Skip to the text

Caput XV. Quid significet Pasce Jo. XXL

Jam vero cum constet, Petrum esse cui dicitur Pasce oves meas; sequitur, ut quid significet hoc ipsum pascere videamus. Martinus enim Lutherus in lib. de pot. Papae contendit, per illam vocem Pasce nullam dari novam potestatem, sed tantum injungi officium diligendi, praedicandi, et docendi Petro, qui jam antea constitutus erat Apostolus et Pastor, non quidem Ecclesiae universae, sed cujusdam portionis, quemadmodum et c ceteri Apostoli et Pastores. Id vero his rationibus probat.

Primum. Pascere non est praeesse, sed cibum praebere ac ministrare, quod etiam ab inferiore fieri potest; non igitur continuo instituitur Praesul, cui dicitur Pasce. Deinde, non imperat Dominus Christianis ut obediant Petro, sed imperafcPetro ut praebeat alimenta Christianis; igitur minister, non Princeps per hoc Verbum Pasce constituitur. Postremo, si per haec verba institueretur Pontificatus, sequeretur, non esse Pontifices eos qui non diligunt, aut non pascunt; proinde saepe nullum Pontificem haberemus: major enim Pontificum pars, neque diligit gregem, neque eum verbo et exemplo pascit; quare non Pontificis institutio, sed simplex praeceptum diligendi et docendi hoc verbo Pasce continetur.

At nobis difficile non erit ex hac ipsa voce Pasce demonstrare summam potestatem illi attribui, cui dicitur: Pasce oves meas.

Primum enim, non proprie dicitur pascere alium, qui cibum quacumque ratione mi¬

nistrat, sed qui procurat ac providet alteri cibum, quod certo Praepositi et Gubernatoris est: Quis putas, inquit Dominus, est fidelis dispensator ac prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Itaque illius est pascere, qui est super familiam constitutus.

Deinde per verbum Pasce intelligitur ex communi usu loquentium omnis actus pastoralis: idem enim est pascere, quod agere pastorem, sive esse pastorem. Porro actus pastoralis non est tantum praebere cibum, sed etiam ducere, reducere, tueri, praeesse, regere, castigare. Quid? Pastores ovium num solum pabulum illis praebent? nonne etiam regunt, et baculo cogunt ut pareant? Hinc videlicet in Scripturis passim pascere accipitur pro eo quod est regere, ut Psal. II, ubi legimus: Reges eos in virga ferrea. In Hebraeo Dinh, id est, pasces eos. Et sane qui pascuntur in virga ferrea, verissimam potestatem in pastore suo esse negare non possunt, et Isa. XLIY, qui dico Cyro Sint, id est, pastor meus es tu. Quo loco tamen non ministerium praebendi cibum, sed amplissimum regnum Cyro praedicit.

Deinde hoc idem efficacius demonstrari potest ex eo verbo, quod Joannes in Evangelio suo posuit. Scripsit enim minam, id est, pasce regendo et praesidendo. Nam et Homerus lib. II Iliad., frequenter vocat Regem Agamemnonem miaivu >awv, id est, pastorem populorum: et ni Scriptura ubi legimus Matth. II; Ex te enim exiet Dux, qui regat populum meum Israel. In Graeco est, ix rrou goi iSs Asvasrxi 'hqovgevog, otrrtc miguvsi rov labv tou lapurfk.

Et notandum, in Hebraeo apud Michaeam cap. V, unde Matthaeus accepit, non esse verbum, rtjn quod pascere significat, sed verbum btiJQ quod est dominari. bjntoU bunormi1? N2P sbTfflfc). Denique Apocal. XIX, ubi dicitur: Et ipse reget eos in virga ferrea, Graece est, xai uuzog Troigauzi auzoug Iv pa[ 3§w ere— hpy. Igitur cum 7r otpatvw non significet pascere quocumque modo, sed regere ac praeesse, et Petro dictum sit a Domino, migam ra ■Kpbftaza; manifeste sequitur, esse Petrum Rectorem ac Praesidem Ecclesiae constitutum.

Accedant Postremo testimonia veterum Patrum. Ghrysostomus lib. II de Sacerd., non semel vocat praefecturam officium Petro commissum per illam vocem Pasce idque explicat per illam aliam Scripturam Matth, XXI Y: Fidelis servus et 'prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. S. Augustinus in hunc locum: « Oves ipsas, inquit, pascendas, «id est docendas, regendasque committit. Denique Gregorius in lib. de cur. pastor., passim Pastores vocat Rectores, et curam pastoralem regimen, imo et culmen regiminis; et ipsum pascere, regere, ac praeesse interpretatur.

Neque Lutheri ratiunculae aliquid efficiunt. Ad Primam enim jam responsum est: pascere non esse dapiferi officium, sed Rectoris: nec enim domini pascuntur a servis, quamvis illi cibos ad mensas dominorum adferant, sed contra potius a dominis pasci dicuntur servi, quippe qui sumptibus dominorum vivunt.

Ad Secundam respondeo: praeesse ac subesse, regere ac regi, pascere et pasci, relationem quamdam inter se habere, ita ut unum sine altero esse non possit; proinde quo verbo dicitur Petro, ut praesit, regat, pascat, eodem nos jubemur Petro subesse, atque ab eo nos regi et pasci sinere.

Ad Tertiam respondeo: Pasce esse praeceptum quidem, sed eo praecepto institui Ecclesiasticum principatum: significatur enim per actum ipsa potestas, unde actus ille procedit. Quemadmodum cum Deus ait: Germinet terra herbam virentem: et animalibus: Crescite et multiplicamini, fecunditatem attribuit rebus, et naturas aptas ad generandum instituit. Nec solum Deus, sed etiam homines per verbum modi imperandi instituere solent Praefectos. Si enim Rex dicat alicui: Yade, rege talem provinciam, omnes intelligunt, eum Praefectum esse constitutum ejus provinciae.

At, inquit Lutherus: si per illud praeceptum instituitur Pontificatus; ergo desinit esse Pontifex, qui desinit implere praeceptum. Respondeo: per illa praecepti verba sic institui Pontificatum, ut tamen potestas collata non pendeat ab observatione praecepti. Id quod etiam in rebus humanis videmus: nec enim Prorex desinit esse Prorex, donec a Rege non revocatur, etiamsi non recte provinciam regat.

Deinde nec est verum quod assumit Lutherus, Romanos Pontifices a longo jam tempore non pavisse gregem. Nam tametsi

plerique eorum non concionantur: tamen alios multos exercent actus pastorales, dum ligant, solvunt, dispensant, controversias judicant, Episcopos creant, et quod per se concionando non faciunt, per alios faciunt, Quemadmodum et Episcopus Hipponensis Yalerius, et alii nonnulli, vel senio, vel linguae vitio impediti, per suos Presbyteros concionandi munus implebant.

Chapter 13 of 63