Skip to the text

Caput XX. Explicantur tres aliae praerogativae ex Evangelio S. Lucae

Septima praerogativa sumitur ex cap. V Luc. et Jo XXI, in quibus locis explicantur

duo miracula Christi edita in piscatione Petri. Quorum primum manifeste designat, ut monet S. Augustinus tract. 122. in Jo. Ecclesiam militantem: secundum Ecclesiam triumphantem; nam idcirco primum factum est ante resurrectionem Christi, secundum post resurrectionem.

Item in primo retia non jaciuntur in dexteram partem tantum, nec in sinistram tantum, ne solos bonos aut solos malos ad Ecclesiam venire credamus, sed indifferenter dicitur: Laxate retia in capturam: at in secundo tantum in dexteram partem navigii jaciuntur retia, quia soli boni colligentur ad vitam aeternam.

Praeterea in primo rumpebatur rete, et navis pene mergebatur, quod significat schismata et haereses et scandala, quae Ecclesiam fluctuare cogunt: at in secundo non est ruptum rete, ut ipse Evangelista admonuit, quasi respiciens ad illam piscationem priorem, in qua retia rumpebantur, nec navis fluctuavit, quia in alia vita nulla erunt schismata, nec scandala.

Ad haec: in primo sine ullo numero comprehenduntur pisces, ut impleretur quod scriptum est Psal. XXXIX: Annuntiavi, et locutus sum, et multiplicati sunt super numerum: at in secundo nulli fuerunt super numerum, sed certus numerus 153, nulli enim praeter numerum electorum colligentur ad regnum.

Denique, in primo pisces introducuntur in navem adhuc fluctuantem: in secundo trahuntur ad littus, quod propter stabilitatem vitam immortalem, et beatam designat.

Jam ergo insignis praerogativa Petri est, quod in utraque navi et piscatione, quae apertissime totius Ecclesiae statum significant, semper Petrus Princeps invenitur. Nam Luc. Y, cum vidisset Dominus plures naviculas, intravit in unam, quae erat Simonis, et ex ea docebat, ut intelligeremus, in ea tantum Ecclesia esse, et docere Christum, cujus gubernator est Petrus.

Ambrosius serm. 11.: « Hanc, inquit, solam Ecclesiae navem ascendit Dominus, in ' qua Petrus magister est constitutus. » Ibidem soli Petro dicitur: « Duc in altum, et laxate retia in capturam »: ubi Petrus jubetur tanquam summus nauclerus, et piscator ducere alios ad piscandum. Ibidem Dominus exponens figuram, soli Petro dicit:

Noli timere, ex hoc enim homines eris capiens. Sic etiam Jo.XXI Petrus dicit: Vado piscari, dicuntque ei alii, venimus et nos tecum. Ibidem: Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Quid vero significatur aliud his figuris, quam Petrum esse, qui homines de Mundo ad Fidem et Ecclesiam militantem adducit, et qui eos regens atque gubernans ad Ecclesiam triumphantem perducit?

Octava est Luc. XXII, ubi Dominus ait: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat Fides tua. Et tu aliquando convet'sus confirma fratres tuos. Quibus verbis clarissime Dominus ostendit, Petrum fore Principem, et Caput fratrum suorum: sic enim exponunt Graeci, et Latini. Theophylactus in hunc locum: « Quia te habeo, inquit, ut Principem discipulorum, postquam negato me fleveris, confirma caeteros: hoc enim te decet, qui post me Ecclesiae petra es, et fundamentum. » Leo serm. 3. de annivers. assump. suae ad Pontif. « Pro Fide Petri, inquit, proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. »

Nona est, quod Christus resurgens primum omnium ex Apostolis Petro se videndum praebuerit. Colligitur id ex illis verbis Luc. XXIV: Surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni: ubi notat Ambrosius, Simoni omnium primo Christum apparuisse ex viris; nam ante Mariae Magdalenae apparuerat, ut scribit Mare, cap. ult. Colligitur hoc idem et quidem apertissime ex verbis S. Pauli, I. Corin. XV: Tradidi, inquit, vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia visus est Cephee, et post hoc undecim; deinde visus est plusquam quingentis fratribus; deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus, novissime autem omnium tanqaam abortivo visus est et mihi. In quem locum Chrysostomus: « Itaque, inquit, non omnibus initio visus est, nec pluribus simul, $ed uni tantum et ei Principi, et fide maxime digno. » Et infra: « Itaque, inquit, Petro primum apparet: nam qui Christum primus confessus erat, non ab re primus etiam resurgentem videt. » Similia habet Theophylactus in hunc locum.

Chapter 17 of 63