Caput XII. Quis sit ille, cui dicitur: Tibi dabo claves, Matth. XVI
Tertia dubitatio est de persona cui dicitur: Tibi dabo claves. Tametsi enim Doctoribus Catholicis sensus horum verborum apertissimus videatur; tamen adversarii ita haec ipsa verba depravant, ut videantur jam esse obscurissima. Quis, quaeso, simpliciter legens: Beatus es Simon Bar-Jona, et statim: Tibi dabo claves, non diceret, Jonae filio claves a Christo esse promissas?
At nihilominus Lutherus in lib. de potest. Papae, Calvinus lib. IV Instit. cap 6, §. 4 et sequentibus, Magdeburgenses Cent. I, lib. I et II passim, Liber Smalchaldicus de primatu Papae, et alii omnes hujus temporis haeretici, nihil peculiare Petro filio Jonae
promissum esse volunt: sed quidquid hic dicitur ad totam Ecclesiam pertinere cujus Ecclesiae Petrus eo tempore personam gerebat.
Est autem animadvertendum, duobus modis potuisse Petrum personam Ecclesiae gerere, historice et parabolice. Et quidem historice, is, gerit personam alterius; qui re aliqua vere a se gesta rem ab alio gerendam significat et eam quodammodo repraesentat: sic Abraham vere duos filios habens, Deum significavit, qui duos populos habiturus erat, ut Apostolus exponit ad Galat. IV, sic Martha sollicita circa frequens ministerium, et Maria sedens secus pedes Domini, duas vitas demonstrarunt, quarum altera in actione, altera in contemplatione versatur.
Parabolice, per unum aliud significatur,, quando res vere gesta nulla proponitur, sed aliquid verisimile fingitur ad aliud significandum: quomodo in Evangelio, qui seminat bonum semen, Christum prsedicantem significat. Ad quem modum etiam solent interdum Legati Principum urbium claves accipere, cum intdrim nihil sibi proprie acquirant, sed tantum Principis sui personam repraesentent.
Quibus ita constitutis, existimant adversarii, Petrum posteriore hac ratione significasse Ecclesiam cum a Domino audivit: Tibi dabo clavos. Ex quo sequitur claves datas esse primo ipsi Ecclesiae, et per Ecclesiam Pastoribus communicari, atque hunc esse litteralem sensum hujus loci: « Tribuit igitur, » inquit Synodus Smalchaldica in lib. de Prim. Papae, « principaliter claves Ecclesiae et immediate, sicut et ob eam causam.Ecclesia habet jus vocationis. »
Nos vero priore modo Petrum Ecclesiae personam gessisse credimus: ita nimirum, ut ipse vere, et principaliter, ac (ut ipsi loquuntur) immediate claves acceperit, et simul eas accipiendo significaverit, universam Ecclesiam suo quodam modo postea accepturam. Quem modum paulo post explicabimus, nunc vero ita se rem habere breviter ostendamus.
Primum igitur tot modis Christus Petri personam designavit, ut non pluribus circumstantiis (quod recte Caji tanus annotavit) describere soleant aliquem certum hominem Notarii illi qui instrumenta publica conficiunt. Nam in primis expressit substantiam personae singularis, per pronomen tibi: de¬
inde addidit nomen inditum in nativitate, cum ait: Beatus es Simon: adjunxit nomen patris, cum ait: Filius Jonce: nec omittere voluit nomen a se recens impositum: Ego dico tibi, inquit, quia tu es Petrus. Quorsum, tam accurata descriptio, si nihil ipsi Petro proprie promittitur? Deinde non erat eo tempore Petrus Ecclesiae Legatus, aut Vicarius: quis enim ejusmodi provinciam illi imposuerat? non igitur suspicari possumus, nom ne illum Ecclesiae, et non potius suo, claves accepisse.
Praeterea illi proprie claves promittuntur a Christo, qui dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; id enim significabant illa verba: Et ego dico tibi, et ut S. Hieronymus dicit mercedem recepit vera confessio: at illam praeclaram confessionem Petrus edidit, et in persona sua edidit; in persona igitur sua clavium promissionem accepit.
Ad haec, si propterea negandum est Petro promissas esse claves, quia figuram gerebat Ecclesiae; eadem certe ratione negabimus, Abrahamum duos filios habuisse, quia duo illi filii duos populos, Apostolo teste, significabant. Neque verum esse fatebimur, Martham sollicitam fuisse circa plurima, dum soror ejus Maria ad pedes Domini sederet, quia nimirum actionem, et contemplationem duae illae foeminae adumbrabant. Quod si grave est tam apertas historias in dubium revocare; grave etiam videri debet dubitare, sitne Petro aliquid singulariter promissum, cum tam perspicue id narretur in Evangelica historia.
Denique illi dictum est a Domino: Tibi dabo claves regni coelorum, qui paulo post ab eodem Domino audivit: Vade post me Satana, scandalum es mihi, atque haec posteriora verba soli Petro, et in persona propria dicta sunt, ut ex Evangelio non obscure colligitur, et ipse quoque Lutherus docet in lib. de potest. Papae. Quis igitur inficiari potest, Petro claves in persona propria esse promissas.
Sed fortasse non eidem dictum est: Tibi dabo claves, et Vade post me Satana: imo vero prorsus eidem: nam et in eodem cap Evang. habetur utrumque, et utrobique Petri nomen exprimitur, et in hanc sententiam veteres Patresomnes conveniunt. Certe Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, et Theophylactus in cap. XVI Matth. diserte docent, eidem Petro dici: Tibi dabo claves, cui dicitur: Vade post me.
Nam etsi Hilarius in hunc locum non sit ausus verbum Satanas referre ad Petrum; tamen ad Petrum refert ea quse praecedunt, id est, Vade post me. Et ipse idem lib. VI et X de Trin. et Psalm. CXXXI etiam verbum Satanas refert ad Petrum: « Tanta, inquit, ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum primum Filii Dei confessorem, Ecclesiae fundamentum, coelestis regni janitorem, et in terreno judicio judicem coeli Satanae convicio nuncuparet. » Et Augustinus lib. I cont. duas epist. Gaud. cap. 31: « Numquid melior, inquit, Raziasquam Petrus Apostolus, qui ubi dixit: Tu es Christus filius Dei vivi, tam beatus a Domino appellatus est, ut claves regni coelorum accipere mereretur, nec tamen ideo creditur imitandus, ubi mox eodem momento reprehensus audivit: Vade post me Satana, non sapis quae Dei sunt etc »
Simile est quod ait Ambrosius 1. de Isaac, cap. III, ubi exponens illa verba Domini ad Petrum, Jo. XIII: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea: « Claves, inquit, commiserat regni coelorum, et sequendo se imparem indicavit. » Ubi clarissime B. Ambrosius eidem omnino vult esse, commissas claves, cui dictum est, non potes me modo sequi, sequeris autem postea; constat autem haec verba dicta esse Petro in persona propria, quemadmodum in persona propria vere crucifixus, et moriendo Christum est secutus.
At contra objicit Lutherus haec argumenta in lib. de potest. Papae. Primum. Petro certum est a Domino dictum esse: Vade post me Satana, non sapis quae Dei sunt: at non conveniunt haec illi, cui Pater revelavit secreta coelestia, et qui claves regni coelorum accepit; igitur non in persona propria, sed in persona Ecclesiae audivit revelationem coelestem, et accepit claves regni coelorum.
Respondemus: eidem personae illa omnia convenire, ut jam a nobis demonstratum est, sed non eadem ratione. Petrus enim ex Dei munere habet revelationem, et accipit claves: ex propria autem infirmitate offenditur de passione et morte Christi. Neque movere nos debet nomen Satanae: nec enim Diabolum significat sed adversarium; siquidem ■p VJ apud Hebraeos nihil est aliud, quam adversari. Itaque licet Diabolus passim
Satanas appelletur, non tamen ubique nomen Satanae Diabolum designat.
Secunda objectio. Petrus nomine omnium Discipulorum dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi, igitur nomine omnium audivit, Tibi dabo claves. Porro nomine omnium Petrum Christo respondisse, satis constat, tum ex Chrysostomo, qui in hunc locum scribit, Petrum fuisse os apostolorum et ex Hieronymo, qui ait, Petrum pro omnibus esse locutum: et ex Augustino, qui Serm. 13 deverb. Dom., dicit, unum pro omnibus respondisse: tum etiam ex eo quod omnes discipulos Christus interrogavit: Vos autem quem me esse dicitisl Nam vel sunt accusandi omnes discipuli, quod non responderint interrogati, vel, quod credibilius est, Petrus nomine omnium respondit.
Respondeo: Petrum respondisse nomine omnium non ut praeconem aliquem, sed ut Principem et Caput atque os, ut Chrysostomus loquitur, Apostolorum: ipse enim solus respondit, cum ignorarent caeteri quid potissimum responderet, sed Petri confessionem silentio suo approbarunt et eo modo per os Petri omnes responderunt. Quemadmodum igitur Petrus solus respondit, et ei caeteri assenserunt: ita Christus soli Petro claves promisit, sed tamen post eum etiam caeteris communicandas.
Id vero ita esse, hac ratione comprobamus. Si nomine omnium Petrus respondisset, vel id fecisset, quod caeteri hanc illi provinciam demandassent vel quod sciret quid illi responsuri essent: neutrum autem est verum. Non Primum, quia ex revelatione Patris hoc didicit, non ex consultatione humana, ait enim Dominus:Caro et sanguis non revelavit tibi etc. Non secundum, quia soli ipsi facta est revelatio. Item, quia si scisset mentem aliorum, aliquo modo hoc indicasset, quomodo fecit J. VI, cum ait: Ad quem ibimus? verba vitee aeternae habes. Et, Nos credimus et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei. In quem locum Chrysostomus notat, quod Petrus pro omnibus dixerit, et nos credimus etc. ideo Christum monuisse, id non esse verum de omnibus. Nam Judas non credebat: Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi, et unus ex vobis Diabolus estl At cum Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi, quia non fecit mentionem aliorum, Petri confessionem Dominus simpliciter approbavit.
Accedant testimonia veterum Patrum, qui non obscure docent, Petrum ita primum esse locutum, ut nesciret quidem quid alii de ea re sentirent. Hilarius in hunc locum: « Dignus, inquit, judicatus est, qui quod in Christo Dei esset, primus cognosceret etc. » Si primus, igitur non simul aliis facta revelatio est. i) Et lib. YI. de Trin. « In cunctorum, inquit, Apostolorum silentio, Dei Filium revelatione Patris intelligensetc. » Et ibidem: « Locutus est, inquit, quod vox humana nondum protulerat. »
Chrysostomus hom. 55. inMatth. « Quandoquidem de sententia vulgi petebat, omnes responderunt: cum vero de sua eos rogaret, Petrus confestim prsesilivit ac prseveniens, ait: Tu es Christus Filius Dei vivi. » Cyrillus lib. XII. in Jo. cap. 64. » Ut Princeps, inquit, caput qu&cseterorum primus exclamat: Tu es Christus filius Dei vivi. » Augustinus serm. 124. de tempore: « Hic est, inquit, Petrus, qui divina revelatione primus omnium veritatem meruit confiteri, dicens: Tu es Christus etc. »
Leo serm. 11. de Pass. Dom., « Merito, inquit, B. Apostolus Petrus in hujus unitatis confessione laudatus est, qui, cum Dominus quid de ipso intelligerent discipuli scrutaretur; omnium celerrime ora praeveniens: Tu es, inquit, Christus filius Dei vivi. » Etser. 2 de SS. Petro et Paulo, «Tandiu respondentium sermo communis est, quamdiu humanae intelligentiee ambiguitas explicatur: at ubi quid habeat discipulorum sensus exigitur; ille primus est in Domini confessione qui primus est in Apostolica dignitate. » Ex his testimoniis manifeste colligitur, non alia ratione Petrum pro omnibus respondisse, quam quod Petri sententiae caeteri omnes facile assensi sunt.
Objectio tertia. Claves promittuntur Petro, non ut est filius Jonae, sed ut est coelestis Patris auditor; proprie igitur Patris caelestis auditori, non carni et sanguini promittuntur. De nullo autem certo homine nobis constat, sitne is verus Patris auditor: Ecclesiam vero certissimi sumus ab ore Dei Patris assidue pendere; igitur non alicui certo homini, sed Ecclesiae promissae sunt claves.
Respondeo: hoc Lutheri argumentum mirifice pugnare cum ipsis verbis Evangelii: Christus enim dicit: Beatus es Simon Bar- Jona. Et paulo post, et tibi dabo claves: Lu-
tlierus autem dicit, non sunt datae vel promissa? claves Simoni Bar-Jonae. Rursus Christus dicit: Bevelavit tibi Pater meus qui in caelis est: Lutherus autem dicit, de nullo certi sumus an Patrem audiat, proinde nec de Petro. Falsum igitur est, vel incertum, quod Christus ait \ Revelavit tibi Pater. Quid enim Petro revelavit Pater, si nihil Petrus audivit? Si vero Petrus audivit, et certum est testimonium Christi, certum etiam esse debet, Petro coelestis Patris auditori claves esse datas.
Deinde esse Patris auditorem, non est formalis ratio cur dentur claves; alioqui penderet Ecclesiastica potestas a probitate ministrorum, quae esthseresis Donatistarum,quam etiam in confessione Augustana, cap. de Eccles., rejici vidimus, sed occasio fuit seu causa meritoria illa praeclara Petri confessio, cur ipsi potius quam aliis claves promitterentur, ut ex commentar. Hilarii, Hieronymi, Chrysostomi, ac Theophylacti colligitur.
Objectio quarta, B. Paulus in ep. ad Rom. cap. IV. dicit: Quomodo Abrahce reputata est Fides ad justitiam, ideo etiam omnibus qui crediderint reputandam esse Fidem ad justitiam; igitur eodem modo, si quia Petrus confessus est Christum Filium Dei vivi accepit claves, certe omnes Fideles, qui Christum confitentur, liabentclaves. Hoc argumentum inquit Lutherus, est similis formae cum argumento Pauli, nec potest refelli, nisi etiam Pauli argumentum refellatur. Respondeo cum Cajetano: hoc argumentum esse similis formae, sed dissimilis materiae, ac propterea nihil concludere. Nam Fides natura sua ducit ad justitiam, et justum ex injusto, vel ex justo justiorem facit, sicaetera non desint, quae simul cumFide ad justificationemrequiruntur. At confessio Fidei non ducit natura sua ad claves accipiendas, sed cum posset sexcentis modis remunerari confessio Petri, placuit Christo dono clavium id facere. Et simile aliquid videmus in exemplo Abraha?: siquidem Abraham per Fidem non solum justificatus est, sed etiam meruit fieri pater multarum gentium, ut ibidem Apostolus dicit, nec tamen omnis qui credit, fit pater multarum gentium. Nimirum, non est per se et naturaliter connexa Fides cum dono clavium, aut foecunditatis, quemadmodum est per se, et naturaliter connexa cum justitia.
Objectio quinta: Aut moriente Petro manserunt in Ecclesia claves, aut cum Petro perierunt: si primum: ergo Ecclesia} dat® fuerant; si secundum; ergo non amplius possunt nunc homines solvi aut ligari.
Item alio modo: vel cum eligitur Pontifex adfert secundum claves, vel non: si primum; ergo erat Pontifex antequam fieret: si secundum; unde ergo habet claves?num ab aliquo Angelo deferuntur ei de coelo? an potius accipit ab Ecclesia, cui a Christo initio traditae sunt?
Respondeo: moriente Pontifice claves non perire, nec tamen remanere formaliter in Ecclesia, nisi quatenus communicatae sunt inferioribus ministris, sed manere in manibus Christi. Cum autem eligitur novus Pontifex, neque adferri ab eo claves, nec illi dari ab Ecclesia, sed a Christo, non nova traditione, sed antiqua institutione: Siquidem Petro eas cum dedit, omnibus ejus successoribus dedit.
Simile esset, si Rex aliquis cum Proregem provincia} imponit, ediceret simul, placere sibi, ut eo mortuo, alium ipsi eligerent ac nominarent, seque illi jam nunceamdem potestatem concedere, quam priori concessisset.
Objectio sexta Lutheri et Calvini, in locis antea notatis ejusmodi est: Matth. XVI claves regni coelorum non dantur, sed promittuntur: dantur autem Matth. XVIII et Jo. XX, in quibus locis, non uni Petro, sed Apostolis omnibus dantur. Nam Matth. XVIII dicitur: Quoscumque alligaveritis super terram, erunt ligataet in ccdo, et quoecumque solveritis super terram, erunt soluta et in ccelo. Et Jo. XX: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis, peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Igitur et cum promittuntur, non uni, sed omnibus promittuntur.
Respondeo: de posteriore loco nullam esse difficultatem: nam certum est, non dari per illa verba omnem potestatem clavium, sed tantum potestatem Ordinis ad remittenda peccata: siquidem hoc loco determinatur potestas ad peccata, Matth. XVI non determinatur, sed dicitur: Quodcumque ligaveris etc. ligantur autem homines non solum peccatis, sed etiam legibus. Deinde minus est retinere peccatum, quam ligare peccatorem: nam retinere est relinquere hominem in suo
statu, sive non solvere: ligare autem est novum vinculum ei imponere, quod fit per excommunicationem, interdictum, legem etc. Denique Patres diserte asserunt, dari hic potestatem remittendi peccata per Sacramenta Baptismi et Poenitentiae. Vide Chrysostomum et Cyrillum in hunc locum, et Hieronymum in epist. ad Hedibiam, quajst. 9.
De priore loco major est difficultas et quidem Origenes in comment. hujus loci contendit, non tradi hoc loco Ecclesiasticam potestatem, sed correptionem fraternam commendari; atque eum hoc loco solvere qui admonitione sua causa est, ut peccator resipiscat, et per debitam poenitentiam solvatur a vinculis peccatorum; eum autem ligare, qui denuntiatione sua causa est, ut peccator habeatur tanquam Ethniciis et Publicanus. Sed ibidem addit «Origenes, non esse idem quod hoc loco habetur, cum eo, quod habetur Matth. XVI, quse Origenis explicatio non videtur admodum probabilis, tamen ex ea satis aperte colligitur, Origenem Lutheranis nullo modo favere,
Alia est expositio Tlieophylacti, qui existimat, verba Domini dirigi ad eos, qui injuriam patiuntur, eos autem ligare, dum injuriam retinent; solvere dum remittunt, qua} sententia non est usque adeo vera. Nam vel qui injuriam accepit, remittit poenitenti, vel non poenitenti: si primum; tunc erit quidem ille solutus in coelo, sed non propterea quod iste remittat, nam etiamsi nollet remittere, esset ipse solutus in coelo: si secundum; tunc non est solutus in coelo, quem iste solvit in terris: atque idem de alligatione dicit potest; quamvis autem vera esset sententia, nihil tamen officeret causae nostrae; certum est enim Petro aliquid aliud datum, quam ut remittat injurias sibi factas. Est ergo communis expositio Hilarii, Hieronymi, Anselmi, et aliorum in hunc locum, necnon Augustini tract. 22. et 49. in Jo. Dominum loqui de potestate clavium, qua Apostoli, et eorum successores ligant vel absolvunt peccatores.
Et quamvis hic tractari videatur praecipue de potestate jurisdictionis, qua peccatores excommunicantur: tamen Patres jam nominari locum hunc de utraque potestate: Ordinis videlicet et jurisdictionis exponunt: et certe videtur ex ipso textu, id posse deduci, nam ita generaliter hic dicitur: Quoscumque solveritis etc. Sicut Mattii. XYI: Quodcumque solveris. Secl si haec ita se habent; quid adversariis respondebimus? nonne id quod soli Petro promissum videbatur, jam omnibus Apostolis datur?
Thomas Cajetanus in tract. de instit. et auct. Rom. Pont. cap. 5. docet, non esse idem claves regni coelorum, et potestatem solvendi et ligandi: claves enim regni coelorum includere potestatem, tam Ordinis, quam jurisdictionis, quae significantur peractiones ligandi et solvendi; et aliquid praeterea amplius, cum latius patere videatur aperire et claudere, quam solvere et ligare.
Verum haec doctrina subtilior quam verior nobis esse videtur. Inauditum est enim, in Ecclesia esse alias claves, quam Ordinis, et jurisdictionis. Et planus sensus illorum verborum: Tibi 'dabo claves, et quodcumque solveris super terram etc. iste est, ut primo promittantur auctoritas seu potestas designata per claves, deinde et actiones sive officium explicatur per illa vocabula solvere et ligare, ita ut omnino sit idem solvere et aperire, claudere et ligare. Expressit vero Dominus clavium actiones per solvere et ligare, non per claudere et aperire, ut intelligeremus, esse omnes istas metaphoricas locutiones, et tum demum coelum hominibus aperiri, cum homines solvuntur a peccatis, quae ingressum in coelum prohibebant.
His igitur sententiis praetermissis, asserimus illis verbis quae habentur Matth. XVIII, nihil dari sed tantum promitti vel explicari ac praedici, quantam potestatem essent Apostoli eorumque successores suo tempore habituri. Primum enim planum est, Apostolos non esse factos sacerdotes nisi in ultima coena, neque Episcopos et Pastores nisi post resurrectionem; proinde quo tempore haec Dominus loquebatur, privati homines erant, nec ullam habebant Ecclesiasticam potestatem.
Deinde si bis verbis Qucecumque ligaveritis erunt ligata, datur reipsa potestas ligandi, etiam illis verbis! Quodcumque ligaveris erit ligatum etc. e rit data, non promissa potestas; sunt enim verba omnino similia: at fatentur adversarii, per illa verba Quodcumque ligaveris nihil esse datum, sed tantum promissum; igitur et per ista Qucecumque alligaveritis nihil datur, sed tantum promittitur. Causa Vero hujus promissionis fuit, quia dixerat
Dominus, habendum esse pro Ethnico et Publicano, qui Ecclesiam non audiret, ne quis ergo putaret, contemnendam Ecclesia? auctoritatem, subjunxit, tantam fore Praelatorum Ecclesiae potestatem, ut qua? ipsi ligaverint in terris, sint ligata et in coelis.
Dices: si non sunt Apostolis datae claves hoc loco, sed tantum promissae, quo tandem loco sunt datae? Respondeo: datas esse, Jo. XX et XXI. Nam Jo. XX, cum Dominus ait Apostolis: Pax vobis: sicut misit me Pater et ego mitto vos, tum eis potestatem seu elavem jurisdictionis attribuit; fecit enim his •verbis eos quasi Legatos, et nomine suo Gubernatores ecclesia?; verbis autem sequentibus: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis 'peccata etc. dedit eisdem potestatem Ordinis, ut supra diximus.
Ut autem intelligeremus, hanc summam potestatem collatam Apostolis omnibus ut Legatis, non ut Pastoribus ordinariis, et cum quadam subjectione ad Petrum, soli Petro dicitur, Jo. XXI: Pasce oves meas, quemadmodum soli illi dictum erat: Tibi dabo claves.. Claves enim regni ut principalis et ordinarius Praefectus tunc solum accepit, cum audivit: Pasce oves meas; tunc enim etiam Apostolorum fratrum suorum cura ei commissa est.
Et propterea etiam, quemadmodum Matt. XVI in promissione clavium Simon Bar-Jona appellatus est; ita quoque in exhibitione Jo. ult. Simon Joannis, vel, ut est in Graeco, Simon Jona dictus est. Et sicut Matth. XVI non ante sunt ei claves promissae, quam Fidem suam singularem in Christum testaretur: ita Jo. ult. non ante dictum est illi: Pasce oves meas, quam interrogatus esset, num plus caeteris Christum diligeret. Et sane nulla causa erat, cur ita singulariter Petro diceretur: Tibi dabo claves: et Pasce oves meas; atque id ob singularem ejus Fidem et dilectionem, si nihil praeter caeteros accepturus erat. Recte igitur S. Leo in epist. 89. ad Episcopos Viennensis provinciae, scribit, Petro prae caeteris solvendi ac ligandi traditam potestatem.
Objectio ultima Lutheri et Calvini ex Patrum testimoniis sumitur. S. enim Cyprianus in lib. de simplic. Praelat., sive de unit. Eccl. docet, non alia de causa datas Petro seorsim claves, quae postea datae sunt omnibus, quam ut unitas Ecclesiae significaretur:
« Hoc, inquit, erant utique et caeteri Apostoli, quod fuit et Petrus, pari consortio praediti, et honoris, et potestatis: sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut Ecclesia una monstretur. »S. etiam Hilarius lib. VI de Trin. ita loquitur: «Vos o sancti et beati viri, ob Fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi atque solvendi in coelo et in terra jus adepti etc. )>
S. Hieronymus lib. I. in Jovin. « At dicis, inquit, super Petrum fundatur Ecclesia, licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti accipiant etc. » S. Augustinus* tract. 50. in Jo.: « Si in Petro non esset Ecclesiae Sacramentum, non ei diceret Dominus: Tibi dabo claves regni coelorum. Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. » Similia habet tract. ult. in Jo. Item in Psal. CVIII et lib. I. doctr. Christ. cap. 18. et lib. de agone Christ., cap. 30. Denique S. Leo sermon. 3. de annivers. assumpt. suae ad Pontif., explicans haec ipsa verba: Tibi dabo claves etc. « Transivit, inquit, in alios iVpostolos vis potestatis istius, et ad omnes Ecclesiae Principes decreti hujus constitutio commeavit. »
Respondeo; S. Cyprianum, cum dicit Apostolos fuisse pares honore et potestate, nihil dicere adversus sententiam nostram: fatemur enim, Apostolos fuisse pares in Apostolica potestate, et habuisse in populos Christianos eamdem omnino auctoritatem, sed non fuisse pares inter se: id quod S. Leo in epist. 84. ad Anastas. Episc. Thessal*., quasi explicans ista verba Cypriani, docet: « Inter beatissimos, inquit, Apostolos, in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut caeteris praeemineret. »
Quod idem S. Cyprianus ibidem et alibi passim docet. Nam cum ait: « Exordium ab unitate proficiscitur, ut Ecclesia una monstretur, » non intelligit prius ordine temporis hanc potestatem datam esse uni Petro, quam caeteris, ut- per illum significaretur unitas Ecclesiae: sed coepisse Ecclesiam in uno Petro, tanquam in fundamento et Capite, ut ex eo quod Ecclesia unum haberet fundamentum et Caput, una tantum esse monstraretur: sicut una domus dicitur ab uno fundamento, et unum corpus ab uno capite.
Hanc vero sententiam esse Cypriani verborum, primum ex eo probatur, quod falsum est, temporis ordine prius datam esse Petro quam caeteris Ecclesiasticam potestatem; nam omnibus data est, Jo. XX, soli autem Petro postea dictum est: Pasce oves, Jo. XXI. ergo exordium profectum ab uno non intelligitur, quia uni prius datae sint claves, sed quia uni tantum datae sunt ut ordinario, et primo Pastori et Capiti caeterorum.
Deinde idem probatur ex verbis ipsius Cypriani: nam in hoc ipso lib. de simplic. Praelat., explicans Ecclesiae unitatem, et qua ratione exordium fieret ab uno Petro; scribit Ecclesiam esse unam eo modo, quo omnes radii Solis dicuntur unum lumen, quia ab uno Sole manant: et multi rivi una aqua, quia ab uno fonte derivantur: et multi rami una arbor, quia ab una radice omnes pullulant.
Porro hanc radicem et hunc fontem, unde unitas Ecclesiae sumitur, Petri Sedem esse, multis in locis Cyprianus docet, lib. I, ep. 3. ad Cornei.: « Navigare, inquit, audent ad Petri Cathedram, et Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est. » Quid clarius? Et lib. IV, epist. 8. ad Cornelium, de Cathedra Petri loquens: « Scimus, inquit, hortatos nos esse ut Ecclesiae Catholicae matricem et radicem agnoscerent ac tenerent. » Et in epist. ad Jubajan.: « Nos, inquit, Ecclesiae unius Caput et radicem tenemus. » Et infra, explicans quse sit haec radix, ait: r Nam Petro primum Dominus, super quem aedificabit Ecclesiam, et unde universitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit. » Et infra: « Ecclesia quae una est, super unum qui claves ejus accepit, voce Domini fundata est etc.» Ubi clare vides, Ecclesiam dici unam, quia super unum Petrum fundata est.
Jam ad testimonium Hilarii fatemur, omnes Apostolos accepisse claves, sed non eodem modo quo Petrum. Quare idem Hilarius ibidem scribit, Petrum, quia solus respondit cunctis Apostolis silentibus, supereminentem, Fidei suae confessione, locum promeruisse; habuit ergo Petrus inter Apostolos locum supereminentem, siHilario credimus; et in cap. XVI Mattii, singulariter de Petro dicit: « 0 beatus coeli janitor, cujus arbitrio claves aeterni aditus traduntur. »
Ad Hieronymum dico: solutionem esse in eodem loco: nam Hieronymus dicit, sic habuisse claves omnes Apostolos, ut tamen subjecti essent Petro Capiti.
Aci Leonem dico: transivisse quidem in alios multos eam auctoritatem solvendi et ligandi, sed tamen Petro principaliter datam. Nam idem Leo ibidem ait: « Si quid cum eo commune caeteris Christus voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum Petrum dedit, quidquid aliis non negavit. » Et in epist. 89. ad Episc. Yiennen. prov.: « Petro inquit, prae caeteris solvendi et ligandi tradita est potestas. »
Restant Augustini testimonia, quae ut diligentius explicentur, tria sunt annotanda. Primum est, Augustinum, cum ait Petrum gessisse figuram Ecclesiae quando claves accepit, historice hoc accepisse, non parabolice, ita ut nullo modo negandum putaverit revera Petrum in sua persona claves accepisse. Id patet ex tract. in Psal. CVIII, quem locum Lutherus objecit: ibi enim Augustinus dicit, ita Petrum fuisse figuram Ecclesiae quando accepit claves, sicut Judas fuit figura ingratorum Judaeorum quando Christum prodidit: at certum est historice revera Judam in persona Christum prodidisse.
Item tract. nlt. in Jo. dicit Augustinus sic Petrum gessisse personam Ecclesiae militantis et vitae activae, quando audivit: Sequere me: e, t: Alius cinget te, et ducet quo tu non vis: et quando accepit claves regni, sicut Joannes gessit figuram Ecclesiae triumphantis et vitae contemplativae, quando recubuit supra pectus Domini, et quando de eo dictum est: Sic eum volo manere. At certum est, Joannem historice et vere in propria persona recubuisse supra pectus Domini, et ad litteram impletum in illo: Sic eum volo manere, sive sit mortuus, sive non sit mortuus violenta morte, sive quid aliud intelligatur per ea verba: nec minus certum est ad litteram, in persona sua Petrum audivisse: Alius cinget te etc. igitur historice quoque debet intelligi, Petrum accepisse claves.
Denique lib. XV deTrin. cap. 26. Augustinus dicit, Christum gessisse figuram Ecclesiae quando baptizatus est: et tamen sine dubio, vere et ad litteram baptizatus est; non igitur apud Augustinum excluditur historica narratio, cum unum alterius figura esse dicitur.
At, inquies, Augustinus in Psalm. CVIII sentire videtur, non posse intelligi omnia de persona Judse, quae clicuntur in illo Psalmo; et idcirco oportere multa exponere de Juda,
ut personam gerebat impiorum. Et tract. ult. in Jo. Augustinus figurate exponit quae dicuntur de Petro et Joanne, quoniam non videntur eorum personis proprie convenire. Nam de Petro scribitur, quod plus dilexerit Christum quam Joannes, et contra scribitur de Joanne, quod plus fuerit a Christo dilectus quam Petrus, quae ad litteram non possunt esse vera, cum Christus Isit justus, et semper diligat eos amplius, a quibus amplius diligitur, igitur Augustinus cum aliquid exponit de Petro ut Ecclesiae personam gerebat, ideo id facit, quoniam existimat illud Petro non proprie convenire.
Respondeo: Augustinum nusquam dicere, non esse vera ad litteram quae dicuntur de Juda, vel de Petro et Joanne in Scripturis: neque enim tam imperitus aut impius erat Augustinus ut negare vellet, Joannem historice recubuisse supra pectus Domini: vel de ipso ad litteram dictum: Hic est discipulus quem diligebat Jesus: vel Petro ad litteram dictum: Simon Joannis, amas me plus his? vel illud: Sequere me. Non itaque negat Augustinus, ad litteram posse et debere intelligi quae dicuntur de Juda, Petro, et Joanne, sed tantum dicit, litteralem sensum saepe esse obscurum, et non facile inveniri: sensum autem mysticum esse multo illustriorem et clariorem, et propterea se, omisso litterali, figurate ea loca exponere voluisse.
Secundo loco observandum est, S. Augustinum, cum ait Reatum Petrum in persona Ecclesiae accepisse claves, non velle significare ab eo claves revera et historice esse acceptas, sicut a Vicario quodam seu Legato Ecclesiae, quemadmodum a Legato Regis, nomine Principis sui, claves accipi solent alicujus civitatis: sed potius ut a Principe et moderatore totius Ecclesiae, quo pacto dicimus, regno dari, quod Regi ipsi datur, praesertim si id in publicam utilitatem cedat.
Hanc autem S. Augustini mentem, ac sententiam esse, ex eo manifeste colligitur, quod ipse fere ubicumque dicit Petrum fuisse figuram Ecclesiae, explicat se hoc dicere ratione primatus, tract. ult. in Jo. « Cujus Ecclesiae, inquit, Petrus Apostolus, propter Apostolatus sui primatum, gerebat figurata genera- Jitate personam. » In Psal. CVIII: « Cujus (Ecclesiae) ille agnoscitur gessisse personam, propter ^primatum quem in discipulis habuit. » Serm. 13 de verb. Domini: « Petrus, inquit, a petra cognominatus, Beatus, Ecclesise figuram portans, Apostolatus principatum tenens. »
Observandum postremo est, duobus modis Petrum propter suum primatum gessisse figuram Ecclesiae apud Augustinum. Primum enim Petrus ut summus Ecclesiae Praesul accipiens claves, significavit, omnes Praesules easdem habituros esse claves, sed a Petro, nec sine mensura communicatas: non enim Petrus eas accepit, ut solus ipse illis uteretur, sed ut eas cum omnibus Episcopis et presbyteris communicaret, Apostolis videlicet dumtaxat exceptis, qui extraordinaria quadam ratione eas a Christo immediate acceperunt, ut alibi diximus.
Itaque primum figura fuit Petrus totius coetus Ecclesiasticorum ministrorum, et hoc sibi voluit August. tract. 50. in Jo. cum ait; « Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia: si autem hoc in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. » Ex quo loco Calvinus abstulerat illud Tantum, ut nobis persuaderet, Petro nihil esse dictum vel datum, nisi quatenus Ecclesiam significabat.
At Augustinus non ait: si hoc Petro dictum est, non facit hoc Ecclesia, sed ait: « Si hoc Petro tantum dictum est etc. » et sensus eorum verborum est: si ita dictum est soli Petro; Tibi dabo claves, ut ipse solus debeat solvere et ligare; sequitur, Ecclesiam reliquam, id est, reliquos ministros hoc non facere: si autem etiam alii hoc faciunt, ut videmus, certe Petrus cum claves accepit, universam Ecclesiam repraesentavit.
Altero modo idem Petrus accipiens claves, figura fuit totius Ecclesiae sanctae, id est, omnium justorum et vivorum membrorum corporis Christi: nam B. Augustinus propter Donatistas excogitavit novum modum loquendi de clavibus et remissione peccatorum; praeter enim eum modum loquendi, quo dicimus, a Sacerdotibus remitti peccata in administratione Sacramentorum Baptismi et pcenitentiae, quo modo loquendi ipse cum caeteris Patribus passim utitur: solet etiam frequenter dicere, peccata remitti a charitate Ecclesiae, a gemitu columbae, ab orationibus Sanctorum; et hoc modo claves regni esse tantum justorum, et hoc significasse Petrum cum accepit claves.
Tract. 121. in Jo.; « Ecclesiae, inquit, charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccato dimittit: eorum autem, qui non sunt
ejus participes, tenet. » Item lib. III de Baptis. c. 18: « Remissam, inquit, peccatorum non dabant, quae per orationes Sanctorum, id est, per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad ejus pacem illi pertinent, quibus datur. Non enim raptoribus et fceneratoribus diceret Dominus: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi, si cui tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aut solvere: sed solvitur, qui cum columba fecerit pacem et ligatur qui cum columba non habet pacem. » Et cap. 17: « Nam quod in typo unitatis Dominus Petro dedit potestatem, ut id solveretur in terris, quod ille solvisset, manifestum est, quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. » Et infra: « Per orationes Sanctorum spiritualium, qui sunt in Ecclesia, tanquam per columbae creberrimum gemitum magnum geritur Sacramentum, et occulta dispensatio misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata solvantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud Sacramentum cum pace Catholicae unitatis accedunt. » Similia vide lib. Y de Baptis, cap. 21. lib. YI, cap. 3. et lib. VII, cap. 51.
Caeterum per haec verba non significat S. Augustinus Ecclesiam justorum, ex auctoritate peccata remittere, sed nemini peccata remitti, quantumvis baptizetur vel reconcilietur, nisi ad eum extendatur charitas Ecclesiae, et fiat membrum vivum columbae, et proinde particeps orationum aliorum justorum. Orationibus enim Sanctorum tanquam gemitu columbae impetratur poenitentia interior, et charitas, per quam, formali ter justificatur quicumque justificantur.
Excogitavit autem hunc modum loquendi B. Augustinus propter Donatistas, quibus mirabile videbatur, haereticos posse per Baptismum homines justificare, et in Ecclesiam introducere, cum sint ipsi cooperti peccatis, et extra Ecclesiam. Ad hanc admirationem tollendam dicit Augustinus, non tam eum qui baptizat remittere peccata, quam gemitum columbae; quoniam non ideo iste qui baptizatur justificatur, quia ab isto vel illo baptizatur, sed quia per Baptismum a quocumque exhibitum in eum extenditur charitas Ecclesia?.
Chapter 10 of 63