Capitulum I
Est igitur lux Christus secundum quod homo; de quo loannis octavo: « Ego lux veni in mundum; qui sequilur me non ambulat in tenebris » etc. Hoc ad humanitatem refertur; non enim sequitur in eo excellentiam Dei, sed humilitatem hominis. — Est autem secundum quod homo lux arguens, lux dirigens, lux delectans: arguens malos, dirigens iustos, delectans Beatos. — Arguit malos; ad Ephesios quinto: « Omnia enim, quae arguuntur, a lumine manifestantur »; et ideo oditur a malis; loannis tertio: « Omnis, qui male agit, odit lucem ». — Dirigit iustos; loannis duodecimo: « Ambulate, dum lucem habetis, ut tenebrae vos non comprehendant »; Lucae primo: « Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris sedent » etc., « ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ». — Delectat Beatos; Apocalypsis vigesimo primo: « Civitas illa non eget sole neque luna; clarilas enim Dei illuminat illam, et lucerna eius est Agnus ».
Lux in tenebris lucet. Lux ista, ut dictum est, lucet exterius secundum operationes humanae naturae; item lucet interius secundum operationes divinae naturae. — Lucet autem tripliciter secundum operationes humanae naturae scilicet signis, verbis et exemplis: in signis lucet eius potentia, in verbis eius sapienlia, bonitas in exemplis.
Lucet ergo in signis; Psalmus: « IUuxerunt coruscationes tuae orbi terrae », coruscationes, inquam, miraculorum, quas vidit, et « commota esl terra ». — Lucet etiam in verbis; loannis duodecimo: «Dum lucem habetis, credite in lucem, ut fllii lucis sitis » aeternae. — Lucet etiam in exemplis; Habacuc tertio: « Splendor eius ut lux erit; cornua in manibus eius». « Splendor eius ut lux erit», in conversatione; « cornua in manibus eius », in passione. Ideo loannis octavo: « Qui sequitur me non ambulat in tenebris ».
- Lux in tenebris lucet. Christus iterum lux est secundum quod Deus; de quo loannis duodecimo =: « Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, non maneat in tenebris »; quod refertur ad Divinitatem; credimus enim in Christum Dominum, non in hominem secundum quod homo.
Nota autem, quod lux habet purilatem in materia, speciositatem in forma, sublimitatem in situ. Christus aulem secundum quod Deus est lux altissima, lux purissima, lux speciosissima. Altitudo attestatur potentiae, speciositas sapientiae, puritas bonitati. — Est igitur Christus lux altissima; primae ad Timotheum ultimo: « Lucem inhabitat inaccessibilem ». Lux speciosissima; Sapientiae septimo: « Speciosior est sole et super omnem dispositionem stellarum luci comparata invenitur prior». Luxpwrissima; primae loannis primo: « Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae ».
Haec lux lucet interius secundum operationes divinae naturae. Emittit autem interius tripliceni lucem sive lumen: lumen scientiae; Psalmus: « Emitte lucem tuam et veritatem tuam »; item: « illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte ». — Lumen gratiae; Isaiae quinquagesimo octavo: « Orietur in tenebris lux tua »; et sexagesimo: « Surge, illuminare, lerusalem, quia venit lumen tuum ». — Lumen laetitiae spiritualis; Psalmus: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo »; quocontra dicitur Threnorum tertio: « Minavit me Dominus et adduxit in tenebras et non in lucem ».
Sequitur: Et tenebrae eam non comprehen- Pars ii. derunt; ubi reprehenditur ignorantia humanae caecitatis. Circa quod considerandum est, quae sint istae tenebrae — et qui illorum defectus.
Tenebrae istae peccatores sunt, qui in tenebris Primo.qua;; sunt — et tenebras quaerunt — et ad tenebras ten- brae. I dunt. In tenebris spiritualibus sunt, tenebras tem- ': porales quaerunt et ad tenebras aeternales tendunt. — In tenebris sunt; Psalmus: « Nescierunt neque Primo, p» intellexerunt, in tenebris ambulant»; Ecclesiastici inionebrii undecimo: « Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt». — Tenebras quaerunt; loannis tertio: «Dile- Easdem xerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera ». — Ad tenebras tendunt; as easiet in Canonica ludae: « Quibus procella tenebrarum servata est in aeternum »; lob decimo: « Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam et non reverlar ad terram tenebrosam et opertam mortis cahgine ». — Isti ergo tenebrae sunt.
In comprehensione autem lucis deficiunt, quia! runt pactum »; quia operti; Psalmus: iniquitate et impietate sua decimo quinto: « Sinite eos; caeci sunt et duces caecorum ». Avertuntur Deum deserendo, operiuntur peccatum operando, excaecantur in peccato perseverando.
Aliter. Tenebrae eam non comprehenderunt. Aiiter. Notandum, quod sunt lenehrae culpae, tenebrae miseriae, tenebrae naturae. — De tenebris culpae, Ecclesiastici undecimo: « Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt. » — De tenebris miseriae, To- "em, mile biae quinto: « Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video »? — Tene- item. nato brae naturae sunt naturales defectus creaturae, de quibus primae loannis primo: « Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae », id est ullus defectus.
Item nota, quod est comprehensio triplex: compreheii per inclusionem vel per commensurationem; item per apertam visionem; item per fidei et caritatis adhaesionem. — Primo modo nullae unquam tenebrae Deum comprehendunt, quia nulla unquam natura in aliquo statu potest Deo cominensurari. Unde Damascenus: « Infinitus est Deus et incomprehensibilis »; et
« Psalm. 81,.5. — Sequunlur Eccli. 11, 16; loan. 3, 19;
Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Ne laboretis, non enim comprehendetis ». — Primo modo et secundo non compreiiendunt eum tenebrae miseriae, quia nullus miser Deum videt aperta visione; ad Philippenses tertio 1: « Non me arbitror comprehendisse ». — Primo modo et secundo et tertio non comprehendunt eum tenebrae culpae. Homo enim peccator nec Deum includit, quia creatura est; nec Deum videt, quia miser est; nec ei per fldem et caritatem adhaeret, quia peccator est. Unde hic dicitur, quod tenebrae eam non comprehenderunl; et ad Ephesios tertio: « In caritate radicati et fundati, ut possilis comprehendere cum omnibus Sanctis »; quia aliter non possetis scire; « quae sit longitudo », scihcet aeternitatis, « la titudo », scilicet immensitatis, « subhmitas », scilicet maiestatis, « et profundum », scihcet sapientiae et veritatis.
(Vers. 14.). Yerbum caro factum est el vit in nobis.
In verbis istis exprimitur nobis duplex indicium caritatis. Primum est in boc, quod Dominus noster exhibet se nobis fratrem. — Secundum in hoc, quod exhibet se nobis familiarem. — Primnm fecit Dominus carnem assumendo, quod notatur, cum dicitur: Verbum caro factum e.st; secundum, in nobis habitando, quod notatur, cum dicitur: Et habitavit in nobis. Eramus enim abiecti; sed Deus adhibet remedium contra abiectionem, cum exhibet se fratrem. Eramus desolati; sed Deus adhibet remedium contra desolationem, cum se exhibet nobis familiarem.
Nostrae gim abiecticmi estremedium, quia Verbum caro factum est. Sed cuiusmodi Verbum — et qualiter caro factum estf
Verbum, inquam, maiestate altissimum, virtute immensum, duratione aeternum. — Altissimum est maiestate; nam « Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum »; ideo EcclesiastiCi vigesimo quarto: « Ego in altissimis habito » etc.; et Sapientiae decimo octavo: « Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit». — Immensum est virtute, quia « per ipsum omnia facta sunt », loannis primo; item in Psalmo: «VerboDoraini caeh firmati sunt» etc; ad Hebraeos primo: « Portans omnia verbo virtutis suae». — Aeternum est duratione, quia « Verbum erat in principio apud Deura »; Psalmus: « In aeternum, Domine, Verbura tuura perraanet in caelo ».
Hoc Verbum, inquam, caro factumest, scilicet carni unitum, in carne contentum, in carne natum et passum. — Carni unitur Verbum, et ecce, maiestas humilis; ad Phihppenses secundo: «Cum in forma Dei esset etc, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens» etc Hanc hurniliationem ma,- iestatis viderunt pastores, Lucae secundo, quoniam « videntes cognoverunt de verbo, quod dictum erat ilhs de puero hoc»; cognoverunt enim Verbum Dei reclinatum in praesepio, quod erat eis dictum de puero.
In carne continetur Verbum, et ecce, immensitas brevis; ad Romanos nono: «Verbumabbreviatum fecit Dominus super terram »; vere abbreviatum, quia positione factum est breve quod erat natura productum, in praesepio breve quod erat ubique, utiqae immensum.
In carne nascitur Verbum, et ecce, aeternitas temporalis; ad Galatas quarto: «Ubi venit plenitudo teraporis, misit Deus Fihum suum factum ex muhere, factum sub Lege ». Si factum: ergo tem,porale. Hoo est Verbum factum, de quo Lucae secundo: « Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum,quod factum est» etc Videamus, inquam, Verbum secundum carnem factum, qui videre nunquam potuimus Verbum, quod secundum Divinitatem nec est factum nec creatum, sed genitura. — Psalmus: «Cantate, inquit, Domino, quia mirabilia fecit ». Fecit enim, ut sit maiestas abiecta, et immensitas parva, aeternitas facta; quod totum meraorat Evangehsta, cum dicil: Verbum caro factum est.
Sequitur: Et habitavit in nobis; in 'obis, id est in nostra humanitate — vel: in nobis, id est in nostra societate — vel: in nobis, id est in nostra mente. In nostra humanitate habitavit corporaliter, in nostra societate habitavit sacramentaliter, in nostra mente spiritualiter. — Habitat ergo Verbum in nostra humanitate; de quo tertio Regum octavo: « Dixit Dominus, ut habilaret in nebula », ne/mto, humanitas assumta, de qua profluxit omnium medicina. — Habitat in nostra societate sacramentaliter; de quo Matthaei ultimo: «Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi »; et Psalmus: « In pace», id est in fratrura concordia, « factus est locus eius »; « in Sion » id est in Ecclesia, « habitatio eius». — Habitat in nostra mente spiritualiter; loannis decimo quinto: «Manere in me, et ego in vobis»; secundi Machabaeorura decimo quarto: «Tu, Domine universorum, qui nuUius indiges, voluisti, templum liabitationis tuae fieri in nobis».
Vel aliter: Habitaivil in nobis, id esXintra nos; ubi potest notari, quod Dominus habitat intra no ad sanctificandwm, inter nos ad regendum, circa nos ad protegendum. — Obsessi sumus, sed Dominus habitat circa nos ad protegendum; ideo « non commovebitur in aeternum qui habitat in lerusalem, quia Dominus in circuitu populi sui », secundum quod dicitur in Psalmo; et Isaiae vigesimo sexto: « Salvator ponetur in ea », id est in Ecclesia, « Hiurus ct antemurale ». — Ignari sumus, et ipse habitat inter nos ad regendum; Apocalypsis vigesimo primo: « Ecce, tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis; et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus ». — Miseri sumus, sed ipse habitat intra nos ad consolandum et sanctificandum; de quo potest intelligi quod supra habitum est secundi Machabaeorum decimo quarto, et quod hic dicitur: Hahitavit in nobis.
(Vers. 16.). De plenitudine eius nos omnes ac-. Dici solet, quod cui caput infirmura, cetera raembra dolent; et e converso dici potest: cui caput est sanum, cetera membra vigent. Bona enim dispositio capitis est membrorura omnium vigoratio, et capitis abundantia corporis relevatio. Secundura haec duo notantur in verbis istis: abundantia capitis, cum dicitur: De plenitudine eius, id est Christi, qui est Ecclesiae caput — et relevatio corporis, cum dicitur: Nos omnes accepimus, qui scilicet sumus Ecclesiae corpus. Fluit enim quodara raodo spirituali a Christo capite in nos, qui suraus membra eius, spiritualis motus et sensus; est enim, secundum quod dicitur in Psairao, « sicut unguentura in capite, quod descendit in barbara, barbara etc. et usque in oram vestimenti eius », cui attestatur quod hic dicitur: Deplenitudine eius nos omnes accepimus.
De plenitudine eius. Notandum, quod est quadruplex plenitudo, scilicet sufficientiae, ahundantiae, excellentiae et supereffluentiae. — Plenitudo su/ficientiae reperitur in quolibet iusto; de qua Psalmus: « Aperis tu manura tuam et imples omne animal benedictione ». — Plenitudo abundantiae reperitur in quohbel viro perfecto, secundum quod legitur Actuum sexto: « Steiihanus, plenus gratia»; et Actuum secundo: « Repleti sunt omnes Spiritu sancto » etc. — Plenitudo excellentiae reperitur in bea- Terua, in j tissima Virgine, cui dictum est Lucae primo: « Ave, '' gratia plena »; quara plenitudinera tractans, bealus Bernardus ait: « Legimus Stephanura plenum gratia, Apostolos repletos Spiritu sancto, sed longe dissimiliter in Maria. Non enim habitavit in eis plenitudo Divinitatis corporaliter, quemadmodum in Maria». — Plenitudo supereffluentiae reperitur in Christo, Quarta, iiij de quo, secundum quod hic dicitur, nos omnes ac- cepimus. Unde et ipse dicit Ecclesiastici vigesimo quarto: « Transite ad rae, oranes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis impleraini ».
Fuit autem in Chrislo quadruplex plenitudo, in ciiriii scilicet sapientiae — clementiae — virtutis — et glo- pienitDdo. riae. Plenitudo sapientiae apparuit in praedicatione, plenitudo clementiae in passione, plenitudo virtutis in resurrectione, plenitudo gloriae in ascensione. — Fuit ergo plenus sapientia; huca.e secundo: «Puer Plenitudo autera crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo ». — Fuit plenus clemen- ciememia tia; unde ei convenit quod dicitur Esther decirao quinto: « Valde niirabilis es, Domine, et facies tua plena est gratiarum ». Tu quidem mirabilis es, Domine, cuncta creando, et facies tua, Christe,plena apparuit gratiarum, orania recreando. Ipse enira est sapientia, « quae desursum est, quae plena est misericordia et operibus bonis », secundum quod dicitur lacobi tertio. — Plenus fuit virtute et potentia, PotenUae in cuius persona dicitur Michaeae tertio: « Repletus sum ego fortitudine Spiritus Doraini, iudicio et virtute ». — Plenus fuit gloria; unde ad Colossenses cioriae. secundo: « In ipso habitavit plenitudo Divinitatis corporaliter ».
Sapientia, ut dictura est, apparuit in prae- filgjj; dicatione; docebat enira eos « sicut potestatem habens » etc, secundura quod dicitur Matthaei septimo. — Clementia in passione; tunc enira patuit, quod «apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio », secundura quod dicitur in Psalmo. — Potentia in resurrectione; tunc enim data « est ei omnis potestas», id est dari manifestata, secundum quod dicitur Matthaei ultimo. — Gloria in ascensione; tunc enim « vidimus gloriam eius, gloriara quasi Unigeniti a Patre », loannis primo, quando quidem « assuratus est in caelura et sedet ad dexteram Patris », secundura quod dicitur Marci ultimo.
o. In hoc enim apparuit gloria Unigeniti, quod sedet in dexteris Dei, quae quidem Unigeniti gloria %olei notari in quatuor; quorum primum est, quod Pater omne iudicium dedit ei, secundum quod dicitur loannis quinto: « Pater omne iudicium dedit Filio». — Secundum est in hoc, quod per omnia similis esl Palri. Ipse eniin est « splendor gloriae et figura substantiae eius», secundum quod dicitur ad Hebraeos primo. — Tertium est, quod constituit eum caput super omnem Ecclesiam, secundum quod dicitur ad Ephesios primo: «Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam ». — Quartum est, quod dedit ei sedere ad dexteram suam, secundum quod habetur, ut dictum est, Marci ultimo.
Ista quatuor proprie conveniunt Christo nec alii conveniunt creaturae; unde versus:
Judicium, paritas, praelalio, sessio dexterae Sunt Unigeniti praecellens gloria nati.
- De plenitudine eius nos omnes accepimus. — De plenitudine sapientiae accepimus doctrinam instructionis; Apocalypsis tertio: « In mente habe, qualiter acceperis et audieris, et serva et poenitentiam age »; loannis decimo septimo Veritas ait: « Verba, quae dedisti mihi, dedi eis », scilicet discipulis; « et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exivi »; dedi, docendo, et ipsi acceperunt, credendo. — De plenitudine clementiae accepimus gratiam adoptionis; ad Romanos octavo- « Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis fdiorum » etc. — De plenitudine potentiae accepimus virtutem protectionis, quam ipse promittebat Apostolis, Actuum primo: « Accipietis virtutem supervenientis Spiritus in vos, et eritis mihi testes» etc. — De plenitudine gloriae accepimus praemium aeternae retributionis; Sapientiae quinto: « Accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini »; et Marci decimo: « Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres etc., qui non accipiat centies tantum in hoc saeculo et vitara aeternam in futuro ».
Sic ergo accepimus a Christo doctrinam instructionis, gratiam adoptionis, virtutem protectionis, gloriam vel- praemiuin retributionis. Primum illuminat intellectum; secundum informat affectum; tertium roboral effectum; quartum adimplet desiderium.
- Notandum autem, quod ratio accepti obhgat, nos ad quatuor: ad gratiarum actionem — ad mentis humiliationem — ad virtutis profectum — et acceptorum distributionem. Gratiarum actio impetrat, mentis humiliatio conservat, virtutis exercitatio ditat, acceptorum distributio dilatal.
Obligamur ad gratiarum actionem, iuxta quod s dicitur primi Paralipomenon vigesimo nono: « Tua sunt omnia, Domine, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi». — Ad mentis Immiliationem; primae ad Corinthios quarto: « Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis»? — Ad virtutis profectum el exemtoftoTiem; secundae ad Corinthios sexto: «Hortamur vos, rie in vacuum gratiam Dei recipiatis»; et primae ad Thessalonicenses quarto: « Rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oportet vos ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis». — Ad acceptorum distrihutionem; priraae Petri quarto: «Unusquisque prout accepit gratiara, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores raultiformis gratiae Dei »; et Matthaei decirao: «Gratis accepistis, gratis date ».
- De plenitudine eius nos omnes accepimus. Nos, inquara, omnes, qui aliquid accepimus; hoc ideo dictura sit, quia de plenitudine eius quidam accipiunt et ditantur — quidara auteni de plenitudine eius accipere non merentur. — Accipiunt enira de plenitudine eius quatuor genera horainura, scilicet innocentes, obedientes, pugnantes et contemplantes. Congruit enira, ut de raanu patrisfaraiiias accipiant filii, servi, milites et amici. Per fiUos intellige in- i nocentes, qui patris iraaginem custodiunt irapollutara; et isti de raanu patris merentur accipere, secundum quod dicitur in Psalmo: « Innocens raanibus et raundo corde, hic accipiet benedictionem a Doniino». — Per servos intellige obedientes, qui man- data Doraini perficiunt; et isti raerentur accipere, secundum quod dicitur priraae ad Corinthios tertio: « Unusquisque propriara raercedem » accipiet «secundura suura laborera». — Per milites intellige pu- i gnantes, qui regis bella gerunl; et isti raerentur accipere, secundura quod habetur lacobi prirao: « Beatus vir, qui suffert tentationera, quoniam, cura probatus fuerit, accipiet coronara vitae, quara reproraisit Deus diligentibus se». — Per amicos intellige contemplantes, qui quasi in thalarao cum sponso dormiunt; et isti merentur accipere quod ab ipso petunt, secundum quod dicitur Matthaei septimo: « Qui petit accipit, et qui quaerit invenit»; et loannis decirao sexto dicit Salvator amicis suis: « Usque modo
non petistis quidquam in nomine meo. Pelite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum ».
Isti accipiunt et ditantur; sed sunt alii, qui accipere non merentur. Non enim congruit, ut paterfamilias largiatur ignotis, ignaris et indignis, sive ingratis. — Ignoti sunt Domino qui propter temporalia ipsum obliviscuntur, ut mundani; et isti non accipiunt, secundum quod habetur loannis decimo quarto: « Ego, ait Veritas, rogabo Patrera, et alium Paracletum dabit vobis etc.; quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum »; ideo 7iescit Deum, quia de solis munuanih oi.- gjtat ct oWiviscitur eum. — fgnari sunt sive stulti qui concupiscentias insequuntur; et isti iion merentur accipere, quia statim acceptum in lutum proiicerent. Istis dicitur lacobi quarto: « Pelrus et non accipitis, eo quod male pelatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis». — fndigni sunt qui haesitando postulant, quia de largitate Dei diffldunt, sed nec isti merentur accipere; unde lacobi primo: « Qui haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumferlur; non ergo aestimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino ». — Ingrati sunt illi quibus accepta non sufficiunt, sicut illi, de quibus Matthaei vigesimo qui « accipientes singulos denarios, murmuraverunt adversus patremfamiiias »; et isti non merentur amplius accipere, sed magis amittere; merentur enim, ut ibi tangitur, novissimi esse. Ingrati etiam sunt qui de acceptis Domino non serviunt, similes servo pigro, qui ranam acceptam non raultiplicavit, et ideo acceptam amittere meruit, secundum quod dicitur Lucae decimo nono: « Auferte ab 60 mnam et date illi qui decem mnas habet».
Nos igitur exhibeamus nos Deo notos ad ipsum frequenter revertendo, et exhibeamus nos gnaros concupiscentias declinando, et exhibearaus nos dignos fideliter postulando, et exhibeamus nos gratos eidera de acceptis fideliter serviendo; et sic poteriraus accipere de plenitudine eius.
(Vers. 26.). Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.
In verbis istis duo tanguntur. Primnm est miseratio divinae pietatis, quae nobis exhibita est, cum Christus ad nos descendit; et hoc tangitur, cum dicitur: Medius vestrum stetit. — Secundura est ingratitudo humanae caecitatii, quae in hoc manifestata est, quod « mundus eum non cognovit »; et hoc tangitur, cum dicitur: Quem vos nescitis. dius, quandoque novissimus. Et revera Christus se exhibuit primum ad deducendura, novissimum ad protegendum, medium ad congregandum. — Primus fuit ad deducendum; unde Michaeae secundo: « Ascendet ante eos pandens iter »; et post: « Transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum »; Isaiae quadragesimo primo: « Primus ad Sion dicet: Ecce, adsunt, et lerusalem evangelistam dabo ». — Novissimus fuit ad protegendum; Isaiae quinquagesimo tertio: « Desideravimus eum, despectum et novissimura virorura »; Hieronyraus: « Novissimum, ut reciperet ictus persequentiura ». Unde subiungitur infra eodera: « Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit ». — Medius fuit ad congregandum, ut ad ipsura congregarentur fideles, sicut antiquitus Qiii Israel ad tabernaculum, secundum quod dicitur Levitici vigesirao sexto: «Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos ultra anima mea». Unde et hic dicitur: Medius vestrum stetit.
Haec tria figurata sunt in nube, quae aliquando praecedebat filios Israel in ducalum directionis; Numerorum nono: « Cura ablata fuisset mibes, tunc proficiscebantur »; aliquando sequebatur in praesidium protectionis; Exodi decimo quarto: « Tollens se Angelus, qui praecedebat caslra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis »; aliquando stabat in signum mansignis; Nuraerorura nono: « In loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur ».
Medius, inquit, vestrum. Nota, quod Christus fuit medius inter hominem et Deum — inter hominem et Angelum — inter hominera et hominem. — Inter hominera et Deum medius fuit, quia hominem Deo reconciliavil; primae ad Timotheum secundo: « Unus est mediator Dei et hominum, Chrislus Lesus ». — Medius fuit inter hominem et Angelum, quia hominera Angelo pacificavit; unde, Lucae secundo, annuntiaverunt, Christo nato, Angeli,
quia « in terra pax hominibus boriae voluntatis »; et ad Colossenses primo: « Pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt». — Medius fuit inter hominem et hominem, quia homines ad concordiam revocavit; unde legitur Lucae vigesimo terlio, quod cum eum misisset Pilatus ad Herodem, « facti sunt amici Pilatus et Herodes in illa die; nam antea inimici erant ad invicem ».
Nota, quod Christus, existens medius inter i Deum et hominem, minor erat Deo et maior ho- '. mine, et ideo fuit quasi sub una extremitate et super aliam; unde fuit quasi medium in prima figura. — Medius autem existens inter hominem et Angelum, maior erat utroque, utpote rex hominum et Angelorum; unde fuit quasi super utramque extremitatem, et ideo erat quasi medium in secunda figura. — Medius vero existens inter Herodem et Pilatum, exhibuit se minorem utroque, utpote iudicandum; unde fuit quasi suh utraque extremitate, et ideo fuit medium in tertia figura
Medius, inquit, vestrum. Nota quod tria con- siderant medium: medium inspicit ralio, virlus et natura. Circa medium rationis consistit certitudo veritalis; circa medium moris, rectitudo vij-tutise salutis; circa medium naturae, valitudo sanitatis. Me- (lium rationis extrema ordinat; medium moris extrema moderat; mediuin nalurae extrema contemperat.
Christus igitur fuit quasi medium rationale, - circa quod est certitudo veritatis; medium, inquam, cxti-ema ordinans. Ipse enim medius existens inter duo testamenla, vetus ac novum ordinavit et utriusque veritatem patefecit. Unde Habacuc tertio: «In medioannorum», scilicet Legis et gratiae, «notum facies », id est, veritatem manifestabis; secundum aliam litteram: « In medio duorum animahum «, id est duorum testamentorum, « cognosceris ». — Fuit etiam Christus quasi medium morale, circa quod est rectitudo virtutis; medium, inquam, extrema moderans; unde Lucae vigesimo secundo, discipulis immoderate contendentibus, « quis illorum esset maior in regno caelorum », ostendit Lesus in se ipso modum humilitatis, ostendens se ipsum medium et dicens: « Ego in medio vestrum sum,sicut qui ministrat », id est, sicut qui minor stat. Item Matthaei decimo octavo: « Advocans Lesus parvulum, statuit eum in medio eorum » etc. — Fuit iterum Chrislus quasi medium i naturale, circa quod est valitudo salutis; unde in Psalmo: « Operatus est salutem in medio lerrae »,
Medius, inquit, vestrum. Nota, quod me- dium locus est unitatis; extrema enim per medium uniuntur. — Item, mediura est locus communitatis; convenit enim medium utrique extremorum. — Item, medium est locus aequalitatis, quia medium aequaliter distat ab extremis.
Christus ergo fuit medium unitatis; « ipse < enim est pax nostra, qui fecit utraque unum », ad Ephesios secundo. Et hoc significatum est loannis vigesimo, quando « stetit in medio » discipulorum «el dixit eis: Pax vobis »; ipse enim semper vocat suos ad unitatem pacis. — Christus iterum fuit in medio communitatis, quia omtiibus bona sua communicavif; Isaiae quinquagesimo quinto: «Omnes sitientes, venite ad aquas ». Et hoc figuratum est Apocalypsis vigesimo secundo, ubi ostensus est loanni fluvius procedens de sede Dei et Agni, « in medio plateae civitatis», non in angulo, ut esset alicuius proprius, sed in medio plateae civitatis, ut esset omnibus conimunis. — Chrislus ilerum fuit in medio aequalitatis; Deus enim personam non accipit; Actuum decinio: « In veritate comperi, quod non sit personarum acceptor Deus ». Tali dicitur Danielis decimo tertio: «Sede in medio nostrum et indica nobis».
Aliter nolatur Christus medius vestrum: sicut cor in medio animalis ad vivificandum; sicut
lucerna in medio templi ad illuminandum; sicut columna in medio domus ad suslinendum, et huius similia.
- Medius vestrum stetit. Nota, quod Chrislus medius stetit, medius iacuit, medius sedit, medius pependit, medius amhulavil. — lacuit in medio animahum; Habacuc tertio: « In medio duorum animahum cognosceris ». In medio duorum animahum cognitus est iacens in praesepio, Lucae secundo. — Sedit in medio doctorum; Lucae secundo: «Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum ». — Pependit in medio latronum; loannis decimo nono: « Crucifixerunt cum eo alios duos hinc et inde, medium autem lesum ». — Ambulavit in medio candelabrorum; Apocalypsis secundo: « Haec dicit qui ambulat in medio candelabrorum aureorum». — Slelit in medio discipulorum; loannis vigesimo: « Stetit Lesus in medio » discipulorum suorum « et dixit eis: Pax vobis».
Nota et expone, quod Christus iacens in medio animalium dat formam innocentibus relinquendi vanitatem. — Christus sedens in medio doctorum dat formam studenlibus inquirendi veritatem. — Christus ambulans in medio candelabrorum aureorum dat formam proficienlibus cuslodiendi honestatem. — Chrislus pendens in medio latronum dat formam patientibus sustinendi adversitatem. — Christus in medio discipulorum dat formam praesidenlibus convocandi subditos ad fraternitatem.
(Vers. 33.). Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baplizat.
Notabiliter tanguntur hic tria de Spiritu sannis, cum dicitur: Super quem videris. Descensio, cum adiungitur: Spiritum descendentem. Mansio, cum additur: Et manentem. Descendit Spiritus in gratiae vivificatione; apparet in bonorum operum exhihitione; manet vero in eorundem perseverantia et continuatione. Haec eadem notantur Actuum secundo de Spiritu sancto: descensio, cum dicitur: « Factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis ». Apparitio, cum dicitur: « Et apparuerunt ilhs dispertitae linguae tanquam ignis ». Mansio, cum dioitur: « Seditque supra singulos eorum ».
Descendit ergo Spiritus divinus et animam vivificat &U0 modo spirituah, sicut spiritus humanus suo modo naturali vivificat corpus; unde trigesimo septimo: « Ecce, ego intromiltam in spiritum, et vivetis ». — Notandum ergo, quod spi- 7-itus naturalis vivificans Iria facit: dat enim corpori sensum, loquelam et motum. Ita Spiritus divinus animam gratificans dat ei sensum devotionis, verbum aedificationis et motum bonae operationis. — De primo, ad Romanos octavo: « Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus sentiunt»; ecce, quia Spiritus dat sensum. — De secundo, Actuum secundo: « Repleti sunt omnes Spiritu sancto et coeperunt loqui variis hnguis»; ecce, quia Spiritus dat verbum. — De tertio, Ezechielis primo: « Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur. Spiritus enim vitae erat in rotis». — Isti sunt tres effectus Spiritus descendentis et vivificantis. gna suae apparitionis. Apparuit enim super discipulos in specie flaminis — in specie linguae — et in specie ignis; quae tria notantur Actuum secundo: quando « factus est sonus tanquam advenientis spiritus vebementis »; ecce primum; quando « apparuerunt dispertitae linguae»; ecce secundum; «tanquam ignis»; ecce tertium.
In specie ignis apparuit, quia ipse incendit in corde ardorem caritatis; « caritas enim diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis », ad Romanos quinto. Hic est ignis, de quo Lucae duodecimo: « Veni ignem raittere in terram». — In specie linguae apparuit, quia ipse immittit ori doctrinam veritatis; unde loannis decimo sexto: «Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem verilatem ». Hic est enim ille prolocutor, de quo Matthaei decimo: «Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis B. — In specie flaminis sive spiritus apparuit, quia subminislrat operi vigorem virtutis; unde Romanos octavo: « Ipse Spiritus adiuvat infirmitatem nostram »; et in Psalmo: « Verbo Domini caeli», id est viri caelestes, «firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum». — Spiritus enim sanctus est ignis in corde, veritas in ore vel sermone et vi7'tus in opere; et ideo apparet in specie ignis, linguae et flaminis sive spiritus.
Sequitur: Et manentem. Spiritus sanctus non solum descendit et apparet, sed etiam manet. Manet autem Deus non ubique per gratiam, sed ubi diligitur, ubi honoratur et ubi invitatur. — Manet, inquam, ubi diligitur; unde primae loannis quarto: « Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo »; non, ubi ignoratur; unde loannis decimo quarto: « Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et ra- in vobis erit ». — Manet etiam, ubi honoratur; unde loannis decimo quarto: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit »; ecce, honorificatio; « et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus»; non, ubi negligilur, quia, sicut dicitur Sapientiae primo, « spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum ». "a- — Manet etiam, ubi invitatur, sicut et ipse Salvator mansit cum discipulis invitantibus ipsum: « Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, Domine »; et sequitur: « Et intravit cum iliis », Lucae ultimo. Ita facit Spiritus sanctus; unde Sapientiae septimo: « Propterea optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae ». — Si volumus ergo, ut maneat nobiscum Spiritus, oportet, ut diligamus eum per caritatem, honoremus eum per obedientiam, invitemus per oralionem.
(Vers. 29.). Ecce, Agnus Dei; ecce, qui tollit peccala mundi.
- In verbis istis demonstratur nobis Salvator ex duobus: ex personae gratiositate, cum dicitur: Agnus Dei; ex effectus utilitate, cum dicitur: Ecce, qui tollit peccata mundi. Ex primo apparet dulcis, ex secundo utilis, et ideo amabilis, quia, sicut dicitur,
Omne tulit punctum qui miscuit ulile dulci.
- Dicit ergo: Ecce, Agnus Dei. Nota, quod Christus fuit agnus immaculatus, agnus anniculus, agnus munsuctus; immaculatus per puritatem incorruptionis, anniculus per humilitatem conversa- Uonis, mansuetus ad tolerantiam passionis. — Ecce ergo, agnus immaculatus, in cuius figura dicitur Exodi duodecimo: « Erit autem agnus absque macula». — Ecce, anniculus, propter quod ibi subiungitur: masculus anniculus, et idem flguratur Levitici primo: « Si de pecoribus oblatio est etc, agnum anniculum, immaculatum offeret Domino ». — Ecce, agnus mansuetus; leremiae imdecimo: « Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam »; Isaiae quinquagesimo tertio: « Quasi agnus coram tondente se obmutescet ». — Agnus humilis docet ordinari ad Deum; agnus mansuetus, ad proximum; agnus immaculatus, ad corpu proprium. latium exilii et peregrinationis. Eramus enim exules, sed ipse venit in solatium; eramus inopes, ipse se dedit in cibum; eramus captivi, ipse se obtulit in pretium. — Est igitur in prelium redemptionis; primae Petri primo: « Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis etc, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati Iesu Christi ». — In cibum refectionis; Exodi duodecimo de esu agni paschalis: « Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni ». — In solatium peregrinationis; Apocalypsis septimo: « Non esurieiit neque sitienl amplius etc, quia Agnus, qui in medio throni esl, reget eos et deducet eos ad fontes vitae aquarum ». cato enim est considerare maculam, reatum el offensam. Macula abominabilis est, et ideo indiget lavari. Reatus ad poenam intolerabilem obligat, et ideo indiget tolli. Offensa inexcusabilis, et ideo indiget remitli. — Sed ecce, qui peccata abluit; Apocalypsis primo; « Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo». — Peccata tollit; unde hic: Ecce, Agnus etc; et Isaiae quinquagesimo tertio: « Iniquitates multorum tunt »; et supra eodem: « Vere dolores nostros ipse lulit et languores nostros ipse portavit». — Peccata dimittit; Lucae septimo: « Remittuntur tibi peccata tua »; sequitur: « Quis est hic, qui peccata dimittit»?
(Vers. 51.). Videbitis caelum apertum.
i. Nota, quod caelum aliquando aperilur ad mittendum exenia beneficiorum — ad ostendendum mysteria secretorum — ad recipiendum in gaudia Glossa (B Nota), scilicet conferenda, quae sumla ex Hieron. (in
pmemiorum. — Caelum aperit Deus incipientibus ad emittendum; quod figuratum est Matthaei tertio et Lucae tertio, ubi legitur, quod baptizatus Lesus « confestim ascendit de aqua, et ecce, caeli aperti sunt, et vidit Spiritum Dei sicut columbam descendentem super se ». — Caelum aperit Deus ad ostenden- (lum quae sunt in caelo, el sic apertum est loanni.pocalypsis undecimo: « Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius ». — Caelum aperit Deus ad recipiendum, et sic apertum est Stephano, qui vidit caelos apertos, « vidit et introivit »; de qua aperitione Actuum septimo: « Ecce, video caelos apertos et lesum stantem a dextris Dei «.
Notandum autem, quod tripliciter meretur quis invenire caelum apertum: offeremlo — pulsanclo — et properando. — Solet enim hbenter aperiri offerentibus; et ideo dicitur Malachiae tertio: « Inferre omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea, et probare me super hoc, dicit Dominus: Si non aperuero vobis cataractas caeli et efludero vobis benedictionem usque ad abundantiam ». — Aperitur etiam pulsantihus; Matthaei septimo: « Pulsate, et aperietur vobis »; et ibidem: « Pulsanli apcrietur ». — Aperitur nihilominus pro- peranlibus; properantes enim inveniunt ostium apertum, quod tardantes inveniunt clausum; ideo dicitur Lucae decimo tertio: « Contendite intrare per angustam portam, quia dico vobis, multi quaerent intrare et non poterunt. Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare et pulsare » etc.; et Matthaei vigesimo quinto habetur de virginibus, quod illae « quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias ». Novissimis vero responsum est: « Nescio vos ». — Cogilemus ergo offerre munus bonae operationis et pulsare per instantiam orationis et properare per fervorem aemulationis; et caelum aperietur nobis.
Nota de hoc quod dictum est supra, quod ad emittendum est apertum caelum Christo intranti, ad ostendendum loanni contemplanti, ad recipiendum Stephano patienti.
(Vers. 3.). Omnia per ipsum facta sunt. — Notandum, quod est verbum faciens, verbum factumat verbum fiens. — Verbum faciens est Verbum ab aeterno genitum, de quo hic: Omnia per ipsum sunt. — Verbum factum. est verbum menti interius impressum, de quo Lucae tertio: « Factum est verbum Domini super loannem, Zachariae filium, in deserto ». — Verbum pens est verbum vocaliter prolatum, quod tantum est in fieri; de quo dicit Damascenus, quod verbum nostrum est anypostatura, id est non subsistens et in aerem effusum. De hoc dicitur, quia « volat irrevocabile verbum ».
(Vers. 6.). Fuit homo missus a Deo etc. — Nota, quod loannes fuit missus ante Dominum.ut praeco ad annuntiandum, ut praecursor ad iter praeparandum, ni nuntius ad hospitium accipiendum. — De primo habetur hic: Fuil homo missus a Deo, cui nomen erat loannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. — De secundo, Malachiae tertio: « Ecce, ego mitto angelum nieum, qui praeparabit viam ante faciem meam ». — De tertio, Lucae primo: « Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in fdios et incredulos ad prudentiam iustorum » etc. — loannes praeconizavil praedicando, iter praeparayzZbaptizando, hospitium accepit corda hominum ad fidem Christi convertendo.
Chapter 1 of 20