Skip to the text

Caput XVI. Quod illis verbis Jo. XXI. Oves meas, universa Ecclesia significata sit

Tertia restat quaestio, num per Oves meas, intelligatur Ecclesia universa. Negant id Lutherani omnes, et praecipue Lutherus, lib. depot. Papae: Illyricus in lib. cont. primat, Papae, Magdeburgenses Gent. I, lib. II, cap. 7. coi. 525. Liber Smalchaldicus de prim. Papae, et Calvinus lib. IV Institut. c. 6. §. 7.

Nobis autem exploratum certumque est, omnes omnino Christianos, etiam Apostolos ipsos, Petro tanquam oviculas commendari, cum ei dicitur: Pasce oves ineas.

Est autem observandum, Christum bis dixisse: Pasce agnos meos, et semel; Pasce oves meas. Tametsi enim in Graeco textu semel est pasce agnos, et bis pasce oves: tamen corruptus videtur locus vitio Librariorum, qui in secundo loco scripserunt 7r/3o|3aT«, cum scribere debuissent TTpoftxTix, id est, oviculas seu agnos: facile autem fuit excidere unum Tota.

Ita esse colligo, primum ex Ambrosio et Maximo. Ambrosius enim in cap. ult. Lucae, dicit, Christum primum commendasse Petro agnos, Graece upvix. Secundo oviculas, quae dicuntur Graece r^o/Sarta. Tertio oves, Graeco npo^KTK. Maximus serm. de S. Petro et Paulo dicit, Petro oviculas et oves commendatas: qui certe hoc non diceret, nisi legisset xpofiotTiK et 7rp6j3xT«. Deinde idem colligo ex nostra versione; nam si fuisset in Graeco bis npopuTx, ne indoctissimus quidem puer secundo loco vertisset Agnos: quis enim ignorat, agnos dici apt«, non 7rp6(3aru?

Cum ergo omnes Latini codices legant Agnos, nec unquam fuerit hsec lectio a Hieronymo, vel ullo alio improbata; necesse est dicere, Interpretem legisse irpo^unoc, id est, oviculas, et vertisse Agnos, quia oviculee et agni saepe pro eisdem accipiuntur.

His notatis, ex hac variatione, quae mysterio non videtur carerq, probamus, Petro omnes Christianos esse subjectos. Nam si per oviculas intelligamus agnos, dicemus agnos bis repetitos esse ad significandum duos populos, Judaicum et Gentilem: oves autem semel nominatas significare Episcopos, qui sunt veluti matres agnorum. Itaque commisit Dominus Petro curam agnorum, id est, populi Judaici, et agnorum, id est, populi gentilis, et ovium, id est, eorum qui agnos istos pepereruntin Christo, qui sunt Apostoli et Episcopi.

Si vero per oviculas intelligimus oves parvas majores agnis, minores perfectis ovibus; dicendum erit cum S. Ambrosio, loco notato, Petro committi agnos, oviculas, et oves, id est, incipientes, proficientes, et perfectos, ita ut nulli sint in Ecclesia, quantumvis spirituales, eruditi, et sancti, qui Petro non subsint. Vel per agnos intelligemus populos, qui nullum habent curam pastoralem, quique solum filii sunt, non parentes: per oviculas accipiemus sacerdotes minores, id est, Presbyteros, et Parochos, qui sic parentes sunt populorum, ut sunt filii Episcoporum: per oves denique interpretabimur sacerdotes majores, id est, Episcopos, qui et agnis et oviculis praesunt; et tamen etiam ipsi Petro subjiciuntur. Atque huc videtur respexisse S. Leo, cum in 3. serm. de anniv. assumpt. suae dicit, Petrum esse a Christo praepositum omnibus Gentibus, omnibus Patribus, et omnibus Apostolis: Gentes enim agni sunt, Patres oviculae, Apostoli oves magnae atque perfectae.

Deinde aliam rationem, eamque insignem, nobis suppeditat pronomen illud Meas. Nam cum absque ulla restrictione addatur ad nomen Oves pronomen Meas, manifeste significatur, eas omnes oves Petro eommendari, ad quas extenditur pronomen Meas: certum - autem est illud Meas extendi ad omnes simpliciter: nec enim ullus est in Ecclesia, qui se Christi ovem esse non glorietur; igitur omnes omnino Christianos, nullo excepto, Petri Dominus commendavit.

Et similes locutiones vulgo passim usurpari videmus. Nam qui dicit: « Relinquo mea bona filiis meis, » sine dubio nihil ex suis bonis, nec ullum ex suis filiis excludit. Et Dominus cum ait Jo. X: Cognosco oves meas, et oves meae vocem meam audiunt, et ego pono animam meam pro ovibus meis (i): tametsi non dicat, omnes oves, et omnibus ovibus; tamen nemo negare potest, quin de omnibus sit locutus.

Praeterea, quid aliud est Pasce oves meas, quam habe curam mei ovilis? Est autem unum tantum. Christi ovile, Jo. X: Erit unum ovile et unus pastor; igitur universum gregem suum Petro Christus commisit.

Ad haec, cum Dominus ait Pasce oves meas, vel commendavit Petro oves suas omnes, vel nullas, vel aliquas certas ac definitas, vel aliquas indefinitas. At nemo dixerit, nullas aut aliquas certas esse commendatas, id enim est manifeste falsum: nec etiam aliquas indefinitas, quia non est sapientis provisoris relinquere indefinitam curam, cum possit eam definire, praesertim cum certa confusio et perturbatio ex illa indeterminatione oriatur.

Praeterea commendare aliquas, et non indicare quas, idem esse videtur, ac si commendarentur nullai. Quas enim, quaeso, pascet, qui gregem suum non cognoscit? Restat igitur, ut omnes omnino suas oves Petro Christus pascendas assignaverit.

Atque haec est sententia omnium veterum Patrum. Epiphanius in Aneor.: « Hic est, inquit, qui audivit, Pasce oves meas, cui concreditum est ovile.» Unum autem solum esse Christi ovile, paulo ante ex Evangelio demonstravimus. Joannes Chrysostomus in hunc locum: « Aliis, inquit, omissis, Petrum dumtaxat affatur, fratrum ei curam committit. » Et infra: « Nam, inquit, cum magna Dominus Petro communicasset, Orbis terrarum curam demandasset etc. »

Ambrosius in cap. ult. Lucse dicit, Dominum per hsec verba Pasce oves meas reliquisse nobis Petrum tanquam Vicarium amoris sui: « Quem, inquit, elevandus in coelum amoris sui Vicarium relinquebat »: ut nimirum haberemus Petrum, qui nos amore paterno et pastorali foveret, quemadmodum Christus ipse fecerat: et ibidem: « Quia, inquit, solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur. »

Leo serm. 3. de assumpt. sua ad Pont.: « De toto Mundo, inquit, unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis, cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur: ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, multique Pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. » Gregorius lib. IV, epist. 32. cum dixisset, Petro totius Ecclesiae curam esse commissam, rationem reddidit, dicens: « Ipsi quippe dicitur: Pasce oves meas. »

Theophylactus in cap. ult. Jo.: « Finito, inquit, prandio, prafecturam ovium totius Mundi Petro commendabat, non autem alii, sed huic tradidit. » Et in cap. XXII. Luc. « Tu, inquit, Petre conversus, bonum exemplum poenitentiae omnibus eris, qui cum Apostolus fueris, et negaveris, iterunl receperis primatum omnium, et praefecturam Orbis. » Bernardus lib. II de consid.: « Cui, inquit, non dico Episcoporum, sed etiam Apostolorum, sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas? illius, vel illius populos civitatis, aut regionis, aut certe regni? Oves meas, inquit. » Cui non planum non designassse aliquas, sed assignasse omnes? nihil excipitur, ubi distinguitur nihil.

Sed jam adversariorum argumenta refellamus. Prima Lutheri objectio est. Non ait Christus: Pasce omnes oves meas: quemadmodum dixerat alio loco: Docere omnes gentes; igitur non omnes oves suas Petro pascendas tradidit. Respondeo: pronomen illud Meas eequipollere signo universali, ut supra demonstravimus.

Secunda objectio ejusdem Lutheri, atque etiam Illyrici est. Si Petro omnium ovium pascendarum cura commissa est; debuit igitur Petrus omnes pascere: atqui hoc ipse non fecit; paverunt enim et Apostoli caeteri partem suam gregis Domini, et non a Petro, sed a Christo missi sunt. Respondeo: S. Petrum partim per se, partim per alios universum Dominicum gregem, ut sibi imperatum tuerat, pavisse: nam etsi Apostolos omnes Dominus ad praedicandum et ad pascendum gregem suum miserit; tamen hoc ipso, quod eorum curam (ut Chrysostomus ait) Petro commisit, quod illi agebant, Petrus per illos agebat, a quo illi tanquam a Capite et Imperatore suo pendebant.

Tertia objectio communis est Luthero cum caeteris, quorum loca init. cap. annotavimus. Apostolus Paulus cap. II epist. ad Galatas, nullam agnoscit subjectionem ad Petrum, aut Jacobum, aut Joannem: Quibus, inquit, neque ad hordam cessimus subjectioni. Item: Mea nihil refert, quales fuerint, qui aliquid esse videntur. Item: Qui videbantur esse aliquid, nulla mihi mandata dederunt. Item: Nihil mihi contulerunt. Item: Dexteram dederunt societatis.

Respondeo: propositum Pauli in epist. ad Galatas, non fuisse, ostendere se non esse Petro subjectum, quod attinet ad gubernationem; nullam enim hujus rei mentionem facit: sed Evangelium suum seque verum et divinum esse, et a Christo ipso immediate acceptum, atque Evangelium Petri, et Jacobi, et Joannis. Id enim est, quod Pseudoapostoli jactaverant, nimirum, Petrum, Jacobum et Joannem a Christo doctos, Paulum, hominum esse discipulum proinde verius existimandum illorum, quam Pauli Evangelium.

Itaque adversus hasce Pseudoapostolorum calumnias ita Paulus orditur epistolam suam: Paulus Apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Et infra: Notum facio vobis Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.

Atque huc pertinet illud: Qui videbantur esse aliquid, nihil mihi contulerunt. Significat enim his verbis Paulus, nihil se doctrinse ab Apostolis cceteris accepisse, sed de omnibus a Christo diligenter instructum. Quod autem addit: Dexteram mihi dederunt societatis: cogit quidem, ut credamus, Petrum et Paulum socios fuisse in officio praedicandi, sed non prohibet, ut intelligamus Petrum Paulo fuisse majorem in officio gubernandi. Nam etiam lib. I. Regum, cap. XXIII Scriptura dicit: Ivit Saul et socii ejus: et tamen eamdem Scriptura Saulem Regem, ceeteros autem servos ejus facit.

Illud vero: Quibus nec ad horam cessimus subjectioni, non ad Petrum et Jacobum, sed ad Pseudoapostolos ab ipso Paulo refertur. Sic enim legimus: Sed propter subintro ductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo

Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Quibus nec ad horam cessimus subjectioni.

Illud autem: Mea nihil refert quales fuerint qui aliquid esse videntur, non ad contemptionem Petri et Joannis dicitur, ut liber Smalchaldicus existimari voluit, sed ad laudem et honorem. Causam enim Paulus reddit, cur cum illis Apostolis, qui erant Hierosolymis, conferre voluerit Evangelium suum, tametsi aliquando imperiti homines, vilissi— inique piscatores fuerint; ac dicit, parum sua interesse, quales illi fuerint aliquando, Deus enim personas non accipit, sed se ad eos profectum, qui jam Dei gratia magni Apostoli, et columnse quaedam Ecclesiae videbantur.

Illud denique: Qui videbantur esse aliquid, nulla mihi mandata dederunt; viderit Smalchaldica Synodus Lutheranorum, ubi legerit, et unde in suum libellum de primatu Papae, illa verba transtulerit; nam certum est, in Paulo non inveniri. Sed nimirum ista est familiaritas, quam adversarii habent cum Deo, ut ad verbum ejus audacter addant, nec metuant plagas, quas Deus ad verbum suum addentibus comminatur.

Quarta objectio eorumdem. Apostolus in epist. ad Galatas cap. II docet, jure divino et humano, divisam fuisse jurisdictionem inter Petrum et Paulum: ac Petro quidem attributum populum Judaeorum, Paulo autem Gentium; non igitur Petro omnes Christi oves commendatae fuerunt. Apostoli verba haec sunt: Cum vidissent, inquit, quod creditum est mihi Evangelium qjrceputii, sicut et Petro circumcisionis (qui enim operatus est Petro in Apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes) dexteras dederunt mihi et Barnabce societatis, ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem. Itaque Petri Apostolatus nihil ad nos pertinet, quippe qui Gentes sumus.

Respondeo: divisionem, de qua Paulus loquitur in epist. ad Gal., non esse jurisdictionis, sed provinciarum, ad commodius praedicandum Christi Evangelium. Quamquam enim poterant Apostoli omnes, et etiam singuli in universo Orbe terrarum Evangelium praedicare; tamen ut celerius et facilius id fieret, duplex distributio provinciarum inter Apostolos facta est.* una inter Apostolos duodecim, qui, ut ex Origene refert Eusebius

Galat. II, 4 et seq. —

lib.III hist. cap. 1. ita inter se provincias diviserunt, ut Andreas Scythiam, Thomas Parthiam, Indiam Bartholomaeus, Matthaeus.Ethiopiam, Joannes Asiam, atque 'alias alii Christi Evangelio susciperent imbuendas.

Altera distributio inter Petrum et Paulum facta est, nimirum, ut Petrus praecipuam operam in conversione Judaeorum poneret, nec tamen a Gentilium conversione prohiberetur: Paulus e contrario Gentilium conversioni potissimum studeret, nec tamen ab Hebraeorum conversione penitus vacaret. Quae omnia ex divinis litteris parvo negotio confirmabimus.

Ac primum, quod Petro licuerit Gentibus praedicare, tametsi Judaeorum Apostolus esset, constat ex multis locis. Ipse enim praedicavit Cornelio et toti domui ejus, Actor. X, de qua re sic ipse loquitur Actor. XV: Vos, inquit, scitis, quoniam ab antiquis diebus Deus elegit per os meum Gentes audire verbum Euangelii, et credere. Denique Matth. ult. Dominus omnibus Apostolis dixit: Euntes ergo, docere omnes Gentes. Et Marci ult..* Praedicare Evangelium omni creaturce. Poterant igitur jure divino praedicare omnes Apostoli omnibus Gentibus: Et certe non excluditur Princeps Apostolorum ab eo jure, quod omnibus Apostolis datur.

Praeterea Innocentius I. in epist. 1. ad Decentium, cap. 1. docet, in tota Italia, Gallia, Hispania, Africa, Sicilia, Ecclesias constitutas a Petro, vel ab iis, quos partim ipse, partim successores ejus miserunt: has autem Ecclesias Gentilium praecipue fuisse, negari non potest.

Denique, si Petrus tantum Judaeorum, et non Gentium Apostolus erat: cur sedem Episcopatus sui non posuit Hierosolymis, quae Metropolis erat Judaeae, sed primum Antiochiae in Syria, deinde Romae, quae urbes Gentium erant? Et cur Gentiles, qui erant Antiochia^, quaestionem de legibus non detulerunt ad Paulum, qui erat Gentium Apostolus, sed ad Petrum et Jacobum, qui erant Apostoli Judaeorum?

Jam vero potuisse etiam Paulum Judaeis evangelizare, licet principale mandatum de salute Gentium accepisset, ex ejus rebus gestis perspicuum esse potest. Nam quocumque ibat, in Synagogis Judaeorum evangelizabat. Act. XIII praedicat in Synagoga Judaeorum apud Salaminam, ct Antiochiam Pisidiae; item, c. XIV apud Iconium; cap. XVII apud Thessalonicam; cap. XVIII apud Corinthum et Ephesum, et Act. XXVIII Romae primum omnium Judaeis annuntiat Evangelium. Et I. Cor. IX dicit / Judaeis factus sum tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer. Denique scribit ad Hebraeos, curam illorum agens, et II. Cor. XI fatetur, se sollicitudinem gerere omnium Ecclesiarum, etsi omnium, certe Hebraicarum.

Poterant ergo jure divino tam Petrus, quam Paulus omnibus praedicare, tam Judaeis, quam Gentilibus: quia tamen Paulus Gentium praecipue Apostolus erat; idcirco Act. IX Dominus ipse de Paulo dicit: Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus, et Regibus, et filiis Israel. Ubi filii Israel ponuntur ultimo loco / Gentes autem primo. Petro autem cum aliis Apostolis dicitur Act. I / Eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terree. Ubi Judaei ponuntur primo loco, et Gentes ultimo.

Hoc ergo est, quod Paulus dicit Galat. II. Petrum fuisse Apostolum circumcisionis, se autem praeputii. Et sic exponit Hieronymus in hunc locum, ubi proposita quaestione: An non licuerit Petro Gentilem trahere ad Fidem, et Paulo Judaeum? Respondet, licuisse omnino; imo hoc fuisse utrique propositum, ut ex toto Mundo Ecclesiam congregarent: sed tamen Petrum habuisse 'principale mandatum de Judaeis, Paulum de Gentibus.

Est autem praeterea observandum, honorificentius fuisse munus Petri, quam Pauli, cum Dominus ipse per se Judaeis praedicare voluerit: Gentibus autem per discipulos, Matth. XV: Nan sum missus, ait Dominus, nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Et Apostolus Rom. XV dicit: Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis. Et idem Paulus Rom. XI comparat Judaeos oleae, Gentes oleastris inserendis in bonam olivam, ut fiant participes pinguedinis illius.

Objectio quinta. Apostolus Paulusin eadem ad Gal. epist. cap. II dicit, se Petro in faciem restitisse; non igitur illi subjectus, sed aut major, aut certe aequalis erat; proinde non omnes Christi oves Petro subjiciuntur.

Respondeo: scio Clementem Alexandrinum apud Eusebium lib I hist. cap. 14. non Petrum Apostolum, sed quemdam alium a v Paulo reprehensum dicere. Scio etiam Hieronymum, et alios multos velle, non vere, sed simulatorie Petrum reprehensum: sed quia probabilior est Augustini sententia, quod serio fuerit Petrus reprehensus; dico licere minori reprehendere majorem, modo res id postulet, et debita reverentia conservetur.

Itaque Cyprianus in epistol. ad Quintum,

Petri humilitatem laudat, quod a Paulo reprehensus, non dixerit se primatum tenere, et sibi potius obtemperari a novellis, et posteris oportere. Ubi indicat, Petrum a minore reprehensum fuisse. Et Augustinus in epist.

11). ad Hieron. sic ait: « Rarius et sanctius exemplum Petrus posteris praebuit, quo non dedignarentur a posterioribus corrigi: quam Paulus, quo confidenter auderent minores majoribus pro defendenda veritate, salva charitate resistere. »

Gregorius quoque ho. 18. in Ezech. « Se, inquit, etiam minori fratri ad consensum dedit, atque in eadem re factus est sequens minoris sui, ut in hoc etiam praeiret, quatenus qui primus erat in Apostolatus culmine, esset primus etiam, in humilitate. » Et infra: « Ecce a minore suo reprehenditur, et reprehendi non dedignatur. »

Objectio Sexta. Apostoli sine ullo Petri mandato Diaconos constituunt Act. VI. Ac rursum, Petrum ipsum mittunt in Samariam,

Act. VIII, non igitur Petrus Caput et Pastor Apostolorum erat, \ sed ipse potius illorum imperio subjiciebatur. Praeterea, ambigit Petrus, Act. X, liceatne sibi gentibus evangelizare, et quia id fecit, a discipulis caeteris reprehenditur, Act. XI. Quis igitur fa-' cile credat, ad ejus ovile pertinuisse Gentiles?

Respondeo: in primis nihil praejudicare primatui Petri, quod Apostoli omnes, communicato inter se consilio, Diaconos constituerint. Credendum enim est, id factum esse Petro auctore, vel certe consentiente. Tunc autem derogaret ejus primatui, si probaretur factum eo nolente et invito.

Ad illud autem de missione Petri et Joannis, de qua Act. VIII. Respondeo: nomen Missionis non necessario signifioare subjec-

tionem in eo qui mittitur. Dicitur enim mittere quicumque est auctor alicui ut eat, sive id faciat praecepto, quomodo Dominus mittit servos, de quo dicitur Jo. XIII: Non est se vvus major Domino, sive consilio et suasione, quomodo et par parem, et minor majorem aliquando mittit. Nam, Mattii. II, Herodes misit Magos in Bethlehem; in quos tamen nullum habebat imperium: et populus Judaeorum, Josue XXII misit Phinees sacerdotem ad filios Ruben et Gad; cum tamen jure divino toti populo praeesset summus Sacerdos, ut Magdeburgenses fatentur. Igitur miserunt Apostoli consulendo, et suadendo Petrum ad Samaritanos, quia res maxima erat, novam illam Gentem in Fide confirmare.

Ad ea vero quae adferuntur cap. X et XI Act. dico: multos decipi in eo quod putant, Petrum non scivisse praedicandum esse Gentibus, nisi quando revelationem illam habuit, Act. XI. Id enim absurdissimum est, nam Marci ult. et Mattii, ult. jubentur Apostoli docere omnes Gentes, et ne quis diceret, Apostolos non intellexisse: Lucas ait: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et mox subjungit explicans quas Scripturas: Quoniam, inquit, oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis, et prcedicari in nomine ejus poenitentiam in omnes Gentes. Et Petrus Act. I, II et III passim ostendit, se intellexisse Scripturas, citans Psalmos, Joelem, Deuteronomium, et nominatira illud Genes. XXII: ln semine tuo benedicentur omnes fami- Ike terree.

Vidit ergo Petrus illam visionem, partim propter sc, partim propter alios: propter se quidem, non ut disceret sibi licere Gentibus praedicare, sed ut intelligeret, tunc esse tempus eis praedicandi. Nam quia Dominus dixerat, Act. I: Eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Judcea, et Samaria, et usque ad ul~ fimum terree; quibus verbis illum ordinem Apostolis praescripserat, ut primum praedicarent in Hierusalem, deinde in reliqua Judaea, tum in Samaria, ultimo in regionibus Gentium; ideo Petrus subdubitabat, quandonam tempus esset praedicandi Gentibus, et an liceret eis oblata occasione praedicare, antequam per totam Judaeam et Samariam praedicatum esset. Hoc dubium sustulit Spiritus sanctus ostensa illi visione.

Quare Gyrillus lib IX inJulian., explicans

hanc visionem « Statim, inquit, intellexit Petrus, quod instaret tempus transformandi in veritatem umbras. « Propter alios autem vidit Petrus visionem, quia multi erant ex Pharisaeis conversi ad Fidem, qui existimabant, non oportere Gentibus praedicare, et qui etiam reprehensuri erant factum Petri, si Cornelio praedicesset, quemadmodum postea fecerunt Act. XI.

Ut ergo haberet Petrus optimam rationem satis faciendi ejusmodireprehensionibus Deus ei hanc visionem ostendit, ut recte explicat Chrysostomus hom. 42. in Matth. « Aliorum inquit, gratia hoc dicebat, et ut satisfactionem ad accusantes praepararet. » Etin Comment. hujus cap. X.Act. « Numquid Petrus, inquit, timuerat comedere? Absit, sed dicit, divina dispensatione totum hoc factum esse propter eos, qui ipsum erant reprehensuri. »

Explicatur prima praerogativa S. Petri ex mutatione nominis.

Hactenus attulimus quae ad promissionem et institutionem primatus Petri pertinebant: nunc ad ejusdem primatus confirmationem singulares variasque praerogativas Petri in medium adferemus. Id vero eo libentius facimus, quod Magdeburgenses Cent. I, lib. II, cap. '10, coi. 558 et seq. diligentur enumerare studueiant quindecim peccata, atque horrendos lapsus (utipsi loquuntur) S. Petri, quae divino consilio in divinis litteris exstare dicunt, ne nimis multum Petro tribuamus.

Et quamquam, excepta Christi negatione quam gravissimum peccatum fuisse negari non potest, caetera quatuordecim, nonB. Petri horrenda peccata, sed Magdeburgensium horrenda mendacia et blasphemiae sunt, ut postea demonstrabimus; interim tamen pro 14 falsis criminibus adferamus nos 28 veras praerogativas.

Prima igitur praerogativa est mutatio nominis: nam Jo. I ait Dominus Petro: Tu es Simon filius Jona; tu vocaberis Cephas Ubi observandum cum Chrysostomo in hunc locum, Deum nunquam imponere nova nomina, nisi maximis de causis, et ad significanda privilegia concessa eis, quibus nomina mutantur. Ita Abrahamum, cum diceretur, □'11N, Abram, id est, pater excelsus, dici voluit DirUN, Abraham, id est, patrem multitudinis Genes. XVII. ut eo nomine significaret hominem illum, qui jam senex erat et uxorem anum, et sterilem habebat; tamen ex dono Dei sic immutandum, ut fieret pater plurimorum filiorum, vel potius gentium, et populorum.

Est autem duplex praerogativa in hac mutatione nominis Simonis in nomen Petri. Una, quod soli Petro ex omnibus Apostolis nomen mutaverit: nam etsi Mar. III imposuit nomen filiis Zebedaei Boanerges, tamen fuit illud potius quoddam cognomen, quam proprium^ nomen. Itaque nusquam postea ab Evangelistis vocantur Boanerges, sed tantum Jacobus et Joannes ut antea vocabantur. At Petrus deinceps fere semper vocatur Petrus: et Paulus Galat. II. Petrum saepe nominat, et nunquam aliter quam Petrum aut Cepham, quod est idem: Joannem autem saepe quidem nominat, sed Joannem perpetuo nunquam Boanerges.

Altera est quod tale nomem ei dederit nam Syriace Gephas significat petram, ut nos supra docuimus et Hieronymus testatur in cap. II. epist. ad Galat. Graece autem significat caput, ut lib. II. cont. Parmen. annotavit Optatus. Ac demum unum est ex celeberrimis Christi nominibus: nihil enim frequentius in Scripturis Christus appellatur, quam petra. Vide Isai. VIII et XXVIII,, Dan. II, Psal. CXV1I, Matth. XXI, Rom. IX, I. Cor. X. I. Ephes. II, I, Pet. II, et alibi. Christus ergo cum solo Petro suum ipsius nomen communicans, et nomem illud quo ipse significatur, ut fundamentum et Caput Ecclesiae universae, qui aliud indicare voluit, quam se facere Petrum fundamentum et Caput Ecclesiae loco suo.

Itaque recte B. Leo epist. 89. ad Episc. Vienn. prov. « Hunc, inquit, in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluitno minari, dicendo: Tu es Petrus etc, » Et serm. 3. de anniv. die assump. suae ad Pontif. ita Christum loquentem ad Petrum introducit: « Sicut meus Pater tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio excellentiam tuam, quia tu es Petrus, id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego

lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum, praeter quod nemo potest aliud ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia, n

Chapter 14 of 63