Skip to the text

Caput XXVI. Diluitur argumentum ex comparatione Petri cum Jacobo

Argumenta, quae adversus primatum Petri fieri solent, maxima ex parte soluta sunt in explicatione duorum locorum Scripturae, Matth. XVI, et Jo. ult. ubi de petra, de clavibus et de ovibus disseruimus. Tria tamen supersunt: unum ex comparatione Petri cum Jacobo: alterum ex collatione ejusdem cum Paulo: postremo ex horrendis foedisque lapsibus Petri, quos divino consilio Spiritus sanctus litteris mandari voluit, ne nimis multum Petro Apostolo tribueremus.

Ac primum quidem argumentum Lutheri est, in lib. de pot. Papae, ubi Jacobum majorem Petro fuisse, his rationibus probat.

Primum, Christus fuit Episcopus Hierosolymse, non Romae, et Apostoli ejus Presbyteri fuerunt; igitur Jacobus, qui post Christi passionem Episcopatum Hierosolymae sortitus est, Christo succedit, vel certe Vicarius ejus est, non Petrus.

Deinde. Hierusalem est mater omniumEeclesiarum: nam « de Sion exibit lex, et ver - bum Domini de Hierusalem », Is. II; igitur Jacobus omnium Ecclesiarum pater est, non Petrus. Praeterea, Nicaenum Concilium can. 7. Episcopo Hierosolymae primatum tribuit: idque ex antiqua consuetudine, et traditione confirmat.

Possumus addere duo gravissima testimonia. Unum Clementis, qui lib. VI Disposit. apud Eusebium lib. II hist. cap. 1. sic ait: « Petrus, Jacobus, et Joannes post assumptionem Salvatoris, quamvis ab ipso fuerint omnibus pene praelati, tamen non sibi vendicabant primatus gloriam, sed Jacobum, qui dicebatur J ustus, Apostolorum Episcopum statuunt. »

Huc respexit Lutherus lib. de pot. Papae, cum ait: Petrum, Jacobum, et Joannem, primatus suos rejecisse, et in Jacobum minorem eos contulisse.

Alterum est Chrysostomi, qui hom. 3. in Acta: « Vide, inquit, Jacobi modestiam. Is acceperat Hierosolymis Episcopi munus, et tamen hic nihil loquitur. Considera autem et aliorum discipulorum singularem modestiam, quo pacto concedunt ei solium, nec amplius ambigunt disceptantes inter se. »

Respondeo ad primum argumentum: Christum non fuisse Episcopum ullius particularis urbis, sed fuisse, et esse Pontificem, non solius Hierosolymae, sed totius Ecclesiae, neque ullum ei succedere, cum semper vivat. Porro Vicarium suum generalem magis decuisse, ut alibi, quam Hierosolymis constituere: quoniam sicut mutabatur per Christi adventum Lex et Sacerdotium; ita etiam decuit, ut locus mutaretur summi Sacerdotis, et fierent vere omnia nova. Atque ideo fortasse Templum et Hierusalem brevi eversa et incensa post ascensionem Domini fuerunt.

Ad alteram rationem dico: Hierosolymorum Ecclesiam esse matrem omnium Ecclesiarum antiquitate, et multis privilegiis insignem, ob Domini et Apostolorum praesentiam, quam longo tempore habuit et praecipue ob mysteria redemptionis nostrae eo loco perfecta et consummata: sed nihil hoc tamen praejudicare Petri primatui. Nam quemadmodum Ecclesiae Hierosolymorum Jacobus fuit Pastor et Episcopus, ita Petrus fuit Pastor etEpiscopus totius Ecclesiae; acproinde etiam Hierosolymae, quae universalis Ecclesiae portio quaedam est.

Ita solvunt hoc argumentum Chrysostomus et Euthymius in Comment. ult. cap. Jo.,

quibus acceditBernarduslib.il deConsider. ubi ait: «Jacobus una Hierosolyma contentus, universitatem Petro cedit. »

Ad tertiam rationem respondeo: Lutherum non bene legisse Nicaenum Concilium; nam, ut supra demonstravimus, in Nicaeno Concilio datur Episcopo Hierosolymae quartus locus inter Patriarchas, quantum ad honorariam quamdam sessionem: nullus autem locus quantum ad veram jurisdictionem; subjicitur enim ut simplex Episcopus Episcopo Caesariensi totius Palaestinae Metropolitano.

~'Ad testimonium Eusebii respondeo: locum Eusebii sine dubio esse corruptum; nam etsi in Basileensi codice versionis Ruffini habeantur verba, quae supra citavimus; tamen in codice Coloniensi, ab homine Catholico verso edito, non habetur Primatus, et pro illis verbis: « Apostolorum Episcopum, » habetur, « Hierosolymorum Episcopum. »

Quae lectio cohaeret in primis cum Nicephoro, ita hunc locum allegante lib. II, cap. 3. necnon cum ejusdem Eusebii sententia, qui in eodem lib. II, cap. 14. hist. dicit, Petrum fuisse Apostolorum maximum, et primorum Principem.

Cohaeret deinde cum Graeco codice, tam Vaticanae Bibliothecae, quam etiam Parisiensi nuper edito. Sic enim habetur in utroque U ir po'J yxp v.xi Iaxwpov xai Iwavvvjv gsra rJ]v

avalyipiv tou tronTripog cbg av xai vno roO xu prov npotet cpLYip.svorjg pj E7ri§txa fevQcu § o!~yi£, alia Iaxwpov tov Stxatov £7rt<rxo7rov IepotrolypiMv ileaQxi.

Clemens ergo Alexandrinus apudEusebium non ait, Petrum, Jacobum, et Joannem detulisse primatum Ecclesiae universae Jacobo minori, et eumEpiscopum Apostolorum constituisse, quod absurdissimum est: sed tantum ait, eos Apostolos praecipuos non quaesivisse gloriam propriam, et ideo non sibi assumpsisse Episcopatum omnium eo tempore nobilissimum, sed eum Jacobo minori detulisse. Etsi enim Episcopatus unius urbis non derogat Primatui; tamen non parva gloria erat fieri Episcopum Hierosolymae eo tempore, quo nullus erat ex particularibus Episcopatibus illo nobilior.

Ad locum Chrysostomi dico: loqui Chrysostomum de solio particularis Episcopatus, cum ait: « Apostolos concessisse Jacobo solium. » Nam quod absolute Chrysostomus Petrum Jacobo anteposuerit, ex plurimis ejus locis manifestum est. Nam in Jo. hom. ult. in illud, Sequere me: « Quibus, inquit, iterum curam, et familiarem in cum affectum ostendit. Quod si quis percunctaretur, quomodo Jacobus sedem Hierosolymis acceperit? Responderem, hunc Petrum totius Orbis Magistrum constituisse. »

Idem Chrysostomus hom. 3. in Acta, post ea verba, quse nobis objiciuntur, subjungit de Petro: « Merito, inquit, primus omnium auctoritatem usurpat in negotio, ut qui omnes habeat in manu; ad hunc enim dixit Christus: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. »

Chapter 23 of 63