Caput IX. Quod regimen Ecclesiasticum praecipue Monarchicum esse debeat
Restat postrema propositio, quae Ecclesiae regimen praecipue Monarchicum esse debere affirmat. Ac primum quidem ratio, qua id probetur, ex iis quae dicta sunt deduci potest: nam si tres sunt regiminis formae, Monarchia, Aristocratia, Democratia, et jam probatum est, Ecclesiae gubernationem, nec Democraticam, nec Aristocraticam esse debere: quid aliud superest, quam ut sit Monarchica. Deinde, si Monarchia est optimum ac praestantissimum regimen, ut supra docuimus, et certum est, Ecclesiam Dei a sapientissimo Principe Christo institutam optime gubernari: quis inficiari potest, ejus regimen debere esse Monarchicum?
Sed occurrit Calvinus lib IV Instit. cap. 6, §. 9. ac negat, si Monarchia sit optimum regimen, inde sequi, debere Ecclesiam ab uno aliquo homine gubernari, cum constet, ejus Regem ac Monarcham esse Christum.
Sed facile refellitur, nam etsi Christus unus sit ac proprius Ecclesiae Catholicae Rex et Monarcha, eamque spiritualiter ac invisibiliter regat, et moderetur; tamen eget Ecclesia, quae corporalis et visibilis est, uno aliquo visibili summo Judice, a quo lites de religione exortae componantur, quique omnes inferiores praefectos in officio et unitate contineat. Alioqui non solum summus Pontifex, sed etiam Episcopi, Pastores, Doctores, ac Ministri omnes supervacanei essent: Christus enim pastor est, Et Episcopus animarum nostrarum, I. Petr. II. Ipse est unicus magister, quem audire jubet Pater coelestis, Matth. XVII. Ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto, Jo. 1.
Quemadmodum igitur Episcopi, Doctores, caeterique Ministri supervacanei non sunt, tametsi quod ipsi ut ministri faciunt, Christus principaliter faciat: sic etiam non est e medio tollendus is, qui totius Ecclesiae curam, ut summus OEconomus gerit, quamvis eamdem curam Christus principaliter gerat.
Secunda ratio ab ea similitudine ducitur, quam habet Ecclesia mortalium hominum, cum Ecclesia immortalium Angelorum. Qua ratione utitur etiam S. Greg. lib. IV, epist. 52. Siquidem certum est, istam illius exemplar, et quasi ideam quamdam esse, ut Apost. indicare videtur ad Hebr. VIII et S. Bernardus diserte affirmat in lib. III de consider. ad Eugen., ubi militantem Ecclesiam in Apoc. Hierusalem novam descendentem de coelo, appellatam esse dicit, propterea quod ad exemplum coelestis illius civitatis instituta et conformata sit.
Nec minus certum et exploratum est, inter Angelos, praeter summum Regem omnium, Deum, esse unum qui aliis omnibus praesit. At initio quidem hac dignitate praeditum fuisse eum, qui nunc Diabolus dicitur; testes sunt Tertull. lib. II cont. Marcion., Gregor. hom. 34. in Evang. et lib. XXXII Moral. cap. 24. Hieronymus, seu potius, Beda in cap. XL Job. lsidor. lib. I de sum. bon. cap. 12. et deduci potest ex Scriptura, Job. XL, ubi Behemot, id est, Diabolus dicitur principium viarum Domini, et Isaiae XIV, ubi comparatur Lucifero, id est, stellarum maximae et pulcherrimae, saltem quoad apparentiam, et vulgi opinionem, ad quam se Scripturae accommodare solent. Hunc autem Luciferum esse Diabolum, docent Hieronymus et Gyrillus in hunc locum, et Augustinus lib. XI de Civit. Dei, cap. 15. Et Ezech. XXVIII, ubi dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum; et mox enumerantur novem lapides, quibus significantur, ut Gregor, exponit cap. XXXII Moral. cap. 25. novem Chori Angelorum, qui hunc Angelum tanquam Principem suum circumstabant.
Post casum vero Diaboli S. Michaelem principem esse omnium Angelorum, colligitu ex cap. XII Apocal. ubi dicitur: Michael et Angeli ejus (i). Quid enim est, Michael et Angeli ejus, nisi Michael et exercitus ejus? ut enim, cum ibidem dicitur, Diabolus et Angeli ejus, intelligimus omnes Angelos malos Diabolo esse subjectos, ut milites Imperatori: ita cum dicitur Michael et Angeli ejus, intelligere debemus omnes Angelos bonos Michaelem Principem suum agnoscere, quocirca recte in Ecclesiastico officio S. Michael Paradisi Praepositus, et Princeps ccelestis militiaq nominatur.
Calvinus nihil respondet aliud lib. IV Instit. cap. 6, §. 10. quam non oportere, nisi valde sobrie loqui de rebus coelestibus, et non esse quaerendum alium typum Ecclesiae, quam qui expressus est in Evangelio et Epistolis sanctorum Apostolorum. Quasi vero non sobrie loquatur, qui nihil ex capite suo dicit, sed Apostolum et sanctos Patres sequitur.
Tertia ratio sumitur ex Ecclesia Testamenti veteris. Constat enim Testamentum vetus fuisse figuram novi, dicente Apostolo I. Corinth. X: Hcec omnia in figura contingebant illis: tempore autem Testamenti veteris semper fuit unus, qui omnibus praeerat in iis, quae ad Legem et religionem pertinebant; ac praesertim ab eo tempore, quo coeperunt Hebraei redigi ad formam populi, et gubernari legibus, et Magistratibus, quod fuit post egressionem ab.Egypto: tunc enim Moses ordinavit Rempublicam Judaeorum, scripsit eis leges quasaDeo acceperat, Aaronem consecravit Pontificem, eique uni Sacerdotes et Levitas subjecit. Ac deinde usque ad Christi tempora nunquam defuit unus Princeps sacerdotum, qui omnes Synagogas totius Mundi gubernaret: id quod facile probari posset, nisi ab adversariis concederetur. Sic enim loquuntur Magdeburgenses Centur. I, lib. I, cap. 7, coi. 257. «In Ecclesia populi Judaici unus tantum erat lege divina Sacerdos summus, quem omnes cogebantur agnoscere, eique parere. t> Idem fatetur Calvinus Instit. lib. IY, cap. 6, §. 2.
Igitur cum illius temporis Ecclesia Ecclesiae hujus temporis figura fuerit, ratio omnino exigit, ut sicut illa praeter Deum invisibilem Rectorem, unum habuit Rectorem visibilem: ita quoque et ista habeat; nulla siquidem perfectio in figura reperiri debet, quae non reperiatur, et quidem exactius, in exemplari.
Joannes Calvinus lib. IY, cap. 6. Institut. duas adhibet solutiones ad hoc argumentum. Prior est, non esse eamdem rationem unius exigui populi Judaici, et universi Orbis Christiani: « Debuit enim, ait, unus populus Judaeorum, obsessus circumcirca ab idololatris, habere unum summum Principem, qui omnes in unitate contineret, ne variis religionibus distraheretur. At populo Christiano toto Orbe diffuso velle dare unum Caput, absurdissimum est. » Et addit similitu¬
dinem: « Sicut, inquit, non propterea debet totus Mundus committi uni homini, quia unus ager ab uno homine colitur. »
Verum haec solutio prima non tam solvere, quam magis ac magis ligare nodum argumenti mihi videtur. Nam si ratio cur habuerit unum Caput populus Judaeorum fuit, ut Calvinus dicit, ut in unitate contineretur, et non deficeret ad idololatras, qui eum obsidebant; majori ratione habere debet unum Caput Ecclesia Christianorum. Nam ibi magis requiritur unum Caput, ubi difficilius servatur unitas, et ubi majus periculum est, ne distrahatur populus variis religionibus: difficilius autem servatur unitas in majori multitudine, quam in minori, et majus periculum est, ubi plures sunt hostes Fidei, quam ubi sunt pauciores. At multo major est populus Christianorum, quam fuerit unquam Judaeorum, et plures hostes habent Christiani, qui non solum obsidentur a Tureis, Tartaris, Mauris, Judaeis, aliisque Infidelibus, sed etiam versantur inter innumeras sectas haereticorum. Igitur apud Christianos difficilius unitas conservatur, et majus periculum imminet ab hostibus religionis, quam apud Judaeos olim, vel unitas servaretur, vel periculum immineret.
Proinde qua ratione Calvinus populo Judaeorum unum Caput attribuit, eadem vel majori attribuere debet populo Christianorum. Neque similitudo illa de agro aliquid efficit: nec enim volumus ut universum Orbem Christianum unus Praefectus per se regat, quemadmodum agrum unum unus agricola per se colit: sed ita uni summo Pastori totum Orbem Christianum regendum committimus, ut per multos alios minores Pastores regat; quemadmodum unus dives paterfamilias colit multos agros per multos agricolas, et unus Rex multas civitates et provincias per multos Proreges et Praesides administrat.
Subjicit deinde Calvinus aliam solutionem, ac dicit, Aaron figuram gessisse non Pontificis testamenti -novi, sed Christi; proinde cum Christus eam figuram in seipso jam, expleverit, nihil ex ea sibi Papam vendicare posse.
At nos non tam urgemus figuram Aaronis, quam totius Testamenti veteris: cum enim Testamentum vetus sit figura novi, sicut in veteri fuit regimen Monarchicum, ita dicimus esse debere in novo. Addo praeterea, ipsum etiam Aaronem, non solum Christi gessisse figuram, sed Petri quoque, ac successorum ejus: sicut enim veteris Legis sacrificia, et sacrificium crucis significabant, et simul typi erant ejus sacrificii, quod nunc offertur in Ecclesia: ita summus Sacerdos Testamenti veteris, et Christum summum Sacerdotem referebat, et simul typus erat ejus sacerdotii, quod nunc esse videmus in Ecclesia; eadem enim sacrificii et sacerdotii ratio est.
Negabunt fortasse, sacrificia vetera Christi passionem, et simul nostram oblationem designasse, at id docet B.August. lib. XX, cont. Faustum, c. 18: « Hebraei, inquit, in victimis pecorum, quas offerebant Deo, multis et variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant futurae- victimae, quam Christus obtulit. Unde jam Christiani, peracti ejus sacrificii memoriam celebrant, sacrosancta oblatione et participatione corporis,et sanguinis Domini. » Et lib. I cont. adversar. Leg. et Prophet. cap. 18:
« Quod totum, inquit, Fideles in Ecclesiae sacrificio sciunt, cujus umbrae fuerunt omnia priorum genera Sacrificiorum. » Lib. III de Baptis, cap. 19: « Ipse Dominus quos mundavit a lepra ad eadem sacramenta ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus misit, quia nondum eis sacrificium successerat, quod ipse post in Ecclesia voluit celebrari pro illis omnibus, quia illis omnibus ipse praenuntiabatur. »
Nec alia ratio est, cur B. Gregorius in lib. de cur. pastor, pa.. II, cap. 4. omnia quae dicuntur de vestibus et ornatu Aaronis interpretetur de iis virtutibus, quae requiruntur in Pontificibus Christianis: et Cyprianus lib. I, ep. 7. exponat de sacerdotibus nostris quae dicuntur in Testamento veteri de Aaronicis sacerdotibus, quod frequenter omnes alii Patres faciunt; nisi quia sacerdotium novum veteri sacerdotio, et Pontifices Christiani Judaicis Pontificibus, tanquam suis quibusdam typis et adumbrationibus successerunt.
Quarta ratio ab iis similitudinibus petitur, quibus in Scriptura describitur Ecclesia: omnes enim ostendunt, necessario debere esse in Ecclesia unum Caput. Comparatur Ecclesia exercitui ordinato, Cantic. YI. Corpori humano seu mulieri speciosae, Can. YII.
Regno, Daniel II. Ovili, Jo. I. Domui, I. Timor. III. Navi seu Arcce Noe, I. Pet. III. Jam nulla sunt castra ordinata, ubi non sit unus Imperator, multi Tribuni, plures Centuriones etc. Hieronymus in epist. ad Bustic. Monach.: « In quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. » Quomodo ergo Ecclesia est exercitus ordinatus, si omnes Episcopi, imo omnes Presbyteri sunt pares, pari ratione in quolibet corpore humano unum est caput.
Ac ne forte dicas: habet Ecclesia suum Caput Christum; proptereanon comparamus hoc loco Ecclesiam cum Christo ut membra cum capite, sed ut sponsam cum sponso: qua similitudine Scripturae utuntur Apoc. XXI, II. Cor. XI, Ephes. Y, et in Can. frequentissime. Ac profecto si Ecclesia quae est in terris, Christo secluso, non inepte comparatur sponsae: secluso etiam Christo, unum Caput habere debet, praesertim cum diserte Cantic. YII inter alia ejus membra etiam Caput numeretur: Caput tuum, inquit sponsus ad sponsam, sicut Carmelus. Et sponsa de sponso: Caput ejus aurum optimum. Cant.Y. Et sponsus quidem comparat caput sponsae monti Carmelo, quoniam etsi summus Pontifex ingens est mons: tamen nihil aliud est quam terra, id est, homo. Comparat autem sponsa sponsi caput auro optimo, quia caput Christi Deus est.
Jam vero, quod unquam regnum fuit, quod non regeretur ab uno? et quamquam Rex Ecclesiae Christus est; tamen ex eo colligimus, Ecclesiam habere debere praeter Christum aliquem unum a quo regatur, quod Regna semper administrantur regie, id est, per unum qui omnibus praesit: et siquidem Rex praesens est, per se id facit; si abest, per alium, qui dicitur Prorex: saepe etiam Rege praesente, generalis aliquis Vicarius constituitur.
Quod vero ovile unum, pastorem quoque unum requirat, ex Evangelio colligitur: Fiet unum ovile, inquit Dominus, Jo. X, et unus pastor. Ubi est obiter annotandum, posse illud et unus pastor intelligi de pastore secundario, id est, de Petro, ejusque successoribus, ut Cyprianus exponit. Nam cum Dominus alias oves habere se dicit, qucenon sunt ex hoc ovili, de populo Gentili et populo Judaeorum loquitur: ait docet habere se inter gentes multos electos, qui vel jam Fideles
sint, vel certe futuri sint, et tamen ad populum illum Judaicum non pertineant.
Quamvis autem, si de Pastore Deo agatur, semper fuerint populus Judeeorum et populus Gentilium unum ovile, et Deus unus eorum pastor: non tamen semper fuerunt unum ovile, et unus pastor respectu gubernationis humanse; nec enim Gentiles, vel qui inter eos ad Ecclesiam pertinebant, a Judaeorum Pontifice regebantur. At voluit post adventum suum Christus ex utroque populo unum ovile fieri, omnesque homines ab uno pastore homine gubernari. Hinc Cyprianus lib. I, epist. 6. ad Magnum, loquens de Novatiano, qui voluit fieri Episcopus Romae, cum jam creatus esset, et sederet Cornelius: « Idcirco, inquit, Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem, ponit et dicit: Ego et Pater unum sumus: ad quam unitatem redigens Ecclesiam suam denuo dicit: Et erit unus grex et unus pastor. Si autem grex unus, quomodo potest gregi annumerari, qui in numero gregis non est? aut pastor haberi quomodo potest, qui manente vero pastore, et in Ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente, nemini succedens, et a se ipso incipiens, alienus fit et profanus? »
Restat domus ac navis: et quidem omnis domus unum habet Dominum et unum OEco- ■ nomum, juxta illud Lucae XII: Quis putas est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Quae verba dicuntur Petro, et de ipso Petro; nam paqlo ante cum Dominus dixisset: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes; quaesivit Petrus: Domine ad nos dicis hanc parabolam, anet ad omnes? Respondit Dominus Petro: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Quasi diceret: tibi, o Petre, in primis dico; tibi enim incumbit cogitare, quid requiratur in QEconomo fideli et prudenti, quem constituet Dominus super familiam suam.
Et paulo post, ut ostendat se loqui de uno, qui praesit omnibus conservis, et qui soli Domino subjiciatur, subjungit: Quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum
infidelibus ponet. Quibus verbis Dominus aperte indicat, se unum servum toti domui suae, praepositurum, qui a se solo judicari possit. Certe hunc locum diserte explicat Chrysostomus de Petro, et successoribus ejus, lib. II desacerd., cir. prine., cui Ambrosius assentiens,vel quicumque est auctor illius Comment. in cap. III ad Tim.: « Domus Dei, inquit, est Ecclesia, cujus hodie rector est Damasus. »
Denique de navi Hieronymus in epist. ad Rustic. <( ln navi, inquit, unus gubernator»: et Cyprianus lib. I, epist. 6. posteaquam docuit, arcam Noe typum fuisse Ecclesiae, inde probat Novatianum non potuisse fieri hujus arcae gubernatorem, quia jam Cornelius factus erat, et navis una unum rectorem postulabat, non plures.
Quinta ratio ducitur a primordiis gubernationis Ecclesiae. Constat enim, Ecclesiam a Christo congregatam coepisse initio regimen visibile et externum habere Monarchicum, non Aristocraticum, aut Democraticum. Christus enim, cum in terris degeret, eam visibiliter administrabat, ut summus ejus Pastor, et Rector, ut etiam fatentur Magdeburgenses, Cent. I, lib. I, cap. 7, coi. 258. et sequentibus; igitur etiam nunc habere debet Ecclesia externum et visibile regimen Monarchicum, alioqui non esset Ecclesia quae nunc est, eadem civitas Dei cum illa. Ut enim Philosophus docet, lib. III pol. cap. 2. Civitas dicitur eadem specie, donec remanet eadem forma Reipublicse, id est, idem communis gubernationis modus, quo mutato, mutatur etiam civitas.
Sexta ratio ducitur a simili. Recte in locis singulis singuli constituuntur Episcopi, qui caeteris omnibus ejus loci ministris et pastoribus praesint: quod Calvinus in lib. IV Instit. c. 6, §. 7. his verbis confitetur: « Quid aliud evincent, quam singulis Ecclesiis debere suos Episcopos attribui? »
Rursum in provinciis singulis recte constituuntur singuli Metropolitani, qui suae provinciae Episcopis praesideant; et in majoribus urbibus Primates seu Patriarchae, qui, ut loquitur S. Leo in epist. ad Anastas. Thessal. Archiep., curam suscipiant ampliorem; (neque id Calvinus negare ausus est; sic enim loquitur, c. 4, §. 4, 1. IV Inst. « Quid autem, in quit, singulappiovinciae unum habebant inter Episcopos Archiepiscopum, quod
Luc. XII, 37 et. seq. — Luc. XII, 45.
item in Nicaena Synodo constituti sunt Patriarchae, qui essent ordine et dignitate Archiepiscopis superiores; id ad disciplinae conservationem pertinebat »: igitur aequum est, ut sit etiam unus aliquis, qui toti Ecclesiae praesit, et cui Primates quoque et Patriarchae subjiciantur. Nam si Monarchicus principatus convenit uni civitati, uni provinciae, uni nationi; cur non etiam Ecclesiae universae? quae ratio postulat, ut partes Monarchice, totum autem Aristocratice gubernetur?
Deinde quibus rationibus probatur, debere unum Episcopum praeesse Parochis, Archiepiscopum Episcopis, Patriarcham Archiepiscopis; iisdem probari potest, unum Pontificem summum praeesse debere Patriarchis. Cur necessarius est in singulis Ecclesiis unus Episcopus, nisi quia una civitas non potest bene regi, nisi ab uno? at etiam una est Ecclesia universa. Item cur unus requiritur Archiepiscopus, nisi ut contineantur Episcopi in unitate, ut dissolvantur eorum lites, ut ad Synodum convocentur, ut cogantur fungi suo munere? at propter easdem causas requiritur unus qui Archiepiscopis et Primatibus omnibus praesit.
Respondebit Calvinus: Episcopos Presbyteris, caeteris Episcopis Archiepiscopos, atque istis Primatem majorem esse honore et dignitate, non auctoritate ot potestate. Sic enim ipse docet lib. IV Instit. cap. 4, §. 2.
Sed certe fallitur aut fallit: nam (ut omittam alia) I. Timoth. V, cum Apostolus ait: Adversus Presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus, Episcopum Judicem Presbyterorum facit, Judex autem sine potestate nullus est. Praeterea, in Concilio Antiocheno, can. 16. statuitur, ut si quis Presbyter aut Diaconus a proprio Episcopo damnatus, et honore privatus ad alium Episcopum accesserit, nullo modo recipiatur. Potest igitur Episcopus Presbyterum damnare, et honore privare, quod certe potestatis et jurisdictionis est.
Item, in Concilio III Carthaginiensi, cap. 45. asserunt Patres, licere Primati ex quavis dioecesi Episcoporum assumere Clericos et ordinare Episcopos, ubi fuerit opus, etiam invito Episcopo, cui clericus ille subjectus erat. An non aperte hic videmus, Primatem potestate majorem esse caeteris Episcopis? Denique Leo in epist. ad Anastas. Thessal., quae est 84. et Gregorius lib. IV, epist. 52.
aperte docent, non esse omnes Episcopos pares potestate, sed esse alios aliis vere subjectos; et inde S. Leo recte deducit, ad unam Petri Sedem universalis Ecclesiae regimen pertinere.
Septima ratio ex propagatione Ecclesiae sumi potest. Nam Ecclesia semper crevit et crescere debet, donec in toto Mundo praedicatum sitEvangelium, ut patet Matth. XXIV: Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo Mundo, et tunc veniet consummatio. Non autem potest id fieri, nisi sit unus summus Ecclesiae Praesul, cui sollicitudo incumbat totius hujus corporis conservandi, et propagandi: nam nemo debet praedicare, nisi mittatur. Rom. X: Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Mittere autem in alienas provincias non est Episcoporum particularium: illi enim habent suos certos fines Episcopatus sui, extra quos nullum jus habent, nec ad eos pertinet cura, nisi tuendi gregis sibi assignari.
Quocirca in historiis Magdeburgensium vix invenimus Ecclesiam propagatam post Apostolorum tempora per alios, quam per eos quos in opus Dei miserant Romani Pontifices. Germanos convertit S. Bonifacius a Papa Gregorio II missus. Francones S. Kilianus missus a Papa Conone. Anglos Augustinus a Papa Gregorio I. destinatus. Innocent. vero I. in epist. I. constanter affirmat, per omnem Hispaniam, Galliam, Africam, Ecclesias esse fundatas per eos, quos Petrus aut ejus successores in hoc opus miserant.
Octava ratio ducitur ex unitate Fidei. Necesse est enim, ut omnes Fideles idem omnino sentiant in rebus Fidei: Est enim unus Deus, una Fides, unum Baptisma, Ephes. IV, at una Fides in Ecclesia esse non potest, si non sit unus summus Judex, cui omnes acquiescere 'teneantur. Quod certe satis aperte docet, quando nulla esset alia ratio, dissensio ipsa Lutheranorum, quos videmus, quia non habent unum, cui omnes judicium suum subjicere teneantur, in mille sectas esse divisos, cum tamen omnes ab uno Luthero' descenderint: neque adhuc potuisse unum Conci'ium cogere, in quo omnes convenirent. Sed et apertissima ratio id suadet. Cum enim multi sunt pares, vix fieri potest, ut in rebus obscuris et difficilibus ullus velit alterius judicium suo judicio anteponi.
Respondent Magdeburgenses Gentur. I, lib. II, cap. 7. coi. 522. et sequent., posse conservari unitatem Fidei per consociationem multarum Ecclesiarum, quse se invicem juvent, et per litteras inter se agant de quaestionibus Fidei. Verum id certe non sufficit: nam ad unitatem Fidei conservandam, non sat est consilium; imperium requiritur: quid enim fiet, si Episcopus errans nolit scribere ad alios, vel si postquam scripserit, nolit consilium aliorum sequi? Nonne ipse Illyricus a collegis admonitus, utManichaeum errorem de peccato originis, a se iterum excitatum ab inferis, retractaret, nunquam adduci potuit, ut vel patienter eos audiret? Et si ista consociatio tam efficax est; cur pacem et concordiam non efficit tandem aliquando inter molles et rigidos Lutheranos?
Dices: terminabuntur quaestiones a Concilio generali: omnes enim majori parti Episcoporum acquiescent. At etiam in Concilio generali major pars potest errare, si auctoritas desit summi Pastoris, ut experimento comprobatum est Ariminensis et Ephesini II Concilii. Adde, quod non semper cogi possunt Concilia generalia: primis enim 300 annis, nullum fieri potuit generale Concilium, et tamen plurimae tunc haereses exstiterunt.
Superest ut objectiones eorum diluamus. Ac primum objicit Calvinus in Instit. lib. IV, cap. 20. §. 7. locum Evangelii Luc. XXII, ubi sic legimus: Facta est, contentio inter eos, quis eorum videretur esse major? Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum; vos autem non sic (i). Ubi Calvinus: «Hanc variam eorum ambitionem, inquit, ut compesceret Dominus, eorum ministerium non esse regnis simile docuit, in quibus inter caeteros unus eminet. »
Respondeo: tum hoc loco, tum Matth. XX, Dominum non removisse Monarchiam ab Ecclesia, sed potius eam instituisse, atque admonuisse diversam esse a Monarchia civili gentium. Primum enim non ait Dominus: Vos non prcesidebitis idlo modo, sed non sic ut Reges gentium. Qui autem dicit: Tu non sic praeeris ut ille, id significat, praeeris quidem, sed aliter quam ille. Deinde, nonne clare hoc loco subjungitur: Qui major est in vobis, fiat sicut junior, et praecessor, Graece nyovpevo;, id est, Dux et Princeps: sicut mini¬
stratori unus igitur erat a Domino dux designatus.
Denique, exemplo suo rem declaravit: Sicut ego, inquit, non veni ministrari, sed ministrare. Et: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Et tamen de se dicit, Jo. XIII: Vocatis me magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim. Sicut ergo Christus non dominabatur, nec praeerat sicut Reges gentium, sed ministrabat et laborabat, et tamen vere praeerat, imo et Dominus erat: ita quoque vult, unum ex suis vere praeesse, sed absque libidine dominandi, qualis est in Regibus gentium, qui tyranni sunt plerumque, imperantque subjectis ut servis, et omnia referunt ad suum commodum et gloriam. Vult enim suum Vicarium praeesse Ecclesiae ut pastorem et patrem, qui non lucrum et honorem quaerat, sed commodum subjectorum; et ideo praeter caeteros laboret et serviat omnium utilitati.
Praeterea Reges gentium, etiam illi qui tyranni non sunt, ita regna sua administrant, ut propriam haereditatem quam filiis derelinquant: at Praelati Ecclesiae non sic; non enim Reges, sed Vicarii sunt, non patresfamilias, sed oeconomi. Hinc Bernardus lib. III de consider.: « Quid, inquit, praeesse non negas, et dominari veras? plane sic, quasi non bene praesit qui praeest in sollicitudine: praesis ut provideas, ut consulas, ut procures, ut serves: praesis ut prosis, praesis ut fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. »
Secunda objectio Calvini in Instit. lib. IV, cap. 6. §. I. talis est. Ad Ephes. IV delineavit nobis Apostolus totam Ecclesiasticam hierarchiam, quam Christus post ascensionem suam in terris reliquit: ibi autem nusquam est mentio unius Capitis, sed multis in commune traditur Ecclesiae regimen. Sic enim ait: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores, et Docto - res. Et non dixit: «primum quidem unum summum Pontificem, deinde Episcopos, Parochos etc »
Item: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una Fides, et non dixit: «Unus Pontifex Maximu^, qui Ecclesiam in unitate contineat. » Et ibidem: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et non dixit: « Uni data est plenitudo potestatis, et ut vices Christi gerat, sed data est, inquit, singulis sua portio. »
Respondeo: Pontificatum summum diserte positum ab Apostolo in illis verbis: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos: et clarius I. Corint. XII, ubi ait: Et ipse posuit in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas. Siquidem summa potestas Ecclesiastica non solum data est Petro, sed etiam aliis Apostolis: omnes enim poterant dicere illud Pauli: Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum, II. Cor. XI, sed Petro data est ut ordinario Pastori, cui perpetuo succederetur, aliis vero tanquam Delegatis, quibus non succederetur. Fuit enim in illis Ecclesiae primordiis necessarium ad Fidem toto Orbe terrarum celeriter disseminandam, ut primis praedicatoribus, et Ecclesiarum fundatoribus summa potestas et libertas concederetur: mortuis autem Apostolis, Apostolica auctoritas in solo Petri successore permansit; nullus enim Episcopus praeter Romanum sollicitudinem habuit unquam omnium Ecclesiarum, et solus ipse vocatus est ab omnibus Apostolicus Pontifex, et Sedes ejus Apostolica simpliciter, et per autonomasiam, et munus ejus Apostolatus. Cujus rei pauca quaedam testimonia subjiciemus.
Hieronymus in epist. 2. ad Damas, de nom. hypost.: « Qui Apostolos, inquit, honore sequeris, sequaris et merito. » Et lib.
II cont. Ruffin. a Miror, inquit, quomodo Episcopi receperint, quod Sedes Apostolica condemnavit. » Et in epist. plur. Episcopor. Gallor, ad Leonem, quae est inter epistolas Leonis 52: « Det, inquiunt, Apostolatus vester nostrae veniam tarditati. » Et in fine epistolae: « Ora pro me Domine beatissime, merito et Apostolico honore venerande Papa. » Item: « Apostolatum vestrum in Domino veneror et saluto. » Augustinus epist. 462. « In Romana Ecclesia semper Apostolicae Cathedrae viguit principatus. »
Denique (ut omittam infinita similia) Concilium Chalcedonense in epist. ad Leonem, qua^ habetur post III act.: « Et post haec omnia, inquiunt, insuper et contra ipsum cui vineae custodia a Salvatore commissa est, extendit insaniam, id est, contra tuam quo- M que Apostolicam sanctitatem.» Hinc B.
Bernardus lib. III de Consider. cir. init, loquens de Apostolis omnibus, de quibus dicitur, Psalm. XLIV: Constitues eos principes super omnem terram, ait Eugenio Papae: « Eis tu successisti in haereditatem: ita tu haeres, et Orbis haereditas. » Et infra, hunc ipsum locum: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, intelligit de Pontificia auctoritate.
Potest etiam responderi: Apostolum hoc loco non delineasse hierarchiam Ecclesiae, sed tantum enumerasse varia dona, quae sunt in Ecclesia. Primum enim posuit Apostolos, id est, eos qui primi a Deo missi sunt. Secundo Prophetas, id est, qui futura praedicunt, ut exponunt Chrysostomus, OEcumenius, Theophylactus. Tertio, Euangelistas, id est, eos qui Evangelia scripserunt, ut exponunt QEcumenius, et Theophylactus. Ultimo, Pastores et Doctores, quo uno verbo significavit confuse totam hierarchiam ministrorum Ecclesiae. Et I. Corinth. XII addidit genera linguarum, curationes, et alia, quae non Ecclesiastica ministeria, sed Spiritus sancti charismata sunt.
Ad illud autem, de uno corpore, uno spiritu, una Fide, uno Deo, in quibus non est annumeratus unus Papa; respondeo: unum Papam in illis verbis esse comprehensum: Unum corpus, et unus spiritus: ut enim in corpore naturali ideo servatur unitas membrorum, quia omnia parent capiti; ita quoque tunc in Ecclesia servatur unitas, cum omnes obediunt uni.
Et quamquam Caput Ecclesiee totius est Christus: tamen quia ipse a militante Ecclesia abest secundum visibilem praesentiam, exigitur necessario unus aliquis Christi loco, qui visibilem hanc Ecclesiam in unitate contineat. Quare Optatus lib. II Petrum Caput appellat, et unitatem Ecclesiee in eo ponit, ut omnes cohaereant cum isto Capite. Joannes quoque Chrysostomus hom. 55. in Mat. ita loquitur de Ecclesia: « Cujus pastor et Caput piscator homo atque ignobilis etc. »
Ad illud de plenitudine potestatis, respondeo: summum Pontificem, si conferatur cum Christo, non habere plenitudinem potestatis. sed tantum suam quamdam portionem, secundum mensuram donationis Christi; Christus enim regit omnem Ecclesiam, quae est in coelo, in purgatorio, in terris, et quae fuit ab initio Mundi, et erit usque ad
finem: ac praeterea pro arbitrio potest leges condere, Sacramenta instituere, gratiam tribuere, etiam sine Sacramentis.
At Papa solum regit eam Ecclesiae partem quae est in terris, dum ipse vivit, nec potest leges Christi mutare, aut Sacramenta instituere, aut peccata sine Sacramento remittere. Si tamen summus Pontifex cum Episcopis caeteris comparetur, merito habere dicitur plenitudinem potestatis, quia caeteri definitas habent regiones quibus praesint, definitam etiam potestatem: ipse vero toti orbi Christiano praepositus est, et totam ac plenam habet eam potestatem, quam Christus ad Ecclesiae utilitatem in terris reliquit.
Tertia objectio est Calvini lib. IV Instit. cap. 6. §. 9. ubi hoc argumento utitur: Christus est Caput Ecclesiae (i), Ephes. IV, igitur injuriam facit Christo qui aliud Caput nominat.
Respondeo: nullam fieri injuriam Christo ex eo quod Papa sit Caput Ecclesiae, imo potius gloriam ejus augeri. Non enim asserimus, Papam Caput Ecclesiae esse cum Christo, sed sub Christo, ut ejus ministrum et Vicarium: non autem fit injuria Regi, si dicatur Prorex esse caput regni sub Rege, quin potius augetur ejus gloria; omnes enim qui audiunt Proregem esse caput sub Rege, mox cogitant, Regem esse caput nobiliori modo.
Adde, quod in Scriptura Christus ipse, qui de se ait: Ego sum lux mundi, Jo. VIII, idem dixit Matth. V Apostolis: Vos estis lux Mundi, nec tamen sibi ipse injuriam fecit. Et Apostolus qui dixit: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus, I. Cor. idem dixit: Super - aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Ephes. II et cum Christus sit Pastor et Episcopus animarum nostrarum, I. Pet. II: et Apostolus confessionis nostrae. Heb. III: et vir Propheta, Luc. ult.: et doctor justitiae. Joel. II, tamen non fecit illi injuriam Paulus cum Ephes. IV scripsit, in Ecclesia esse Apostolos, Prophetas, Pastores et Doctores. Denique est nomen augustius quam Dei? et tamen non semel in Scripturis homines dicuntur Dii sine ulla injuria veri Dei. Psalm. LXXXI: Ego dixi, Dii estis. Cur ergo injuria erit Christo Capiti
Ecclesiae, si alius quidam sub ipso dicatur etiam Caput?
At, inquiunt, nusquam Ecclesia dicitur corpus Petri, aut Papae, sed Christi. Respondeo: ejus rei causam esse, quod solus Christus sit Caput principale et perpetuum totius Ecclesiae; ut enim regnum non dicitur esse Proregis, sed Regis, et domus non est QEconomi, sed domini: sic Ecclesia non est corpus Petri aut Papae, qui solum ad tempus, et alterius loco eam gubernat, sed Christi, qui propria auctoritate, et perpetuo illam regit.
Praeterea cum dicitur Ecclesia corpus Christi, vox illa Christi potest commode referri, non tam ad Christum ut Caput, quam ad eumdem Christum ut hypostasim ejus corporis, quemadmodum cum dicimus, illic jacet corpus Petri, illic Pauli, non significamus Petrum aut Paulum esse corpora, sed personas quarum illa sunt corpora. Christus enim non modo Caput est Ecclesiae, sed est ipse quasi magnum quoddam corpus ex multis et variis membris constans. Annotavit id S. Augustinus lib. I de peccat, mer. et remiss. cap. 31. ex eo quod Apostolus, I. Corinth. XII, cum ait: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra cum sint multa, unum corpus sunt; non addit, ita et Christi corpus, sed, ita et Christus. Jam igitur Ecclesia corpus est Christi, non Petri, quia Christus tanquam corporis hujus hypostasis omnia membra sustentat, et omnia in omnibus operatur; per oculum videt, per aures audit, ipse est enim qui per doctorem docet, per ministrum baptizat, per omnes denique omnia facit; quod certe nec in Petrum, nec in ullum alium hominem convenit.
Objectio quarta est Theodori Rezse, qui in confess., cap. 5, art. 5. Deum solum oneri totius Ecclesiae regendae parem esse posse dicit; proinde rem impossibilem a nobis affirmari, cum summo Pontifici totius Ecclesiae regimen committimus. Quod idem ante Lutherus in lib. de potest. Papae scriptum reliquit, eique assensus est libellus de primatu Papae, in Synodo Smalchaldica conscriptus. *
Respondeo: fieri non posse sine miraculo, ut unus homo solus totam Ecclesiam per se regat, neque id ullus Catholicorum docet:
ut autem unus per multos sibi subjectos ministros et pastores id faciat, non modo possibile, sed etiam utile et commodum esse censemus. Nam in primis, nonne II. Cor. XI Apostolus dicit se habuisse sollicitudinem omnium Ecclesiarum? neque loquitur solum de omnibus Ecclesiis quas ipse plantaverat, sed de omnibus simpliciter. Nam Chrysostomus in hunc locum scribit, Paulum totius Orbis terrse curam gessisse: et idem probari posset ex epist. ad Hom. et ad Coloss. et ad Hebr. scribit enim ad eos quibus non praedicaverat, et quos tamen ad curam suaih pertinere arbitrabatur.
Et quamquam Apostoli inter se distribuerant quibus peculiari studio verbum Domini praedicarent: non tamen propterea unius provinciae finibus sollicitudinem suam concludebant, sed unusquisque eorum ita totius Ecclesiae curam gerebat, ac si ad se solum ea cura pertineret.
Deinde multi Principes saeculares habuerunt a Deo regna amplissima, et certe majora quam nunc sit orbis Christianus universus, quae nisi administrare potuissent, data eis a Deo nunquam fuissent. Exempla habemus in Nabuchodonosor, de quo Daniel II hoc modo legimus: Tu Rex Regum es, et Deus cceli regnum et fortitudinem et imperium dedit tibi, et omnia in quibus habitant filii hominum, et sub ditione tua universa constituit Item de Cyro Isaiae XLV: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam etc.
Quam amplum autem fuerit hoc regnum, patet ex cap. I Esther, ubi dicitur regnasse Rex Persarum Assuerus super 127 provincias ab India usque ad Aethiopiam. De Augusto legimus Lucae II: Exiit edictum a Casare Augusto, ut describeretur universus Orbis. Et certe nunquam felicius administratus est Orbis terrarum, quam temporibus Augusti. Quod autem regnum ejus a Deo praeparatum fuerit, ut facilius Evangelium per totum Mundum deferretur; scribunt Eusebius lib. III, cap. 9. de demonstr. Ev. et Leo serm. 1. de sanctis Petro et Paulo.
Cum igitur Deus totum fere Orbem terrarum unius homini.s imperio parere voluerit, cur non potuit etiam Ecclesiam universam unius hominis prudentiae ac sollicitudini commendare? praesertim cum facilior sit gu¬
bernatio Ecclesiastica, quam politica et Reges illi non alia praesidia haberent, quam humanam prudentiam et generalem Dei providentiam: Pontifex autem noster habeat supernaturale lu:i en Fidei, Scripturas sacras, coelestia Sacramenta, et particularem divini Spiritus assistentiam.
Adde, quod longe difficilior est Democratia, vel Aristocratia in Ecclesia, quam Monarchia. Nam Democratia Ecclesiae non talis esset qualis erat Romanorum, vel Atheniensium, ubi solum dominabantur homines unius civitatis, qui non difficulter in unum convenire, et ad plura suffragia statuere poterant quidquid volebant: in Ecclesia enim si popularis gubernatio esset, omnes Christiani totius Mundi suffragii jus haberent; quis autem posset congregare omnes Christianos ad aliquid commune toti Ecclesiae statuendum?
Pari ratione Aristocratia Ecclesiae non esset talis, qualis nunc est Venetorum, in qua soli Patricii unius urbis dominantur, qui facile congregari et decernere possunt quod volunt: sed esset talis qualis nunquam fuit; in qua videlicet omnes Magistratus totius Mundi, id est, omnes Episcopi et Presbyteri totius Orbis Christiani aequale jus gubernationis haberent, quos etiam congregare, aut dificillimum, aut impossibile sine divino miraculo esset.
Objectio quinta ejus libelli est, quem de primatu Papae in Synodo Smalcaldica Lutherani ediderunt. Paulus, inquiunt, I Cor. III ministros omnes exaequat, et Ecclesiam super ministros esse docet, cum ait: omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas.
Respondeo: me non esse tam acutum, ut vim hujus argumenti percipiam. Nam si propterea exaequantur ministri, quia simul numerantur, cum dicitur, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas: pares quoque erunt Duces, Consules, Imperatores, quia Chrysostomus hom 83 in Matth. ait: « Si Dux quispiam, si Consul, si is qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe et coerce etc.» Neque sequitur, Ecclesiam auctoritate et potestate esse supra ministros, quia sunt instituti propter Ecclesiae utilitatem, quod illis verbis Paulus significavit Omnia vestra sunt: alioqui et pueri paedagogos regerent, et populi Regibus auctoritate praestarent, quia
sunt paedagogi propter pueros, et Reges propter populos, non contra.
Objectio sexta est in eodem libello: Christus omnes Apostolos pariter misit, cum ait, Jo. XX: Ego mitto vos, non igitur unum caeteris praeposuit.
Respondeo: illis verbis non Besse unum aliis praepositum, 'sed non deesse alia loca, quibus unus aliis praeponatur. Certe Jo.XXI uni dicitur: Pasce oves meas.
Ultimo objiciunt alii: si Mundus debet gubernari ab uno in iis quae ad religionem pertinent; utile etiam esset, ut regeretur ab uno in iis quae ad politicum ordinem spectant: at hoc neque factum est unquam, neque expedit ut fiat; ut enim docet Augustinus lib. IV de Civit. Dei, cap. 15.: << Felicioribus sic rebus humanis, cmnia regna essent parva, et concordi vicinitate laetantia; »
Respondeo: non esse eamdem rationem politici et Ecclesiastici regiminis. Siquidem Orbis terrarum non necessario debet esse unum regnum; proinde non necessario postulat unum qui omnibus praesit: at Ecclesia tota unum est regnum, una civitas, una domus, et ideo ab uno tota regi debet. Cujus differentiae illa est ratio, quod ad conservationem politicorum regnorum non necessario requiratur, ut omnes provinciae servent easdem leges civiles, et eosdem ritus: possunt enim pro locorum et personarum varietate diversis uti legibus et institutis; et idcirco non requiritur unus, qui omnes in unitate contineat. Ad conservationem vero Ecclesiae necesse est, ut omnes conveniant in eadem Fide, iisdem Sacramentis, iisdemque praeceptis divinitus traditis; quod sane fieri non potest, nisi sint unus populus, et ab uno in unitate contineantur.
Utrum autem expediret, omnes provincias Mundi ab uno summo Rege gubernari in rebus politicis, quamvis id non sit necesse, posset esse quaestio. Mihi tamen omnino expedire videtur, si possit eo perveniri sine injustitia et bellicis cladibus: praesertim si summus Monarcha sub se haberet non Vicarios et Proreges, sed veros Principes, quomodo summus Pontifex sub se habet Episcopos.
Quia tamen non videtur posse tieri talis Monarchia, nisi adhibita magna vi et multis ac magnis bellis; ideo recte B. Augustinus
dicit, feliciores fore res humanas, si essent ubique parva regna concordi vicinitate laetantia, quam si unusquisque Regum per fas et nefas imperium suum extendere et propagare contendat. Adde, quod S. Augustinus probat quidem parva regna, sed non negat utile futurum, si parvis istis Regibus unus aliquis summus Imperator praesit; quin potius id affirmare videtur, cum ait, parva illa regna concordi vicinitate laetantia esse debere, quemadmodum multae domus se habent in civitate: constat enim, unum esse cui omnes domus parent, tametsi quaelibet suum proprium habet patremfamilias.
Proponitur tertia quaestio, et probatur Petri Monarchia ex loco Evangelii, Matth. XVI.
Explicatum est hactenus, et satis diligenter, ni fallor, probatum, Monarchiam esse optimum regimen, et ejusmodi regimen in Ecclesia Christi esse debere. Restat nunc quaestio tertia: fueritne Apostolus Petrus Ecclesiae totius Caput et Princeps loco Christi ab ipso Christo constitutus?
Haeretici omnes, quos initio citavimus, diserte hoc negant: Catholici e contrario, quos citavimus, id affirmant Est enim revera non simplex error, sed perniciosa haeresis, negare B. Petri primatum a Christo institutum. Eum nos triplici ratione et via confirmare aggredimur. Primum ex duobus locis Evangelii, in quorum altero promittitur, in altero exhibetur. Deinde ex plurimis B. Petri privilegiis ac praerogativis. Postremo ex apertissimis Graecorum et Latinorum veterum testimoniis.
Ac ut a primo incipiamus, prior locus est, Matth. XVI, ubi sic legimus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quorum verborum planus et obvius sensus est, ut intelligamus, sub duabus metaphoris promis-
sum Petro totius Ecclesiae principatum. Prior metaphora est fundamenti an aedificii: quod enim est in aedificio fundamentum, id est in corpore caput, in civitate Rector, Rex in regno, paterfamilias in domo. Posterior est clavium:.cui enim traduntur claves civitatis, ille instituitur Rex, vel certe Gubernator civitatis, qui quos vult admittat, quos vult excludat.
Verum haeretici totum hunc locum miris modis depravant: nam nec Petrum per petram intelligi volunt; nec Petro claves esse promissas concedunt; nec per metaphoras fundamenti et clavium summam potestatem Ecclesiasticam significatam esse sibi persuadere possunt.
Quaestiones igitur quatuor nobis explicandae sunt. Prima: an Petrus sit illa petra, super quam fundatur Ecclesia. Secunda: an esse fundamentum sit esse Gubernatorem totius Ecclesiae. Tertia: an Petrus sit ille cui dantur claves. Quarta: an per claves intelligatur potestas plenaEcclesiam gubernandi.
De prima quaestione quatuor sententiae sunt. Prima Catholicorum communis, petram illam esse Petrum, id est, illam personam quae dicebatur Petrus: non tamen ut persona erat particularis, sed ut Pastor et CaputEcclesiae. Secunda est Erasmi in hunc locum, omnem hominem Fidelem esse hanc petram. Tertia Calvini lib. IV Instit. cap. 6, §. 6. petram illam esse Christum. Quarta Lutheri lib. de potest. Papae, et Centuriatorum lib. I. Centur. I, cap. 4, coi. 175. et lib.
I Smalchaldici de primatu Papae, Fidem seu Fidei confessionem esse petram, de qua Dominus hoc loco loquitur. »
Prima sententia, quae verissima est, primum ex ipso textu aperte deducitur. Nam illud pronomen, Hanc, cum dicitur Et super hanc petram, demonstrat aliquam petram, de qua paulo ante Dominus sit locutus: proxime autem Dominus Petrum vocaverat petram; Syriace enim loquebatur, et Syriaca lingua Petrus dicitur Cephas, ut habemus Jo. I, Cephas autem petram significat, ut Hieronymus docet in cap. II ad Galat. et res certissima est: nam ubicumque in textu Hebraeo est 5?Sd, id est, petra, in Syriaco est Cepha; quin etiam NS3, Hebraice saxum seu rupem significat: ubi enim Hierem. IV legimus, ascenderant rupes, in Hebraeo est, Q1'S3J.
Dixit ergo Dominus: Tu es Cepha, et super hoc Cepha: vel Latine Tu es petra et super hanc petram cedificabo Ecclesiam meam; ex quo sequitur, illud hanc non posse referri nisi ad Petrum, qui eo loco vocatus est petra.
At cur Latinus Interpres non vertit: Tu es petra, et super hanc petram? Quod Graecum codicem sit secutus: non enim vertit ex Syriaco, sed ex Graeco, in quo legimus,
(7u etj riET^oj, xai ini ToaiTV7 Trj nirpa. otxo5opwia&> tyi v IxxWtav poO. Cur vero Graecus non vertit, cveig nirpa., xcd ini rodiry nirpa, causa est, quoniam cum apud Graecos tam nirpoq quam nirpa significet lapidem, visum est Interpreti commodius homini nomen masculinum quam femininum tribuere. Deinde vero ad explicandam metaphoram, secundo loco non voluit dicere, ini t« nirpu, quod fuisset ambiguum, sed ini rvj nirpa, quod nihil aliud quam saxum significat.
Accedat consensus Ecclesiae totius, et Graecorum ac Latinorum Patrum: totum Chalcedonense Concilium 630 Patrum act. III, appellat Petrum petram et crepidinem Ecclesiae Catholicae. Item in Ecclesia canuntur hodie omnium ore, et cantati sunt a 1200 annis illi versus R. Ambrosii in hymno laudum diei dominici: Hoc ipsa petra Ecclesiae canente culpam diluit. Testatur enim B. Augustinus lib. I retract. cap. 21. jam suo tempore coeptum cani ex versibus Ambrosii, Petrum esse petram, super quam Do* minus Ecclesiam aedificavit.
Praeterea ex Patribus Graecis Origenes ho. 5. in Exod. « Vide, inquit, magno illi Ecclesiae fundamento et petrae solidissimae, super quam Christus fundavit Ecclesiam, quid dicatur a Domino: modicae fidei, quare dubitasti? »
Athanasius in epist. ad Felicem, quam scripsit nomine suo et Synodi Alexandrinae:
« Tu es, inquit, Petrus, et super fundamentum tuum Ecclesiae columnae, id est, Episcopi, sunt confirmatae etc.» Eleganter Athanasius Petrum facit fundamentum, quo nituntur Episcopi super quos ut columnas totum aedificium collocatur.
Basibus lib. II in Eunom.: « Petrus, inquit, propter Fidei excellentiam Ecclesiae aedificationem in seipsum suscepit. » Gregorius Nazianzenus in Orat, de moderat, servan. in disputat.: « Petrus, inquit, petra vocatur, atque Ecclesiae fundamenta fidei suae credita habet. » Epiphanius in Aneor.: «Dominus, inquit, constituit Petrum primum Apostolorum petram firmam, super quam Ecclesia Dei aedificata est. »
Chrysostomus hom. 55. in Matth.: « Dominus ait, inquit, tu es Petrus, et ego super te aedificabo Ecclesiam meam. » Et hom. 4. in cap VI Isaiae: « Quid autem, inquit, Petrus, basis Ecclesiae; ille vehemens amator Christi; ille sermone indoctus et Rhetorum victor; ille imperitus qui tamen Philosophis obturavit os; ille qui Graecanicam sapientiam non aliter, quam aranearum telam dissolvit; ille qui sagenam misit in mare, et piscatus est Orbem? » Cyrillus lib. II, cap. 12. in Jo. « Nec Simon fore jam nomen illi, sed Petrus, praedicit: vocabulo ipso commode significans, quod in eo tanquam in petra, lapideque firmissimo suam esset aedificaturus Ecclesiam. »
Psellus in cap. V Cant. in illud: Crura ejus sicut columnae marmoreae: « Per crura, inquit, Petrum intellige Apostolorum Principem, super quem Dominus in Evangelio se Ecclesiam suam aedificaturum promisit. » Habentur Commentaria Pselli in Commentariis Theodoreti in Cantic. Theophylactus in cap. XXII Luc.: « Post me, inquit, Ecclesiae petra es, et fundamentum. »Euthymius in cap. XVI Matth.: « Te ponam, inquit, fundamentum credentium, aedificabo super te Ecclesiam meam. »
Ex Latinis. Tertullianus lib. de praescrip. cap. 22: « Latuit, inquit, aliquid Petrum, aedificandae Ecclesiae petram dictum? » Cyprianus in epist. ad Quintum / «Petrus quem primum Dominus elegit «et super eum aedificavit Ecclesiam suam »; similia passim repetit.
Hilarius in cap. XVI Matth.: « 0 in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae inferorum leges dissolverit. 0 beatus coeli janitor etc. » Hic tamen ad marginem annotavit Erasmus; «Fides Ecclesiae fundamentum; » quasi Fidei sit nomen mutatum, et non Simoni, et Fides sit beatus coeli janitor. Quid quod Hilarius hoc loco Fidem ne nominavit quidem? Ambrosius serm. 47: « Denique, inquit, pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur, sicut aitDominus: Tu es Petrus etc. Petra enim dicitur eo quod
primus in actionibus Fidei fundamenta posuerit, et saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque contineat. » Hieronymus in cap. XVIMatth.: «Secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei, aedificabo Ecclesiam meam super te. » Et in epist. ad Damas, de nom. hypost., de Sede Petri loquens: « Super illam petram, inquit, aedificatam Ecclesiam scio. »
Augustinus in Psal. contra partem Donati: « Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri Sede: ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae.» Ubi nota, tam Hieronymum quam Augustinum, non tam Petrum quam ejus Sedem vocare petram, super quam fundatur Ecclesia, et contra quam non praevalent portae inferorum, quia Petrus est petra, non ut particularis homo, sed ut Pontifex. Idem Augustinus serm. 15. de Sanctis: « Petrum itaque fundamentum Ecclesiae Dominus nominavit; et ideo digne fundamentum hoc Ecclesia colit, supra quod Ecclesiastici aedificii altitudo consurgit. » Maximus serm. 1. de SS. Petro et Paulo: « Per Christum Petrus factus est petra, dicente ei Domino: Tu es Petrus, et super hanc petram etc. » Paulinus epist. 4 ad Severum: « Petra est Christus, sed etiam discipulo suo hujus vocabuli gratiam non negavit, cui ait: Super hanc petram etc. »
Leo serm. 2. de annivers. Assumpt. suae ad Pontif. die: « Manet ergo dispositio Veritatis, etB. Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit. Sic enim prae caeteris est ordinatus, ut dum petra dicitur, dum fundamentum pronuntiatur, dum regni coelorum janitor constituitur; qualis ipsi cum Christo esset societas, per ipsa appellationum mysteria nosceremus. » Gregorius lib. VI, epist. 37* ad Eulogium: « Quis nesciat, sanctam Ecclesiam in Apostolorum Principis soliditate firmatam etc.? »
Ex his apparet, quanta sit quorumdam haereticorum impudentia. Calvinus enim loco notato dicit, se nolle Patres adducere, non quod non possit, sed quod nolit de re tam clara disceptando molestus esse Lectoribus. Erasmus autem in hunc locum Matthaei miratur, aliquos fuisse qui hunc locum ad Romanam Ecclesiam detorserint, nititurque excusare Cyprianum et Hieronymum, quod dixerint, super Petrum fundatam esse Ecclesiam, quasi hoc sit paradoxum inauditum; cum tamen omnes Patres id doceant, et plurimi recentiores tam Theologi, quam Canonistae, necnon antiquissimi Pontifices, Clemens, Anacletus, Marcellus, Pius, Julius, et alii, quos omisi, tum gratia brevitatis, tum quia ab adversariis non recipiuntur.
Excutiamus nunc secundam opinionem quae est Erasmi. Probat Erasmus nomine Petree, intelligi omnes Fideles, ex Origene, qui tract. 1. in Matth. hunc locum exponens, sic ait: « Petra est omnis qui imitator est Christi, et super omni ejusmodi petra aedificatur Ecclesia Dei. In singulis enim quibusque perfectis, qui habent in se congregationem verborum et operum, et sensuum omnium, consistit Ecclesia, cui portae non praevalent inferorum. »
At Origenes allegorice exponit hunc locum, non litteraliter ut Erasmus somniat: ad litteram autem exposuit in loco supra citato. Et sane ad litteram non posse hunc locum intelligi de omnibus Fidelibus, patet ex eo quod Dominus, ut de solo Petro se loqui indicaret, descripsit illum multis modis: vocavit enim eum Simonem, quod erat illi nomen a parentibus impositum, et addidit nomen patris, vocans eum Filium Jonae seu Joannis, ut distingueret a Simone fratre Thaddaei: Beatus es, inquit, Simon Barjona: addidit etiam nomen Petri, quod ipse illi indiderat: usus est praeterea pronominibus certam personam designantibus, dicens: Ego dico tibi, quia tu es Petrus etc. Si ergo adhuc licet asserere, nihil hinc Petro peculiare esse collatum, vel promissum, quod non aliis omnibus, certe omnia loca Scripturae depravari potuerunt.
Deinde, si omnes Fideles sunt ista petra, super quam fundatur Ecclesia; omnes erunt fundamentum: si omnes fundamentum, ubi erunt parietes et tectum hujus aedificii? quemadmodum si totum corpus oculus, ubi auditus? ubi caetera membra? I Corin. XII. Adde, quod ibidem Erasmus absurdum esse censet, super hominem Petrum aedificari Ecclesiam: quomodo igitur super singulos Fideles aedificabitur? nonne caeteri quoque homines sunt?
Jam tertia explicatio Calvini est, qui etsi paulo obscurius loquatur, videtur tamen per petram Christum intelligere. At enim rem esse perspicuam, super quam petram aedifi¬
cetur Ecclesia, cum Apostolus dicat I. Corin. III: Fundamentum aliud nemo potest ponere, preeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
Accedit etiam Augustinus, qui tract. ult. in Jo.: « Super hanc, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. » Et serm. 13. de verb. Dom. idem habet, et lib. I Retract. ca$>. 21. ubi retractat quod dixerat alicubi, super Petrum aedificatam Ecclesiam, et docet super Christum potius aedificatam dici debere, et sic intelligendumhunc locum de quo agimus.
Nemo dubitat, quin Christus sit petra, et primum fundamentum Ecclesiae, et quod etiam ex hoc loco id aliquo modo colligitur: nam si Petrus1 est fundamentum Ecclesiae loco Christi, multo magis Christus est fundamentum. At nihilominus sensus proprius, et ut sic loquar, immediatus et litteralis est, super Petrum aedificandam Ecclesiam: id quod praeter rationes supra allatas, probatur propriis argumentis.
Primo pronomen Hanc non potest referri ad Christum petram, sed ad Petrum petram; debet enim referri ad aliquid proximum, non ad remotum: proxime autem dictum fuerat non Christo, sed Petro: Tu esCephas, id est, petra. Deinde licet Christus dici possit petra, tamen hoc loco non est vocatus petra a Petro confitente, sed Christus filius Dei vivi: debet autem referri illud Hanc ad eum qui nominatus est petra, non ad eum qui non est appellatus hoc nomine. Item si referretur ad Christum, quorsum dictum fuisset: Ego dico tibi quia tu es Petrus? plane frustra, nisi id quod sequitur ad Petrum referatur. Denique si ad Christum referretur, non diceret Dominus cedificabo, sed sedifico Ecclesiam meam: nam in se jam aedificaverat Apostolos et discipulos multos. Dicit autem cedificabo, quia nondum constituerat Petrum fundamentum, sed post resurrectionem suam id facturus erat.
Ad argumentum Calvini dico: B. Paulum loqui non de quocumque, sed de primario fundamento: alioqui pugnaret secum, cum ait: Superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ad Ephes. II. Et Joanni etiam repugnaret, qui Apocal. XXI describit fundamenta duodecim in aedificio Ecclesiae, et explicat, per ea fundamenta Apostolos designari.
Ad Augustinum dico: in primis eum non reprobare nostram sententiam, sed tantum anteponere aliam. Sic enim loquitur lib. I retract. cap. 21: « Dixi in quodam loco de Apostolo Petro, quod in eo tanquam in petra fundata sit Ecclesia, qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo gallinaceo ait: Hoc, ipsa petra Ecclesiae canente ci^pam diluit. Sed scio me postea saepissime sic exposuisse, ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus; non enim dictum est illi: Tu es petra, sed tu es Petrus: petra autem erat Christus. Harum autem duarum sententiarum, quae sit probabilior, eligat Lector. » Haec ille. Non igitur Augustinus putat blasphemum, ut censet Calvinus, asserere, super Petrum aedificatam esse Ecclesiam.
Addo: Augustinum ex sola ignorantia linguae Hebraeae esse deceptum. Nam argumentum ipsius est fut hoc loco indicat) quia non est dictum; Tu es petra, sed: Tu es Petrus. Itaque existimavit petram, super quam aedificatur Ecclesia, non esse Petrum, quia credidit, Cepham non significare petram, sed aliquid a petra derivatum, ut si diceremus, petrinum vel petreium: quomodo Christianus non significat Christum, sed aliquid a Christo derivatum. Quia igitur Ecclesia super petram, non super aliquem petrinum vel petreium aedificanda est; ideo existimavit Augustinus, per illam petram intelligi non Petrum, sed Christum. At si advertisset, Cepham nihil aliud significare quam petram, et Dominum dixisse: Tu es petra, et super hanc petram: nihil dubitasset de veritate nostrae sententiae.
Quarta restat sententia, quae omnium fere Lutheranorum communis est, et veterum Patrum testimoniis confirmari posse videtur. Siquidem Hilarius lib. VI de Trinit.: « Super hanc, inquit, confessionis petram, Ecclesiae aedificatio est. » Item: « Haec Fides Ecclesiae est fundamentum: per hanc Fidem infirmae adversus eam sunt portae inferorum: haec Fides regni coelestis habet claves etc. » Ambrosius lib. VI, cap. 9 in Lucam: «Fundamentum, inquit, Ecclesiae Fides est » Chrysostomus hom. 55. in Matth.: « Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, id est, Fidem atque confessionem. » Eodem modo exponit hom. 83. in Matth. Item Cyrillus lib. IV de Trinit.: « Petram, inquit,
hunc locum exponens, opinor nihil aliud quam inconcussam, et firmissimam discipuli Fidem vocavit. »
Addit Illyricus: si super Petrum, et non potius super Fidei confessionem fundata esset Ecclesia, continuo corruisset: Petrus enim mox incurrit in articulum de passione Domini, et corruit; in eodem enim cap. XVI Matth. dicitur ei: Vade post me Satana, scandalum es mihi, quia non sapis quae Dei sunt (1J. Deinde etiam Christum tertio, nec sine magna execratione abnegavit, Matth. XXVI.
Respondeo: Fidem, sive confessionem duobus modis posse considerari: uno modo absolute secundum se, ac sine relatione ad personam Petri: altero modo cum relatione ad Petrum. Priore modo videntur velle adversarii, Fidem esse fundamentum Ecclesiae, sed certe falluntur: si enim ita esset, non diceret Dominus: Super hanc petram aedificabo, sed aedifico, \e 1 aedificavi Ecclesiam meam. Jam enim multi crediderant eum esse Filium Dei vivi, ut prisci Prophetae, B. Virgo, Simeon, Zacharias, Jo. Baptista, Apostoli, et discipuli caeteri.
Deinde Fides absolute sumpta, recte quidem dicitur fundamentum justificationis, et omnium virtutum: ut enim ait Augustinus Serm. 22. de verb. Apost.: « Domus Dei credendo fundatur, sperando erigitur, et diligendo perficitur. » At Ecclesiae non proprie est fundamentum Fides; debent enim ejusdem generis esse fundamentum, et reliquum aedificium: est autem Ecclesia hominum congregatio, quasi lapidum vivorum, ut dicitur l. Petri II, debet ergo lapis qui est fundamentum, esse etiam aliquis homo, non aliqua virtus.
Denique illud pronomen Hanc clarissime ostendit, per petram non posse intelligi Fidem absolute: nam refertur ad petram proxime nominatam: proxime autem dictum fuerat Simoni: Tu es petra, non Fidei; oportet igitur posteriore modo accipere Fidem, ac dicere, non quamlibet Fidem, sed Petri Fidem, et Petri non ut hominis privati, sed ut Pastoris Ecclesiae esse fundamentum. Id quod coincidit cum eo, quod hactenus diximus, Petrum esse fuadamentum.
Dicitur enim Petri Fides fundamentum Ecclesiae duplici ratione. Primum, quia ob meritum ejus Fidei consecutus est Petrus, ut sit fundamentum Ecclesiae, ut exponunt
Hierony. Hilarius, Chrysostomus, et alii hoc loco. Secundo, quia Petrus in eo potissimum est Ecclesiae fundamentum, quod cum Fides ejus deficere non possit, ipse omnes alios in Fide confirmare et sustentare debet. Sic enim ad eum Dominus ait, Lucae XXII: Rogavi pro te, ut non deficiat Fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Itaque cum ratione Fidei suae indefectibilis Petrus sit petra firmissima, totam Ecclesiam sustentans, idem est dicere, super Petrum et super ejus Fidem Ecclesiam esse fundatam, atque hoc modo locuti sunt Patres citati. Nam S. Hilarius loco notato, postquam dixerat Petri Fidem esse fundamentum Ecclesiae, et claves regni accepisse, subjungit de ipso Petro: « Supereminentem, inquit, beatae Fidei suae confessione locum promeruit. » Et paulo post: « Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena ejus judicia coelestia sunt, etc. »
Sicut ergo dixerat, Fidem esse fundamentum et habere claves: ita nunc dicit, Petrum ratione ejus Fidei meruisse locum supereminentem, id est, ut sit caput, seu fundamentum, et habeat claves. Et ipse idem in cap. XYI Matth. clarissime dicit de Petro: « 0 in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, n
Pari ratione Ambrosius in Luc. lib. YI, c. 9. ubi dicit, Fidem Petri esse fundamentum Ecclesiae, ibidem dicit: « Etiam discipulo suo hujus vocabuli gratiam non negavit, ut et ipse sit Petrus, qui de petra habeat soliditatem constantiae, Fidei firmitatem. »
Chrysostomus in utroque loco citato, explicans quid sit aedificari Ecclesiam super confessionem Petri, introducit Dominum sic loquentem: « Ego super te aedificabo Ecclesiam meam. »
Denique Gyrillus etiam loco citato, non cujuslibet Fidem, sed illam inconcussam et firmissimam B. Petri dicit esse fundamentum. Et lib. II, cap. 12. in Joan. scribit, Petrum ipsum esse petram, super quam fundatur Ecclesia.
Ad illud Illyrici respondeo in primis cum Hieronymo in commentario hujus capitis: Petrum, quando audivit: Vade / ost me Sa - tan, et quando negavit Christum, nondum fuisse fundamentum. Hoc enim loco Christus ei promisit, quod post resurrectionem
suam daturus erat. Addo, Petrum non errasse circa Fidem, sed tantum aliquid ignorasse, cum audivit Vade Satan, et a charitate excidisse, non a Fide, quando Christum negavit. Quod in tractatu de Ecclesia suo loco docebimus.
Chapter 8 of 63