Skip to the text

Caput XI. Quid sit super petram aedificari Ecclesiam, Matth. XYI

Sequitur altera difficultas explicanda, quid videlicet sit super petram aedificari Ecclesiam. Et adversarii quidem parum de hoc laborant: nam cum jam negaverint, Petrum esse Ecclesiae fundamentum parum referre existimant, quid significet ista aedificatio.

Catholici autem docent, hac metaphora significari, Petro esse commissum regimen totius Ecclesiae, et praecipue circa Fidem. Petrae enim fundamentali hoc est proprium, totum aedificium regere et sustentare. Atque hoc modo exponunt Patres. Chrysostomus hom. 55. in Matth. hunc locum exponens: « Ecclesiae, inquit, pastorem illum constituit. » Et infra: « Hieremiam quidem uni genti, Pater: Petrum autem universo terrarum Orbi Christus praeposuit. » Ambrosius, serm. 47: « Petra, inquit, dicitur Petrus, eo quod tanquam saxum immobile totius operis Christiani compagem, molemque contineat. » Gregorius lib. IY, epist. 32: « Cunctis, inquit, Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica, sancto et omnium Apostolorum Principi Petro totius Ecclesiae cura commissa est. Ipsi quippe dicitur: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. »

Sed contra objici solent duo argumenta. Primum est Lutheri in lib. de potest. Papae, ubi dicit, non valere istam consecutionem: super Petrum aedificatur Ecclesia; igitur Petrus est Rector Ecclesiae. Quemadmodum recte dicitur, super Fidem aedificari Ecclesiam et tamen non sequitur; igitur est Fides Rector Ecclesiae.

Respondeo: ideo nos dixisse, non proprie

dici Ecclesiam aedificari super Fidem. Deinde, etiamsi proprie diceretur, nihil concluderet argumentum: nam sunt omnia intelligenda accommodate ad naturas rerum. Itaque si dicatur, Ecclesia aedificari super Fidem: sensus esse debebit, ut intelligatur Ecclesia pendere a Fide ut a principio justificationis, et a dono quodam, sine quo sponsa Christi non esset, si autem dicatur, aedificari super Petrum, sensus erit, Ecclesiam pendere a Petro ut a Rectore: talis enim est dependentia unius hominis ab alio.

Alterum argumentum difficilius est. Quemadmodum hoc loco Petrus dicitur fundamentum Ecclesiae, sic alibi dicuntur omnes Apostoli fundamenta. Psalm. LXXXYI: Fundamenta ejus in montibus sanctis, id est, ut exponit Augustinus, in Apostolis et Prophetis. Et Apocal. XXI: Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim' Apostolorum agni Et Ephes. II: Supercedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Quibus verbis alludens B. Hieronymus lib. I. in Jovinian. I: « Sed dicis, inquit, super Petrum fundatur Ecclesia, licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur. » Nihil igitur proprium et singulare Petro datum vel proximum est.

Respondeo: tribus modis Apostolos omnes fuisse Ecclesiae fundamenta, sine ullo tamen Petri praejudicio. Uno modo, quia ipsi primi Ecclesias ubique fundarunt, nec enim Petrus convertit ad Fidem totum Orbem terrarum, sed alias regiones Petrus, alias Jacobus, alias caeteri ad Christum adduxerunt. Quare B. Paulus Rom. XV: Sic, inquit, praedicavi, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem. Et I. Cor. III: Ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Atque hoc modo ex aequo sunt Apostoli fundamenta: id quod significatum credimus Apocalyp. XXI.

Altero modo dicuntur fundamenta Ecclesiae Apostoli et Prophetae, ratione doctrinae a Deo revelatae. Si quidem Fides Ecclesiae nititur revelatione, quam habuerant a Deo Apostoli et Prophetae: nec enim semper revelantur Ecclesiae novi articuli, sed in ea doctrina Ecclesia acquiescit, quam Apostoli et Prophetae a Domino didicerunt, et prae¬

dicatione, vel litteris ad posteros mandaverunt. Atque hac ratione superaedificamur ut Apostolus ait ad Ephes. II: Supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Nec in his duobus major est Petrus caeteris, sed ut Hieronymus ait, in omnes ex aequo Ecclesiae fortitudo solidatur.

Tertio modo dicuntur fundamenta omnes Apostoli, ratione gubernationis. Omnes enim fuerunt Capita, Rectores, et Pastores Ecclasiae universae, sed non eodem modo quo Petrus: illi enim habuerunt summam atque amplissimam potestatem ut Apostoli seu Legati, Petrus autem ut Pastor ordinarius: deinde ita habuerunt plenitudinem potestatis, ut tamen Petrus esset Caput eorum, et ab illo penderent, non e contrario.

Atque hoc est quod promittitur Petro, Matth. XVI cum ei soli coram aliis dicitur: Super hanc petram aedificabo E cclesiammeam. Id quod praeter alios supra citatos docet Hierony. in lib. I. contra Jovin. explicans enim, quid sit super Petrum aedificare Ecclesiam, sic ait: « Licet super omnes Apostolos ex aequo Ecclesiae fortitudo solidetur; tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut Capite constituto, schismatis tollatur occasio. »

Chapter 9 of 63