Skip to the text

Caput XXVIII. Refellitur objectio ex quindecim peccatis S

Argumentum postremum sumitur ab horrendis lapsibus S. Petri, quos Magdeburgenses enumerant Centur. I, lib. II, cap. 10, coi. 558, 659, 560. atque eos dicunt non sine consilio Spiritus sancti memoriae traditos, ne Petro nimium tribueretur, id quod posterioribus saeculis futurum esse Deus prajvidit.

Primum lapsum esse volunt, quod Matth. XIV Petrus ex curiositate, ut ipsi dicunt, petierit a Domino, ut evocaretur ^in mare; ideoque postea punitus sit, et in majora inciderit peccata, nempe in dubitationem.

Respondeo: nullum in hac re Petri esse peccatum, sed contra potius singularem Fidem. Nam si peccasset Petrus petendo, ut evocaretur in mare, non obtinuisset quod petiit: non enim miracula Dei cooperantur peccatis nostris. Quare Maximus serm. 1. de Nat. Apostol. « Hic est, inquit, Petrus, quem Christi esse confidentissimum, subjecta vestigiis ejus maria probaverunt. Nam a Domino suo novos sibi dari in fluctibus gressus, ut fidelis poposcit, et ut dilectus emeruit. Qui ob id solum trepidasse visus est, ut fragilitas humana cognosceret, quanta esset inter dominum servumque distantia. » Et infra: « Vere beata Petri, et dum trepidat, mirabilis fides, quem nec perurgentis periculi potuit turbare formido. Clamando enim dum mergitur, Domine libera me, de se diffisus est, non de Domino dubitavit, ne quis ergo timorem hunc gloriosissimi Petri ducat in vitium, etc. »

Secundo ponunt quod Matth. XVI Petrus dixerit Christo: Absit a te Domine, non erit

CAPUT xxvnr.

tibi hoc. Quibus verbis fcedum, inquiunt Magdeburgenses, et horrendum lapsum commisit. Et infra: « Hisce verbis horrendus lapsus describitur, quo quidem aeternam meruisset damnationem, nisi ex ingenti misericordia esset retractus. Nec dubium est, quin serio tantum peccatum fuerit deprecatus. »

Respondeo: longe aliter hoc factum B. Hieronymus aestimavit: nam in cap. XIY Matth.: « In omnibus locis, inquit, ardentissimae Fidei invenitur Petrus. Interrogatis discipulis, quem homines dicerent Jesum; Dei Filium confitetur: volentem ad passionem pergere: prohibet; et licet erret in sensu, tamen non errat in affectu. » Et in cap. XYI: « Mihi, inquit, hic error Apostolicus, et de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum Diaboli videbitur. »

Tertio ponunt quod ait Petrus Mat. XYII: Domine bonum est nos hic esse, si vis faciamus hic tria tabernacula etc. « Peccabat, inquiunt, Petrus, quod extra verbum Dei memoriam istius rei cultumque cogitaret instituere: imo et voce Patris coelestis ista superstitio Petri castigatur. »

Respondeo: quod Petrus nullo modo peccaverit, patet ex Mare. cap. IX qui ait: Nesciebat quid diceret, erant enim timore exterriti. Itaque Petrus raptus erat quodammodo extra se, cum ea dixit, et licet in tali excessu mentis errare potuerit, certe peccare nullo modo potuit. Imo docet Chrysostomus in hunc locum, ex maximo fervore Petri hsec verba procedere: «Yides, inquit, quanto Christi fervore incendebatur, non enim quaerere debes, quam prudenter hortabatur, sed quam fervens charitate Christi, quamqqe inflammatus esset. »

Mirum est praeterea, unde novum cultum in memoriam transfigurationis, et superstitionem olfecerint Magdeburgenses, cum Petrus clare dicat: Bonum est nos hic esse; et proinde tabernacula non in memoriam rei praeteritae, sed ad praesentem habitationem cum Christo glorioso erigere voluerit. Unde Leo in serm. de Transfig., dicit, bonum fuisse, quod Petrus petebat, sed minus ordinatum, quia nondum tempus erat adipiscendae gloriae illius. Nec tamen peccavit in petenda gloria ante tempus, quia nesciebat quid diceret.

Quartum lapsum id eo ponunt, quod Petrus.unus fuerit, et forte non postremus ex numero illorum, qui agitabant quaestionem, quis eorum futurus esset maximus; quam inscitiam et ambitionem Christus gravi oratione retundere cogitur, Matth. XYIII.

At Scriptura nusquam dicit, in eo numero fuisse Petrum: Patres autem in cap.XVIII Matth., Origenes, Chrysostomus, Hieronymus, et alii diserte docent; non Petrum, sed alios discipulos eam quaestionem movisse, quia suspicabantur, Petrum omnibus anteponendum; et hoc ipsum ex Evangelio colligitur. Nam cum dixisset Matth. cap. XYII extremo, Petrum esse missum ad mare; subjungit initio cap. XVIII: In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: quis putas major est? Quibus verbis indicat, absente Petro, quaestionem illam fuisse- motam: siquidem in illa hora qua Petrus ad mare amandatus fuerat, discipuli caeteri Dominum adierunt.

Quintum lapsum esse volunt, quod Matth. XYIII Petrus restringere voluerit remissionem peccatorum ad numerum septenarium, dicens: Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Nugae sunt pueriles: nec enim Petrus restringere voluit, sed interrogat praeceptorem suum.

Sextum lapsum in eo constituunt, quod Matth. XIX Petrus eruperit in illa verba: Ecce nos reliquimus omnia, quid ergo erit nobis? Ubi videtur somniasse carnalia quaedarnp raemia, et arroganter etiam locutus. Sed audi Chrysostomi Commentarium: a Non ambitione, inquit, aut inani gloria; verum ut pauperum plebem introducat, haec dicit. » Ipse quoque Dominus non Petrum arguit tanquam peccantem, sed ei maxima praemia pollicetur.

Septimum lapsum numerant, quod Petrus Jo. XIII dixerit: Non lavabis mihi pedes in aeternum. « Petrus, inquiunt, inscitia quadam et prava devotione negat se admissurum, ut Christus sibi pedes lavet. »

Respondeo: longe aliter SS. Patres de actis Petri judicant. Augustinus in hunc locum dicit, Petrum id fecisse recusando, quod quilibet alius Apostolorum fecisset. Chrysostomus in hunc locum: « Non parvi, inquit, amoris et reverentiae argumentum fuit. » Et infra: « Ob nimiam, inquit, dilectionem ita locutus est. » Item: « In recusando vehemens Petrus, in permittendo vehementior, utrumque ex amore. » Basilius in serm. de jud. Dei qui moralibus praeponitur, de hac re loquens: « Nullius, inquit, peccati, nullius contemptus significationem dedit, verum potius excellenti erga Dominum honore usus est, et convenientem servo ac discipulo reverentiam ostendit. » Cyrillus lib. IX, cap. 4. in Jo.: « Jure, inquit, tantae rei pondus fidelis discipulus pertimuit, et solitae sibi usus reverentiae fructu, recusavit. »

Octavum lapsum esse volunt, quod Petrus dixerit: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo, Matth.XXYI, videtur enim mendacii arguere voluisse Dominum, qui eum negaturum esse praedixerat.

Sed audi Hieronymum in hunc locum: « Non est, inquit, temeritas, neque mendacium, sed fides est Apostoli Petri, et ardens affectus erga Salvatorem.» Audi Chrysostomum: « Unde, inquit, id tibi accedit? Ex multo certe amore, et multa voluntate. » Itaque aut nullus hic lapsus fuit, aut amoris et pietatis excessus fuit.

Nonum in eo ponunt, quod in horto jussus vigilare obdormierit. Sed excusat eum et Apostolos caeteros Evangelista dicens: Erant enim oculi eorum gravati. Et sane cum ad multam noctem vigilassent, non video, cur tam grave peccatum fuerit a somno superari.

Decimum lapsum numerant, quod Matth. XXVI Petrus Malcho auriculam absciderit: « Contra Christi interdictum, inquiunt, gladio utitur, temerario et impio conatu auriculam Malcho Pontificis ministro amputans.» Et infra: « Violenta vi Dei consilium in Scriptura praedictum, quantum quidem in ipso est, conatur impedire. »

At in primis mendacium est, quod contra Christi interdictum Petrus gladio sit usus. Nihil enim Dominus praedixerat de gladii usu, praeter id quod habetur Luc. XXII: Qui non habet, vendat tunicam, et emat gladium. Et cum discipuli dicerent: Ecce duo gladii hic; respondet Christus: Satis est, id est, sufficiunt gladii duo. Quibus verbis etsi revera non praecipiebat ut gladio uterentur, tamen multo minus prohibebat.

Et quamquam Petri factum Dominus postea improbavit, quia non egebat illa defensione: tamen animum Petri nec Dominus

reprehendit, et SS. Patres etiam laudant. Chrysostomus hom. 85. in Matth. « Tu, inquit, discipuli amorem pium et humilitatem considera. Alterum enim, id est, ferire Malchum, ex diligendi fervore: alterum, id est, reponere gladium in vaginam ex obedientia fecerat. » Cyrillus lib. IX, cap. 35. in Jo.: « Intentio, inquit, Petri, qui gladium adversus hostes accepit, a mandato legis non fuit aliena. » Ambrosius in cap. XXII Lucte: « Petrus, inquit, eruditus in lege, promptus affectu, qui sciret, Phinees reputatum ad justitiam, quod sacrilegos peremisset, percussit Principis servum. »

Blasphemum ergo est, quod dicunt Magdeburgenses, Petrum impio conatu id fecisse, et violenter impedire voluisse Dei consilium. Non enim ex odio contra consilium Dei, sed ex amore in Magistrum suum, defensionem illam parabatl Undecimo, ponunt negationem Petri, quam magnum peccatum fuisse non negamus, sed tantum abest, ut hoc peccatum obsit Primatui, ut potius eum confirmet; sic enim ait Greg. hom. 21. in Evang.: « Considerandum, inquit, nobis est, cur omnipotens Deus eum, quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, ancillae vocem pertimescere, et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum esse pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat Pastor Ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. »

Duodecimum lapsum faciunt quod comprehenso Domino a Judaeis, praeclarus et animosus ille heros Petrus fugam arripuerit.

At primum non id solus Petrus fecit, sed, ut ait Matthaeus cap. XXVI: Discipuli omnes relicto eo fugeruut.Qd ) Deinde Petrus etsi initio fugit, tamen mox rediit: Et sequebatur eum a longe, ut ibidem legimus. Adde ultimo, quod nullum in hac fugapeccatuminesse videtur. Nam si Dominum sequi debuissent, vel ut eum defenderent, vel ut se morti objicerent sequi debuissent: at jam intellexerant, Dominum nolle defensionem ullam pro se fieri; nec tenebantur se morti objicere, quin potius mandatum acceperant fugiendi: Cum vos, inquit Dominus Matth. X, persequentur in civite una, fugite in aliam.

Decimumtertium lapsum esse volunt, quod post resurrectionem Domini, cum Petrus magno ardore ad sepulcrum cucurrisset, nondum tamen articulum resurrectionis recte percepit, ut Joannes significat, cap. XX. Sed ibidem Joannes se ipse ac Petrum simul defendit ab ista criminatione, cum ait: Nondum sciebant Scripturas, quia oporteret eum resurgere a mortuis. (1J Itaque ignoratione quadam laborabat Petrus eo tempore, sed absque culpa sua: nec enim ex illis erat, qui nolunt intelligere, ut bene agant, sed simpliciter ignorabat.

Decimumquartum lapsum in eo ponunt, quod Jo. XXI. curiose de Joanne quaesierit; Hic autem * quid. Nam a Domino reprehensus audivit: Quid ad te? tu me sequere. Caeterum ista si curiositas dicenda est, venia dignissima est: nam, ut in hunc locum scribit Chrysostomus, ex nimia charitate Petri erga Joannem profecta est.Existimabat enim Petrus Joannem cupere, sed non audere de se interrogare; propterea ut illi gratificaretur, Dominum interrogavit.

Postremum lapsum in eo constituunt, quod Antiochiae non ambulaverit ad veritatem Evangelii; et idcirco merito a Paulo fuerit reprehensus. In quo peccato referendo satis aperte majores suos imitantur, Marcionem videlicet haeresiarcham, et apostatam Julianum, qui gravissimi peccati a Paulo notatum et reprehensum Petrum fuisse dicebant; quorum calumnias jam olim refutarunt Tertullianus lib. IV adMarcionet Cyrillus lib.lX. in Julian. Res autem ita se habet.

Apostolus Petrus cum Antiochiae degeret, Christiana libertate cum gentibus cibum capiebat: « supervenerunt interim Judaei quidam a Jacobo Apostolo ad Petrum missi. Tum Petrus cogitare ccepit, vix posse se offensione, aut Gentilium, aut Judaeorum evadere': nam si pergeret cum gentibus cibum capere; sine dubio Judaeos offenderet, qui adhuc infirmi in Fide cum essent, nondum

sibi persuadere potuerant, licere Judaeis cibis gentium uti: sin autem segregaret se a gentibus et seorsim cum Judaeis cibum sumeret: in offensionem gentilium incurreret, quippe qui aut Petri levitatem arguerent, aut exemplo tanti viri ipsi quoque judaizare inciperent. Itaque in hac fluctuatione animi B. Apostolus id elegit, quod minus malum putavit, ut videlicet quia Judaeorum praecipue Apostolus erat, Gentiles potius, quam Judaeos offenderet. Paulus autem electionem illam improbavit, et Petrum satis acriter reprehendit.

Jam hoc Petri factum Graeci Patres omni peccato vacare volunt, ut patet exComment. eorum in cap. II ad Galat. et Graecis subscripsit S. Hieronymus, tum in Comment. ejusd. epist., tum in epist. 89. ad August. plerique autem latinorum peccatum aliquod in hoc Petri facto agnoscunt, UtTertullianus lib. 3. in Marcion., Cyprianus in epist. ad Quintum, Ambrosius in cap. II. ad Galat. Augustinus in epist. ad Hierony. 8, 9, et 19. Gregorius lib. XXVIII. Moral. cap 12, et alii nonnulli.

Caeterum, sine dubio peccatum illud, aut veniale, ac levissimum fuit, aut etiam solum materialiter peccatum fuit, id est, erratum quoddam, sed absque ulla Petri culpa: siquidem certum est, eum optimo animo fecisse quod fecit.

Quod autem erraverit in eligendo/ causa fuit, aut aliqua inconsideratio; et tunc peccatum fuit veniale, aut defectus luminis, et ignoratio quaedam involuntaria; et tunc nulla culpa sua id fecit. Credibile autem est divinam providentiam id egisse, ut in eo negotio magis illustraretur Pauli, quam Petri mens, ut exemplum utilissimum haberemus, tam libertatis in Paulo, quam patientiae et humilitatis in Petro.

Chapter 25 of 63