Caput VI. Quod Ecclesiae gubernatio non sit Democratia
Prima igitur propositio, quae regimen Ecclesiasticum negat esse populare, his argumentis confirmari potest. Primum ex quatuor rebus, quae inesse debent in omni populari gubernatione.
Primo. Ubi est populare regimen. Magistratus ab ipsa plebe constituuntur, atque ab eadem auctoritatem sumunt: cum enim plebs per se ad jus dicendum sedere non possit, debet saltem alios constituere, qui nomine suo id faciant. Quocirca M. Tui. init. II, Agr. Consulatum, qui summus erat in Republica Romana Magistratus, populi beneficium vocat; et ibidem dicit, consuevisse creari Consules ad suffragia populi.
Secundo. Ubi est populare regimen, appellatur a sententia Magistratus in rebus gravioribus ad judicium populi: id consuetum fuisse in Republica Romana testatur Livius lib. II et IY, quod idem de Republica Atheniensium docet Plutarchus in Solone.
Tertio. Leges quibus Respublica gubernanda est, a Magistratu quidem proponuntur, sed a populo jubentur, ut constat ex Livio lib. III. Idem cognosci potest ex Orat. M. Tullii de lege Manu, et de lege Agr. ad pop. Rom.
Quarto. Accusari solent Magistratus apud populum, necnon dignitate privari, et in exilium deportari, vel etiam morte mulctari, si ita populo videatur: exempla sunt plurima. Romani enim ex duobus primis Consulibus quos creaverant, Tarquinium Collatinum, solum propter odiosum nomen Tarquiniorum, ante tempus Magistratu privarunt, ut refert Livius lib, II. iidem cum Decemviros creavissent, eosdem postea invitos deposuerunt, teste Livio lib. II.
Jam quod nihil horum conveniat Christianae plebi, facillimum est demonstrare. Ac primum de primo, satis ex eo constat, quod in tota Scriptura non est unum verbum, quo detur auctoritas plebi creandi Episcopos, vel Presbyteros: est autem quo datur Episcopo talis auctoritas ad Tit. I: Hujus rei gratia reliqui te Cretee, ut constituas per Civitates Pres¬
byteros, sicut et ego disposui tibi { 1). Deinde Apostoli, qui primi fuerunt Ecclesiae Ministri, a Christo, non ab Ecclesia leguntur electi et constituti, Mare. YI. Primi quoque Episcopi post Apostolos, quo tempore purissima erat Ecclesia, non a populo, sed ab Apostolis facti sunt, ut cognosci potest vel ipsa historia Magdeburgensium. Nam Cent. I, lib. II, cap. 2, coi. 15. testantur Centuriatores, Iconii et Antiochiae a Paulo datos esse pastores et cap. 10, coi. 624. docent ex Nauclero aliisque historicis, Apollinarem Ravennae, Maternum Treveris, et Hermagoram Aquileiee a B. Petro Episcopos esse constitutos.
Ad haec B.Irenaeus lib. III cap. 3. asserit, Linum ab Apostolis Petro et Paulo Romae factum Episcorum. Tertullianus de praascript scribit, Clementem Romae a Petro factum Episcopum, et Polycarpum Smyrnae, a Joanne. Euseb. lib. III, cap. 4. hist. affirmat, Timotheum Ephesiis, et Titum Cretensihus a Paulo Episcopos datos. Nicephorus lib. II, cap. 41. scribit a Matthaeo Apostolo Platonem Episcopum factum in oppido quodam Anthropophagorum, nomine Mirema. S. Marcum a B. Petro creatum Episcoqum, et Alexandriani missum scribit Leo Epist. 81. ad Dioscorum et Beda lib. de sex set it. in Claudio. Dionysium quoque Areopagitam a Paulo Athenarum constitutum Episcopum, colligitur ex Eusebio lib. III, cap. 4. hist. et clarissime idem asserit Beda inMartyrologio. Idem de multis aliis, si opus esset, facile possemus ostendere. Quae cum ita sint, satis apparet, in ipsa prima et purissima Ecclesia nullum locum habuisse Democratiam, cum Ecclesiasticum Magistratum non plebs, sed Apostoli constituerint.
Neque secundum illud de appellatione ad populum convenit plebi Christianae. Nusquam enim est auditum in Ecclesia, ut appellatur ab Episcopis ad populum, meque ut populus absolverit, quos Episcopi ligaverant vel ligaverit quos Episcopi solverant. Neque etiam umquam accedit ut populus judicaverit de controversiis Fidei: et nos quidem proferimus multa judicia Episcoporum, et' praecipue summi Pontificis, quae exstant in tomis Conciliorum. At adversarii non possunt vel unum judicium plebis adferre.
Adde, quod sunt innumera Seraturae, Conciliorum, et Patrum testimonia, quibus probatur, nullo modo convenire Christianae plebi exercere judicia Ecclesiastica: quae nos partim attulimus in quaestione de judice Ecclesiastico, et partim adferemus in quaestionibus de Conciliis. At certe si in Ecclesia vigeret status popularis mirum esset in istis 1500 annis, nihil umquam tuisse a populo judicatum.
Porro tertium illud de legibus ferendis minus etiam convenit plebi. Omnes enim leges Ecclesiasticae, vel a Pontificibus, vel Conciliis inveniuntur latae, necumquam exspectatum est suffragium populi, ut ex eo censerentur auctoritatem habere. Hinc Act. XV, B. Paulus transiens Syriam et Ciliciam, praecipiebat populis, ut custodirent praecepta Apostolorum et Seniorum. Nulla autem exstat lex, quae dici possit plebiscitum in Ecclesia, quales leges permultae exstabant in Republica Romanorum.
Denique illud extremum de judicando Magistratu minime omnium convenit. Nullus enim poterit ostendi Episcopus, qui a populo fuerit, vel depositus, vel excommunh atus: cum plurimi inveniantur depositi, et excommunicati a summis Pontificibus et Conciliis generalibus. Certe Nestorium ab Episcopatu Gonstantinopolitano depositum a Concilio Ephesino ex mandato Ccelestini Papae, testatur Evagrius lib I, Gap. 4. etDioscorum episcopatu Alexandrino privatum a Concilio Chalcedonensi ex sententia S. Leonis, patet cx ipso Concilio act. III. atque haec quidem est ratio prima.
Altera ratio sumitur a sapientia Dei. Non enim credibile est Christum Regem sapientissimum instituisse in Ecclesia sua illud regimen quod est omnium deterrimum: deterrimum autem regimen esse Democraticum, docet Plato in Axiocho: «Quis, inquit, beatus esse possit vulgi vivens arbitrio, tametsi faveatur ei, pladauturque etc. » Arist. lib. VIII, Eth. cap. 10. ex tribus formis regendae multitudinis Monarchiam optimam, Dernocratiam pessimam esse pronuntiat. Plutarcbus in Solone refert, Anacharsidem Scytham miratum, quodin Graecia sapientes dicerent, stulti judicarent: quia nimirum Oratores dicebant, populus judicabat. Idem in Apophtheg. dicit, Lycurgum interrogatum, cur Spartae non instituisse^ Democratiam; respondisse interroganti, ut ipse primus domi suae eam institueret.
Ex nostris S. Ambrosius lib. V. hexam.
cap. 21. de multitudine vulgi dicit: « Non merita virtutis expendit, nec publicae utilitatis emolumenta rimatur, sed mobilitatis mutat incerto. » Hieronymus in cap. XXI Mattii. « Semper, inquit, turba mobilis est, nec in proposita voluntate persistens, atque in morem fluctuum diversorumquefventorum huc illucque traditur. v>
S. Chryst. hom. 2. in Jo. definitpopulum, quiddam tumultus perturbationisque plenum e stultitia majori ex parte constans atque compositum, tdmere instar fluctuum maris varia et pugnante sententia saepenumero jactatum; deinde subdit: a Qui ergo sub ejusmodi servitio premitur, non omnium est sane miserrimus? » Accedit etiam ratio. Nam non potest non pessimum esse regimen, ubi sapientes reguntur a stultis, periti ab imperitis, boni a malis: tale autem est regimen Democraticum; nam ubi viget Democratia, plurium suffragiis omnia statuuntur: constat autem semper plures esse stultos, quam sapientes: malos, quam bonos; imperitos, quam peritos.
Ad haec, si ut Arist. lib. I, polit, cap. 1 et 3. docet, qui pollent ingenio, ii naturaliter Domini sunt eorum, qui sunt tardiores: et ut S. ait Aug. lib. de utilit. cred. cap. 12. « Melius stulti homines viverent, si servi possent esse sapientium. «Quis non videt quanta perturbatio ordinis sit, gubernacula Reipublicae inconditae plebis multitudini permittere.
Postremo, si plebs haberet auctoritatem aliquam in Ecclesia gubernandi, vel eam a se haberet, vel ab alio: non autem a se, quia non est de jure natursevel gentium haec potestas, sed de jure divino et supernaturali. Non enim est similis civili potestati, quae est in populo, nisi a populo transferatur in Principem. Nec habet plebs ab alio: debet enim a Deo habere si ab alio habet: at a Deo non habet; siquidem in lib. Dei, id est, in sacris litteris nusquam traditur populo potestas docendi, pascendi, regendi, ligandi, solvendi, sed semper populus vocatur grex, qui pasci debeat. Petro autem dicitur: Pasce oves meas, Jo. ult. Episcopos posuit Spiritus sanctus regere Ecclesiam Dei. Actor. XX. Habemus igitur non esse popularem Ecclesiae gubernationem. Sed adversus hanc propositionem tria sunt argunenta. Primum sumitur ex verbis illis. Matth. XVIII. Dic
Ecclesice ubi videtur summum tribunal, Ecclesiae penes Fidelium universitatem esse constitutum.
Respondemus: illud Dic Ecclesice significare, defer ad publicum Ecclesice judicium, id est ad eos, quijmblicam personam in Ecclesia gerunt. Ita enim Chrysostomus exponit, Dic Ecclesice id est, Praesuli: quod idem sane confirmat Ecclesiae consuetudo; nec enim unquam vidimus, aut audivimus, aliquem criminosum apud.. multitudinem populi causam dixisse: sed qui apud Episcopum causam dixerit, saepe vidimus, saepius audivimus.
Alterum argumentem ducitur ex cap. I et VI Actorum Apostolicorum. Nam Act. 1 tota Ecclesia elegit Matthiam: et Actor VI eadem Ecclesia elegit septem Diaconos: et Patres passim docent, Episcoporum electionem ad populum pertinere.
Respondemus: de electione ministrorum alio loco a nobis disputandum esse. Interim vero negamus, ex illo jure, quod habuit aliquando populus in electione ministrorum, Democratiam Ecclesiasticam ullo modo probari: siquidem populus non ordinavit unquam, neque- creavit ministros, neque tribuit illis ullam potestatem, sed nominavit solum et designavit, sive ut Veteres loquuntur, postulavit eos quos ab Episcopis per manus impositionem ordinari cupiebat. Quare Actor* VI. dicunt Apostoli: Considerate viros boni testimonii septem, quos constituamus super hoc opus. Ubi solum tribuunt populo, ut quaerat et offerat aliquos idoneos ad illud, munus: sed oblatos Apostoli, non populus Diacanos creaverunt. Quod etiam Cyprianus docet: Apostolos, inquit, Dominus elegit, Diaconos Apostoli sibi constituerunt, lib. III. epist. 9.
Praetera, quando etiam populus vere crearet Episcopos, non continuo esse Ecclesiasticum regimen praecipue Democraticum. Nam ut sit aliquod regimen Democraticum, requiritur quidem ut populus constituat Magistratus, sed multa alia requiruntur; neque id solum per se sufficit. Primi enim Reges electi sunt a populo, et tamen eorum regimen Monarchicum est, et non Democraticum.
Pari ratione Imperatores Romani eligebantur olim a militibus, et nunc a certis Principibus eliguntur: et nihilominus Imperium ad
Monarchiam pertinet, non ad Democratiam; ut enim Democratia esset, oporteret, ut facta electione Principis, adhuc major essetin populo quam in Principe auctoritas, et a sententia Principis ad judicium populi provocaretur. Id quod non fit in Ecclesia, quemadmodum nec in regno aut Imperio Romanorum. Quod intelligens Valentianus senior, ut refert Sozomenus lib. VI, cap. 6. cum ei milites collegam in Imperio dare vellent, respondit: « Me ad Imperium eligere penes vos erat: sed cum jam a vobis electus sim, consortem Impedit quem postulatis, non amplium in vestra, sed in mea tantum potestate eligere situm est. »
. Tertium argumentum ab auctoritate Sanctorum Cypriani et Ambrosii petunt. Cyprianus lib. III epist. 14. ad Presbyteros et Diaconos scribens de quibusdam turbulentis fratribus: « Interim, inquit, prohibeantur offerre, acturi et apud nos, et apud plebem universam causam suam etc. «Ambrosius in epist. 32. agens de judicio Fidei: « Jam ipse Populus, inquit, judicavit. Item Auxentius, inquit, vestrum refugit examen. »
Respondeo: S. Cyprianum consuevisse fere omnia negotia majora tractare coram clero et populo, et nihil agere sine eorum consensu. Caeterum, hoc faciebat sponte sua, non coactus ulla lege, ut patet lib. III, epist. 10. ubi sic ait: « Quando a primordio Episcopatus mei statuerim, nihil sine consilio vestro, et sine consensu plebis mea privata sententia gerere ec. » At nonpropterea Cyprianus clero aut populo subjectus erat: quemadmodum nec Assuerus Rex sapientibus illis viris, quorum faciebat cuncta consilio, ut legimus in lib. Esther., cap. I. et quando etiam Cyprianus sponte se clero et populo subjecisset, quod non est ullo modo credibile, non continuo legem toti Ecclesiae praescripsisset.
Quod vero ad Ambrosium attinet, loquitur eo loco S. Ambrosius de judicio privato, quo quisque statuit quid sibi sequendum sit, non de publico judicio, quod auctoritatem habeat caeteros obligandi. Id quod ex verbis ejusdem Ambrosii perspici potest; sic enim ait ibidem: « Veniant plane si qui sunt ad Ecclesiam, audkntcum populo, non ut quisque judex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur. » Vide plura, quae ad hunc locum facere possunt, in lib. I de Conciliis, cap. 19 et 20.
Chapter 6 of 63