Skip to the text

Caput IV. Quod circumstantiis seclusis, Monarchia simplex absolute et simpliciter excellat

Sequitur tertia propositio, quae talis erat: Circumstantiis seclusis, Monarchia simplex omnibus aliis gubernandi formis absolute et simpliciter praestat. Nam si ea de causa mixtum regimen inter homines Monarchiae simplici anteponimus, quod nequeat unus homo omnibus locis adesse, et necessario cogatur aut per administros vicarios suos, aut per Principes negotia Reipublicse procurare; certe hac circumstantia personae, et aliis si quae sunt ejusdem generis exclusis, nulla erit ratio, cur simplex Monarchia aliis formis regiminis non praeferatur.

Sed habemus praeterea aliud efficacius argumentum. Siquidem Monarchia simplex in imperio Dei et Christi locum habet: debent autem Deo et Christo optima quaeque attribui; igitur optimum regimen simplicem Monarchiam esse necesse est. Si quis autem id negare voluerit, non video quemadmodum in Marcionis ac Manichaei, atque etiam Ethnicorum errorem non prolabatur. Nam cum Mundus ab effectore suo, et sine controversia, optime gubernetur; si Aristocratia praestantissima est forma regiminis, multi erunt Mundi hujus moderatores, et quod inde sequitur, multi effectores, multa principia prima, multi Dii.

Quocirca veteres Patres, S. Cvprian. in tract. de idol. vanit., S. Justinus in Orat, exhortat., S. Athanasius in Orat, adver. idol., quibus etiam Philo Judaeus adjungi potest in lib. de confus. lingu. unum esse Deum, qui res omnes creatas regit, et moderatur, eo potissimum argumento probant,

quia Monarchia est optimum regimen: qua etiam de causa Justinus et Philo libros inscriptos de Monarchia Dei posteris reliquerunt.

Quae cum ita sint, excusari non potest Joannis Calvini error, qui excaecatus odio Ecclesiasticae hierarchiae, Aristocratiam praefert omnibus aliis gubernandi formis, etiam si per se et praecisis circumstantiis omnibus consideretur. Haec enim sunt ipsius verba lib. IV Instit. cap. 20, §. 6: «Et si ipsos status citra circumstantias inter se compares, non facile sit discernere, quis utilitate praeponderet, adeo aequis conditionibus contendunt. » Et paulo post: « Equidem si in se considerentur tres illae, quas ponunt Philosophi, regiminis formae, minime negaverim, vel Aristocratiam, vel temperatum ex ipsa et Politia statum, aliis omnibus longe excellere. » Haec ille.

At inquies, lege quod sequitur, et solutionem tuae objectionis invenies. Sic enim Calvinus subjungit: « Non id quidem per se, sed quia rarissime contingit, Reges ita sibi moderari, ut nunquam a justo et recto discrepet eorum voluntas: deinde tanto acumine et prudentia instructos esse, ut unusquisque videat quantum satis est. Facit ergo hominum vitium vel defectus, ut tutius sit, ac magis tolerabile, plures tenere gubernacula. »

Audio: sed quid fiet de editione anni 1554,' ubi verba ista non habentur? Sed, inquies, admonitus postea emendavit errorem. Omitto quod in tanto magistro in Israel ferendum non erat, ut unquam tam graviter laberetur: illud - miror, non potuisse Calvinum errorem illum corrigere, nisi secum ipse pugnaret; nam si, ut ipse dicit, non facile est discernere, quis status praeponderet, etiam si citra circumstantias inter se comparentur: et si dum in se considerantur tres illae, quas ponunt Philosophi, regiminis formae, Aristocratia indicatur excellere; quomodo verum est, quod statim addit: « Non id quidem per se etc. » Et: « Facit ergo hominum vitium vel defectus, ut tutius sit ac magis tolerabile, plures tenere gubernacula? » Pugnant enim ista, ni fallor: « Si in se considerentur formae illae tres; Aristocratia excellit. » Et: « Non id quidem per se, sed quia rarissime contingit, Reges a recto non discrepare. »

Nec minus illa pugnant: «Non potest discerni quis status praeponderet, si citra circumstantias considerentur. » Et: « Facit vitium hominum, ut Aristocratia judicetur utilior. » Nam secluso isto vitio hominum, atque omnibus aliis circumstantiis remotis, vel excellet Monarchia, vel non: si excellet; qua ratione verum erit illud, non posse discerni quis status praeponderet, etiam si citra circumstantias inter se comparentur? si non excellet; quo pacto Dei Monarchiam adversus Manichaeos atque Ethnicos defendemus? Sed jam ad alteram quaestionem veniendum est.

Proponitur secunda quaestio: Debeatne Ecclesiasticum regimen esse Monarchicum.

Cum demonstratum sit, Monarchiam esse optimum regimen; secunda nascitur quaestio: An Ecclesiae Christi conveniat Monarchica gubernatio. Atque ut certa a dubiis separemus: in tribus nobis cum adversariis convenit. Unum est, in Ecclesia esse aliquod regimen, nam Cant. VI dicitur: Castrorum acies ordinata. Act. XX: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Hebr. XIII: Obedite praepositis vestris.

Secundum est, regimen Ecclesiasticum spirituale esse et distinctum a politico; quando enim Paulus dicebat: Qui prceest in sollicitudine Rom. XII. Et: Qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur, I. Tim. V et similia; nondum erant ulli, aut certe rarissimi in Ecclesia saeculares Principes, quae duo docet etiam Calvinus Instit. lib. IV, cap. H,§. 1.

Tertium est, Regem absolutum et liberum totius Ecclesiae solum Christum esse, de quo dicitur Psal. II: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Et Luc. I: Et regni ejus non erit finis. Itaque non quae ritur in Ecclesia absoluta et libera Monarchia, vel Aristocratia,' vel Democratia, sed talis qualis esse potest ministrorum • et dispensatorum, cum dicat Paulus, I. Cor.

IV: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.

Et quidem adversarii existimant, regimen Ecclesiasticum hominibus commissum a Christo, nullo modo esse Monarchicum, sed Aristocraticum, et Democraticum, quamquam nec ipsi inter se omnino conveniunt. Illyricus enim Cent. I, lib. II, cap. 7. docet, nullum esse in Ecclesia qui omnibus praesit, sed totam auctoritatem Ecclesiasticam esse, tum in ministris, tum in populo: tamen in lib. de Episcop. elect. summam potestatem attribuit multitudini totius Ecclesiae, existimatque, Democratiam in Ecclesia habere primas partes, secundas vero Aristocratiam, id est seniorum congregationem. Calvin, autem e contrario in Instit. lib. IV, cap. 11, §. 6. summam potestatem Ecclesiasticam tribuit coetui seniorum, quibus vult prseesse Episcopum, ut Consulem Senatui. Et ibidem aperte docet, majorem esse auctoritatem coetus Seniorum, quam Episcopi: plebi autem tribuit quidem Calvinus aliquid, sed minus quam coetui Seniorum. Porro Joannes Brentius in prolegom. cont. Pet. a Soto, concedit summam potestatem Optimatibus: sed eos non vult esse Episcopos, sed Principes saeculares, quos nobilissima Ecclesiae membra esse contendit.

Jam verO Doctores Catholici in eo conveniunt omnes, ut regimen Ecclesiasticum hominibus a Deo commissum, sit illud quidem Monarchicum, sed temperatum, ut supra diximus, ex Aristocratia et Democratia. Id quod praecipue tractant B. Th. in IV cont. Gent. cap. 76. Jo. de Turrecrem. lib. II de Eccl. cap. 2. et Nicolaus Sanderus in libris de visibili Monarchia Ecclesiae. Quorum vestigiis insistentes, quatuor propositiones in medium adferemus, ac pro viribus defendemus. Prima erit, Regimen Ecclesiae non esse praecipue penes populum. Secunda, Non esse penes Principes saeculares. Tertia, Non esse potissimum penes Principes Ecclesiasticos. Quarta, Esse praecipue penes unum summum totius Ecclesiae Praesidem ac Sacerdotem.

Chapter 5 of 63