit? At non possunt Reges officium Episcopi, Presbyteri, Diaconi sibi usurpare, qualia sunt, verbum Dei praedicare, baptizare, consecrare etc. non igitur sunt Reges supremi Ecclesiae magistratus.

Non posse autem Reges officia sacerdotum invadere, ita probamus. In primisReges non solum viri, sed etiam fceminae esse possunt: at foeminas publice docere Apostolus prohibet, I. Gorinth. XIV, et I. Tim. II, et Pepuzitse ab Epiphanio haer. 49. et August. haer. 27. inter haereticos numerantur, quod foeminis sacerdotium attribuerint.

Deinde in II. Paral. XIX Josaphat Rex optimas: Amarias, inquit, Sacerdos et Pontifex in his quce ad Deum pertinent, prcesidebit: porro Zabadias super ea opera erit, quce ad Regis officium pertinent. Et II. Paral. XXYI, cum Ozias Rex vellet thus adolere, prohibuit eum Pontifex, dicens: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum. Et cum ille perseveraret, continuo gravissima lepra divinitus percussus est. Quod si in testamento veteri non poteratRex fungi munere sacerdotum, multo minus in novo, ubi sunt munera sucerdotalia longe augustiora.

Item in Synodo Matisconensi can. 9. in Concilio Milevitano, can 19. et Toletanh III, can. 13. puniuntur gravissime clerici, qui causam Ecclesiae ad judicem saecularem deferunt. Et Ambrosius epist. 33. ad Sororem, dicit, se Valentiniano dixisse: «Noli te gravare Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, aliquod imperiale jus habere. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum etc. » Item Theodosio Imperatori dixisse eumdem Ambrosium: « Purpura Imperatores facit, non sacerdotes; » refert Theodoretus lib. V, cap. 18. hist. qui

etiam lib. IV, cap. 18. scribit, Eulogium qflemdam, cum ei Modestus Praefectus Valentis Imperatoris Ariani dixisset: « Conjungere cum Imperatore», facere respondisse: « Numquid una cum Imperio ille etiam Pontificatum est consecutus. »

Athanasius quoque in epist. ad solit. vit. agent., reprehendit 'Constantium, quod se rebus Ecclesiasticis admisceret, et addit, Rosium Episcopum Cordubae eidem Constantio dixisse: « Ne praecipe nobis in hoc genere, sed ea potius a nobis disce: tibi enim Deus imperium commisit, nobis ea quae sunt Ecclesiae concredidit. » Similia eidem Constantio Leonti um Episcopum dixisse, testatur Suidas in voce Leontius. Sulpitius lib. II sac. hist. cir. fin. refert, S. Martinum Maximo Imperatori dixisse, novum esse et inauditum nefas, ut causam Ecclesiae Judex saeculi judicaret.

E. Augustinus epist. 48, 50 et 165. docet, piorum Regum munus esse, Ecclesiam defendere, severisque legibus ac poenis blasphemos, sacrilegos, et haereticos ab Ecclesia damnatos coercere: sed ibidem reprehendit Donatistas, quod causam Episcopalem non ad Coepiscopos, sed ad Regem terrenum judicandam detulissent. S.-Greg. lib. V, epist. 125. de Mauritio Imperatore loquens: « Notum est, inquit, piissimos dominos disciplinam diligere, et ordinem servare, Canones venerari, et in causis se sacerdotalibus non miscere. » Idem prolixe docet Joannes Damascenus in 1 et 2. Orat, pro imag. Denique Rasilius Imperator, in VIII Synodo diserte asseruit, nec sibi, nec ullis laicis licere negotia sacerdotalia tractare; quod idem professum etiam Valentinianum Seniorem testatur Sozomenus, lib. VI, cap. 7.

Argumenta Brentii sumuntur ab exemplis Testamenti veteris, ubi legimus, Mosem, Josue, Davidem, Salomonem, Josiam, qui Duces aut Reges erant, saepe se in negotiis religionis miscuisse. Addit etiam Erentius ad argumenti confirmationem, Regibus a Deo commissam esse custodiam legis divinae, et idcirco ad eos curam Ecclesiae pertinere. Sic enim Apostolus ait, Rom. XIII: Non sine causa gladium portat. Minister enim Dei est, vindex in iram ei qui male agit.

Respondemus: Mosem non solum Ducem, sed etiam Sacerdotem summum fuisse, ut in quaestione de Judice controversiarum lib.

III de verbo Dei demonstratum est: caeteros autem quaedam interdum egisse extraordinaria auctoritate, non tam ut Reges, quam ut Prophetas. Sed non propterea delendam fuisse ex Deuteronom. legem illam, qua ordinarie in dubiis de religione, remittebantur homines, non ad Regem, sed ad Sacerdotem Levitici generis, Deuter. XYII; quocirca, ut supra diximus, Ozias Rex punitus est lepra, quod munus Sacerdotis sibi assumpsisset.

Ad confirmationem autem respondemus: Reges custodes esse debere legum divinarum, sed non interpretes; ipsorum est enim edictis et poenis impedire blasphemias, haereses, sacrilegia:quae sint autem haereses, et contra, quae sit Fides Orthodoxa, ab Episcopis discere debent; quod Imperatores pios, Constantinum, Valentinianum, Gratianum, Theodosium, Martianum fecisse, ex ipso Codice cognosci potest 1. cunctos populos, tit. de sum. Trinit. et Fid. Cathol. et in toto tit. de haeret. Vide plura in quaestione de Judice controversiarum; et in quaestione de Praeside Concilii generalis.

Quod non sit Ecclesiasticum regimen praecipue

penes Episcopos.

Sequitur tertia propositio, quae Ecclesiae regimen non esse praecipue penes Episcopos et Presbyteros adversus duos Calvini errores docet. Prior Calvini error est, Episcopos et Presbyteyos jure divino pares esse. Posterior autem est, in ccetu Seniorum supremam Ecclesiae potestatem residere. In quo errore fuit Joannes Hus, ut ex art. 27, 28, et 29. in Concilio Constantiensi sess.XV. damnatis intelligi potest.

Ac prior quidem error in ea disputatione commodius refutabitur, quam de clericis, suo loco instituemus. Satis erit interim, hunc errorem priorem ex posteriore refellere: siquidem hi duo errores inter se pugnant. Si enim Ecclesia regitur ab Optimatibus, ut habet secundus error; certe Presbyteri non sunt Optimates: vel si Presbyteri sunt Opti¬

mates; Ecclesia non regitur ab Optimatibus, id est a coetu Seniorum, vel inter illos Seniores includuntur soli Episcopi, qui sunt veri Ecclesiae optimates, vel includuntur etiam Presbyteri: Si soli Episcopi, sequitur Presbyteros non esse pares Episcopis, neque esse optimates, et tunc refellitur prior error Calvini: si Presbyteri includuntur, sequitur Ecclesiam non regi ab Optimatibus, sicut a coetu Seniorum, qui erat posterior error Calvini. Constat enim, in Conciliis generalibus, in quibus de administratione totius Ecclesiae agitur, et ubi leges, quibus Ecclesia regitur, ferunturvel abrogantur, nunquam interfuisse Presbyteros cum auctoritate definiendi, nisi essent Legati, et locum tenerent aliquorum Episcoporum: id quod non opus est aliter probare, quam ex ipsis actis Conciliorum, quae adhuc exstant.

Jam vero error posterior, qui hujus loci proprius est, his rationibus confutatur. Primum nusquam inScripturis legitur collata summa potestas Concilio sacerdotum: quaecumque enim auctoritas Apostolis caeterisque discipulis concessa a Christo est, non solum omnibus sed etiam singulis concessa est; neque ad eam exercendam erat opus Concilio: poterant enim sine dubio Apostoli singuli, et possunt etiam nunc singuli Episcopi, docere, baptizare, solvere, ligare, ordinare Ministros etc. solus est locus Matth. XVIII, ubi tribuitur aliquid Concilio, cum dicitur: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

At neque hic explicatur, quae sit potestas Concilii, summane, an mediocris, an infima: et Calvinus ipse, adversus quem praecipue disputamus lib. IV Instit. cap. 9, §. 2. hunc Evangelii locum adeo non magni facit, ut dicat, eum nihilominus in quemvis particularem coetum competere, quam in Concilium universale. Itaque non est cur in praesentia de hoc loco multum laboremus.

Secundo, si penes Optimates esset summum Ecclesiae regimen; sequeretur, Ecclesiam fere semper carere Rectoribus, et ut plurimum neminem esse, cui curae sit commune bonum: proinde Rempublicam Ecclesiasticam omnium esse miserrimam; Optimates enim cum pares inter se sint, non possunt commune bonum, ut par est, administrare, nisi vel congregati sint, vel aliquem elegerint communi consensu Magistratum, cui omnes obediant; quemadmodum Romani suos Consules eligebant.

At in Ecclesia rarissime congregantur Optimates ad generale Concilium. Primis enim 300 annis nulla fuit congregatio generalis: postea vero vix centesimo quoque anno Magistratum autem, cui Ecclesia universa saltem ad tempus pareret, nullum unquam Optimates isti crearunt; nam si creassent aliquem, is maxime fuisset unus ex primariis quinque Patriarchis, qui semper in Ecclesia prae caeteris eminuerunt; at Patriarcham Romanum nunquam habuisse hanc potestatem adversarii contendunt: de caeterisquatuor res certississima est; nunquam enim Alexandrinus Patriarcha aliquid juris habuit extra iEgyptum, neque alii extra suas regiones.

Quare S. Hieronymus in epist. ad Pammach. advers. Jo. Episc. Hieros.: « Responde, inquit, mihi. Ad Alexandrinum Episcopum Palaestina quid pertinet? » Et Chrysostomus in epist. priore ad Innocent. I graviter queritur de Theophilo Patriarcha Alexandrino, qui se negotiis Ecclesiasticis extra suam provinciam ingerebat: «Neque enim, inquit, aequum est, ut qui in iEgypto sunt, judicent eos qui in Thracia. »

Quam autem hoc sit absurdum, ut Ecclesia Catholica, quae adeo est una, ut una civitas, una domus, unum corpus in Scripturis dicatur; nullum in terris habeat qui ejus curam gerat, quis non videt? Nam si Ecclesiae particulares non essent inter se ita colligatae, ut unum corpus facerent; sufficeret unicuique suus rector: nunc autem non magis possunt uno aliquo rectore carere, quam possit unus grex uno pastore, et unum corpus suo capite.

Tertio, si esset in ccetu Optimatum summa potestas, quo numerosius cogeretur Concilium, eo plus haberetur auctoritatis: neque unquam evenire posset, ut minori Concilio plus tribueretur quam majori.

At Concilium Ariminense Episcoporum 600 nullius unquam auctoritatis in Ecclesia Catholica habitum est: Concilium autem primum Constantinopolitanum 150 Episcoporum summae semper auctoritatis fuit. Ac nos quidem Catholici hujus rei causam reddimus, quod illud fuerit a Pontifice Summo in quo est summa Ecclesiae potestas repro-

harum: hoc autem confirmatum; qui autem summam potestatem tribuunt Optimatibus, nullam causam possunt adferre, cur Ariminense Concilium damnent, Constantinopolitanum autem amplectantur. At, inquiunt, Ariminense Concilium erravit, non erravit Coristantinopolitanum; propterea hoc amplectimur, illud damnamus. Sed quid est hoc aliud quam se Conciliorum et totius Ecclesiae Judicem facere?

Quarto, tametsi Democratia est absolute pessimum regimen: tamen Ecclesiae perniciosior esse videtur Aristocratia. Siquidem summum Ecclesiae malum haeresis est: haereses autem ab Optimatibus potius, quam a plebeis hominibus excitantur. Certe Haeresiarchae fere omnes, aut Episcopi, aut Presbyteri fuerunt; itaque sunt haereses quaedam quasi Optimatum factiones, sine quibus nullae essent in Ecclesia populorum seditiones. Factiones autem nunquam facilius, et frequentius oriuntur, quam cum Optimates regunt, ut non solum experimento, et Philosophorum testimonio, sed etiam Calvini ipsius confessione lib. IV Irrstit. cap. 20, §. 8. comprobari potest.

Sed objiciunt tria Scripturae testimonia, adjunctis etiam tribus testimoniis Patrum. Primum est. Act. XV, ubi legimus, primam controversiam in Ecclesia exortam, non ab uno aliquo summo judice fuisse definitam, sed a conventu Apostolorum et seniorum: Convenerunt, inquit Lucas, Apostoli et Seniores videre de verbo hoc.

Respondeo: nullum hinc argumentum sumi posse pro Aristocratia asserenda. Siquidem in eo Concilio prima illa quaestio definita est, ubi Praeses et Caput Petrus erat: nec enim Petrus in aliena Dioecesi, et Episcopo praesente Jacobo, loqui primus ausus fuisset, nisi ipsi toti Concilio praefuisset. Neque Monarchiae repugnat, quod aliquid in publico conventu, communi Principum consilio et consensu statuatur, quemadmodum fieri solet hoc tempore in Comitiis Imperialibus.

Alterum testimonium est Act. XX, ubi B. Paulus Episcopos admonet his verbis: At~ tendite vobis et universo gregi, in quo vos Spi ritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei.

Tertium est I. Petr. V, ubi B. Petrus ita

loquitur: Seniores qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, pascite, qui in vobis est, Gregem Dei.

Respondeo: ex neutro horum locorum aliquid probari; nec enim negamus Episcopis, et Presbyteris convenire, ut Ecclesiam Dei pascant et regant: sed quaestio nostra est de summa totius Ecclesiae potestate; sitne ea in coetu ministrorum, an in aliquo uno homine? Quam quaestionem in his locis neque Paulus, neque Petrus attingit, sed solum Episcopos admonent, ut erga subjectos sibi populos pastorali munere strenue fungantur.

Jam ex Patribus primo loco Cyprianum proferunt, qui lib. III, epist. 19. ad Clerum suum ita scribit: « Quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praejudicare ego, et solum mihi rem omnem vindicare non audeo. » Respondeo: Cyprianum propterea id non esse ausum, quod sponte sua se ipse obstrinxerat, cum episcopatum susciperet, nihil sine cleri et populi consilio, et consensu esse facturum, ut ex lib. III, epist. 1 OT supra docuimus.

Proferunt deinde Ambrosium, qui in Comment. V. cap. prioris epist. ad Tim. ita loquitur: « Et synagoga, et postea Ecclesia Seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur. » Respondeo, non magis ex his verbis probari posse Aristocratiam Ecclejsiastioam, quam ex Senatu et consilio Regio probetur, nullam esse in regnis Monarchiam. Certe enim Salomon III. Reg. XII, Seniorum coetum habebat a consiliis: et Assuerus Esther I sapientium consilio in rebus omnibus utebatur; nec tamen ideo non erant Reges. Preeterea, quod Episcopi veteres sine Presbyterorum consilio nihil agerent utile ac salutare, non tamen necessarium fuisse, vel ex eo intelligi potest, quod Ambrosii tempore non fiebat, nec tamen Ecclesia penitus interierat.

Postremo Hieronymum producunt, qui in cap. I ad Titum sic ait: « Antequam Diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephee, communi Presbyterorum Consilio Eccbsiee gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat esse non Christi, in toto Orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem om¬

nis Ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. » Igitur primo tempore Ecclesiae, quando ea purissima erat, Aristocratia vigebat, et Optimates Presbyteri erant.

Respondeo: videtur B. Hieronymus in ea sententia fuisse, ut existimaret, Episcopos, si de jurisdictione agatur, esse quidem Presbyteris majores, sed jure Ecclesiastico, non divino, quae sententia falsa est, et suo loco refellenda. Interim tamen nihil Calvini Aristocratiam Presbyterorum juvat, sed contra maxime laedit: non enim Hieron. dicit, in prima Ecclesia viguisse Aristocratiam Presbyterorum, et fuisse illud bonum regimen, et paulatim postea per abusionem aliquam introductam esse a malis hominibus Monarchiam: sed e contrario affirmat, Aristocratiam, quae initio erat, quia non bene succedebat, et plurimae inde oriebantur seditiones et schismata, communi Orbis terrae consilio in Monarchiam esse mutatam.

Neque dubium esse potest, quin Hieronymus senserit, mutationem hanc esse factam Apostolorum temporibus, et ipsis Apostolis auctoribus: nam hoc loco dicit, tunc factam esse mutationem, cum coepit dici; Ego sum Pauli, ego Apollo; quod accidisse tempore suo testatur Paulus I. Corinth. I. Deinde Hieronymus in lib. de vir. illustr. in Jacobo dicit, Jacobum statim a Passione Do mini ab Apostolis creatum Episcopum Hierosolymae, et in epist. ad Evagr. quae e^t 85. asserit, S. Marcum Episcopum fuisse Alexandriae.

Adde, quod non loquitur Hieronymus de regimine universalis Ecclesiae, sed solum particularium, ^um ait, initio coepisse gubernari Ecclesias communi Presbyterorum consilio: alioqui enim Petrum fuisse Caput totius Ecclesiae a Christo constitutum, disertis verbis docet idem Hieronymus in lib. I cont. Jovin.: « Ex duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatum tolleretur occasio. »

Chapter 7 of 63