Skip to the text

Caput XXII. Explicantur alias novem prcerogativce ex Actis

Apostolorum et epistola ad Galatas.

Duodecima praerogativa est Act. I, ubi Petrus tanquam paterfamilias colligit in unum coetum discipulorum, et unum eligendum esse docet in locum Judae. In quem locum Ghrysostomus: «Quam, inquit, agnoscit Petrum commissum sibi gregem? quam in hoc choro Princeps est? » QEcumenius: « Surgit, inquit, Petrus non Jacobus, ut is cui praesidentia discipulorum commissa erat. Neque ullus orationi Petri contradixit, sed mox ad ejus praeceptum constituerunt duos, quos dignissimos eo gradu existimabant, ut unum eorum Deus ipse designaret. »

Decimatertia est Act. II, ubi post acceptum Spiritum sanctum, Petrus omnium primus promulgat Evangelium, et prima illa concione tria millia hominum convertit. Ubi Ghrysostomus: « Petrus, inquit, omnium erat os, sed astabant illi undecim, testimonio suo comprobantes ea, quae ab illo dicebantur. »

Decimaquarta est Act. III, ubi primum miraculum in testimonium Fidei a Petro fit. Etsi enim Petrus, etJoannes simul erant, tamen solus Petrus dixit claudo: Aurum et argentum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do, etc. Notat pulchre Ambrosius serm. 69. merito Petrum primum miraculum edidisse in pedum confirmatione, ut ostenderet, se fundamentum esse totius Ecclesiae.

Decimaquinta est Act. V, ubi Petrus tanquam summus et divinus Judex agnovit et damnavit hypocrisim, et fraudem Ananiae et Saphirae, et eos verbo suo occidit.

Decimasexta est Act. IX, ubi sic legimus: Factum est, cum Petrus transiret per omnes{ 2). In quem locum Chrysostomus: « Quemadmodum, inquit, dux in exercitu obambulans considerabat quae pars sit coadunata, quae suo adventu egeat, vide ubique illum circumcursare et primum inveniri. »

Decimaseptima est Act X, ubi Petrus om¬

nium primus incipit praedicare Gentilibus,’ sicut ipse omnium primus praedicavit Judaeis. Et soli ipsi visio illa ostensa est, qua monebatur, tempus esse praedicandi Gentilibus, ubi etiam pulchre dicitur ei: Macta et manduca. Nam capitis est manducare, et per manducationem trajicere cibum in stomachum. et illum sibi incorporare. Significatur enim hac metaphora, Petro convenire, ut ipse tanquam Caput Ecclesiae Infideles convertat, et efficiat membra Ecclesiae.

Sed objicies: Nonne Act. VIII, Philippus converterat Ethnicum hominem, Eunuchum videlicet Reginae iEthiopum? Et nonne Paulus Act. IX loquebatur Gentilibus, et disputabat cum Graecis? quomodo ergo Petrus dicitur primus praedicasse Gentilibus?

Respondeo: Eunuchum illum fuisse Proselytum, id est, jam conversum ad Judaismum, non autem plane Gentilem, ut erat Cornelius. Nam Petrus non mentitur Act. XV, cum indicat, se primum praedicasse Gentibus. Deinde Act. XI scribit Lucas, eos qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta est sub Stephano, perambulasse varias regiones evangelizando, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis, unum autem ex his fuisse Philippum, patet ex Act. VIII. Praeterea, si Philippus jam praedicaverat homini Gentili, et nemo eum reprehenderat: cur postea Petrus dubitat, an sit tempus praedicandi Gentilibus? cur coelesti visione ad hoc animatur? cur hoc audito aliqui ex Judaeis obstupuerunt, alii Petrum accusaverunt ut rem insolitam ausum? Adde, quod iste Eunuchus ibat in Hierusalem ad Templum, et Isaiam in curru legebat, quae sunt aperta signa Judaismi.

Denique Hieronymus in epist. ad Salvinam, de Cornelio loquens: «Primus, inquit, ab Apostolo baptizatus, salutem Gentium dedicavit. » EtChrysost. hom. 22. in Acta, de Cornelio loquens: « Vides, inquit, unde initium sit Gentium? a viro pio qui operibus dignus est habitus. » Quod si aliquando Patres dicunt, Eunuchum illum, quem baptizavit Philippus, fuisse Gentilem, intelligunt, natione non religione.

De Paulo autem secundum Graecos codices nulla est difficultas. Non enim est in Graeco illud Loquebatur Gentibus, sed tantum est loquebatur et disputabat adversus Graecos: Graecos autem hic vocat Judaeos in Graecia natos et Graece loquentes, ut indicant Ghrysostomus et GEcumenius. Nec est verisimile, Paulum praedicasse Gentilibus in ipsa Hierusalem, et nullum rumorem excitatum ab Hebraeis, qui postea tam vehementer in Petrum insurgebant, quia praedicaverat Cornelio.

Quia tamen Latini codices habent, loquebatur gentibus, et disputabat cum Grcecis; dici potest, eum locutum esse ac disputasse cum Gentibus, non eos ad Fidem pertrahendo, sed Fidem ab eorum calumniis defendendo. Itaque ibidem Lucas subjungit, non aliquos esse conversos, sed odium adeo grave in Paulum excitatum, ut quaesierint eum interficere; primus ergo pater tam Judaeorum, quam Gentilium, Petrus fuit.

Decimaoctava est Actor. XII, ubi pro Petro in carcere constituto oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia, unde etiam insigni miraculo liberatus est. Scimus ante illud tempus Stephanus in periculo fuisse, et postea etiam lapidatum: item Jacobum in eodem carcere constitutum, et postea interfectum; nec tamen legimus ita sine intermissione ab Ecclesia pro illis oratum, ut nunc pro Petri periculo fieri videmus. Quae potest alia ratio assignari, nisi quia multum interest, utrum membrum unum, an caput ipsum periclitetur? Itaque Ghrysostomus in hunc locum: « Magni, inquit, amoris indicium, oratio: Patrem omnes quaerebant etc. »

Decimanona est Act. XY, ubi Petrus in Concilio primus loquitur, et sententiam ejus Jacobus,omnesque alii sequuntur, ut Hieronymus docet in epist. ad August. quae est 11. inter epist. August. et Theodoretus in epist. ad Leonem de eadem re, sic loquitur: « Paulus, inquit, praeco veritatis, tuba sanctissimi Spiritus, ad magnum Petrum cucurrit, ut iis qui Antiochiae de legalibus institutis contendebant, ab ipso adferret solutionem. »

Vigesima est adGalat. I, ubi Paulus dicit: Post annos tres ascendi Hierosolymam videre Petrum. In quem locum GEcumenius dicit, ascendisse Paulum in Hierusalem ut videret Petrum, tanquam se majorem. Chrysostom. hom. 87. in Jo.: « Os, inquit, erat Apostolorum et Princeps; propterea et Paulus eum praeter alios visurus ascendit. » Ambrosius in cap. I ad Galat.: « Dignum fuit, inquit, ut cuperet videre Petrum, quia primus erat inter Apostolos, cui delegaverat Salvator cu¬

ram Blcclesiarum. » Hieronymus in epist. ad August. 89. sup. cit.: « Tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in epistola sua scripserit; deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum. »

Chapter 19 of 63