Caput XIII. Quid intelligatur per claves, Mattii. XYI
Superest quartum: quid nimirum intelligatur per claves: nam Calvinus Institut. lib. IV, cap. 6, §. 3. et cap. 11, §. 1. contendit, non esse datum Petro principatum Ecclesire, etiam si convinci possit, illi soli datas claves regni coelorum: et probat hac ratione.
Quid sit solvere et ligare, Dominus exposuit, Jo. XX, cum dedit Apostolis auctoritatem remittendi, et retinendi peccata ^solvere enim est remittere peccata, ligare est retinere. Quomodo autem remittantur et retineantur peccata, Scriptura passim docet, cum per Evangelii preedicationem testatur illuminari homines, et liberari de pravitate vitiorum. II. Corinth.V: Posuit in nobis verbum reconciliationis; pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
Itaque ille remittere dicitur peccata, qui annuntiando Evangelium homines convertit ad Deum: ille dicitur retinere, qui eos, quos videt obstinatos, declarat sempiternis poenis esse mancipandos. Ex quo sequitur, accipere claves regni coelorum, non esse accipere principatum vel potestatem in alios, sed nudum ac solum ministerium verbi. Quam expositionem dicit Calvinus esse, non argutam, non coactam, non detortam, sed germanam, fluentem, obviam.
Magdeburgenses Cent. II, lib. II, c.7,col. 52G, idem probant alia ratione: quia nimirum si his verbis fuisset Petro datus, vel promissus primatus; Apostoli non dubitassent postea, quis eorum videretur esse major: at de hoc quaesierunt, Matth. XVIII, Mare. IX, Lue. IX, et Luc. XXII. Et praeterea Dominus saltem respondisset: Nolite alterius litigare, nam Petrum constitui principem. Nihil autem ejusmodi Dominus respondit; igitur promissio illa clavium nihil ad primatum facit.
At nos et Catholici omnes per claves da¬
tas Petro, intelligimus summam potestatem in omnem Ecclesiam: et id tribus rationibus confirmamus. Primum ipsa metaphora clavium, ut in Scripturis accipi solet: siquidem Isa. XXII. describitur depositio unius summi Pontificis, et institutio alterius his verbis: Vade, ' ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam Prcepositum Templi, et dices ad eum: Quid tu hic? Et infra: Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliacim filium Helcice, et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus, et erit quasi Pater habitantibus Hierusalem, et domui Juda. Et dabo elavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat, et claudet, et non erit qui aperiat.
Hic aperte per claves non intelligitur remissio peccatorum, aut ministerium verbi, sed principatus Ecclesiasticus. Quo etiam pertinet illud Isa. IX: Factus est principatus ejus super humerum ejus. Idcirco enim dicitur principatus super humerum impositus, quoniam claves, quibus principatus designatur, super humerum poni solebant. Neque per claves Christi principatum significari, negare potest, qui legit illud de Christo, Apoc. III: Haec dicit sanctus et verus, qui habet elavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (i).
Accedit etiam communis consuetudo, etiam in rebus profanis: quando enim urbes deduntur alicui principi, offerunt ei claves in signum subjectionis, et ei qui instituitur oeconomus in domo claves tradi solent.
Secundo probatur verbis illis: Quodcumque ligaveris etc. nam in Scripturis ligare dicitur qui praecipit et qui punft. De praeceptis loquitur Dominus, Matth. XXIII: Alligant, inquit, onera gravia et importabilia in humeros hominum etc. De poenis, Matth. XVIII: Qucecumque allig aventis super terram etc. Hic enim, etiam Calvino teste, loquitur Dominus de censura excommunicationis: ligat enim Ecclesia eos quos punit poena excommunicationis. Hinc etiam communiter dicimus, homines obligari ad legem servandam, et etiam obligari ad poenam subeundam, si eam non servent. Solvere autem dicitur, qui remittit peccata, qui liberat a poena, qui dispensat in lege, in votis, juramentis, et similibus ob-
ligationibus. Cum ergo dicitur Petro generaliter: Quodcumque solveris etc. datur ei potestas praecipiendi, puniendi, dispensandi, remittendi; proinde fit judex et Princeps omnium qui sunt in Ecclesia.
Tertio probatur ex Patribus: nam Chrysostomus hom. 55. in Matth. hanc promissionem exponens, dicit, Petro commissum universum Orbem terrarum, et ipsum factum Pastorem et Caput totius Ecclesiae. Et Gregorius lib. IV, epist. 32. cum dixisset: « Cunctis Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica sancto et omnium Apostolorum principi Petro totius Ecclesiae cura commissa est. » Continuo rationem reddens, ait « Ipsi quippe dicitur, Tibi dabo claves regni coelorum etc. »
Neque Calvini argumentum aliquid concludit. Nam in primis non est verum, claves promissas Petro, Matth. XVI, datas illi Jo. XX, cum amplius sit ligare et solvere, quam remittere et retinere peccata, ut supra docuimus. Et sane frustra singulariter Petro sunt promissse claves, et hoc in praemium singularis ejus confessionis, si nihil ei postea singulariter est datum.
Deinde falsum quoque est, nihil esse aliud remittere peccata, quam Evangelium praedicare. Et mirum est, tam obviam expositionem nulli Veterum obviasse, sed uni Calvino tandem occurrisse. Certe Chrysostomus et Cyrillus in hunc locum Joannis, et Hieronymus in epist. ad Hedibiam, q. 9. intelligunt per auctoritatem remittendi peccata, potestatem conferendi Sacramenta Baptisimi et Poenitentiae, non potestatem concionandi. Non esse autem idem concionari et baptizare, docet Paulus, I. Corinth. I, ubi dicit se missum a Domino, ‘non baptizare, sed evangelizare.
Ad illud autem I. Corinth. V, de verbo reconciliationis, respondeo: eo loco per verbum reconciliationis intelligi quidem concionem, sed non velle B. Paulum dicere, sufficere concionem ad reconciliandum, sed per concionem moveri homines ad hoc, ut velint reconciliari Deo, quod postea fit per Baptismum et Poenitentiam, ut dicitur Act. II. Nam post concionem Petrus ait; Pcenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Non autem dixit, satis est audivisse concionem.
Ad argumentum Magdeburgensium respondeo: Apostolos non intellexisse aperte promissionem Domini Petro factam, nisi post Christi resurrectionem; et tamen suspicatos esse Petrum forte constituendum omnium Principem, et ideo inter se contendisse. Neque mirum est eos non intellexisse, nam metaphorice Dominus locutus erat: illi autem adeo rudes erant, ut multa etiam proprie dicta non intelligerent. Scribit enim Marcus, cap. IX: Descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quce vidissent narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexit. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset, Cum a mortuis resurrexerit.
Quod autem ex illa suspicione quam habebant de Petri primatu inter se contenderint, testantur Origenes, Chrysostomus, et Hieronymus in cap. Matth. XVIII. Neque verum est, quod Magdeburgenses dicunt, Dominum non respondisse jam esse designatum Principem: quid enim sibi volunt illa Christi verba Lucae XXII: Qui major est in vobis, fiat sicut junior, et qui prcecessor est -/lyovgvjog sicut ministratori Nonne, unum Majorem et Ducem luculenter appellavit?
Chapter 11 of 63