Skip to the text

Capitulum X

  1. Qiii non intrat per ostium. Nota, quod Chrislus est huiusmodi ostium, qui se ipsum significat in praesenti Evangelio et sub figura ostii — et sub ligura pastoris — et sub figura osliarii; et congrue. — Ipse enim fuit pastor, loquendo per appropriationem, in praedicatione, quando pavit oves suas cibo doctrinae; unde Isaiae quadragesimo: « Sicut pastor gregem suum pascet » etc.; et in praesenti Evangelio ipsedicit: « Ego sum pastor bonus ». — Fuit ostium in passione, quia tunc per ipsum nobis patuit iter vitae; unde ipse dicit in praesenti Evangelio: « Ego sum ostium »; et loannis decimo quarto: « Nemo venit ad Patrem nisi per me ». — Fuit ostiarius in resurrectione; tunc enim data est illi potestas alios introducendi in ovile; Matlhaei ultimo: « Data esl mihi omnis potestas » etc. Hic est ostiarius, qui dicit supra sexto: « Eum qui venit ad nie, non eiiciam foras»; et de quo hic dicitur: « Huic ostiarius aperit ». — Sic ergo Christus est pastor et osliarius et ostium, per quod ingreditur quisquis esl pastor ovium. s 3. Sed attende, quod mulli, relicto ostio, ascen- dunt aliunde. Aliunde enim ascendunt qui intrant tum, et sus lota in volutabro luti ». — Et potest dici per appropriationem gula lutum foetens vel foetiduni; luxuria, iulum viseosum vel lubricum; accidia, lutum grave vei ponderosum; avaritia, lutum terrenum et opacum; invidia, lutum fragile et passivum; ira, lutum /Jwc/Ma/i.? et inquietalum; superbia, lutum tumidum et ampuilosum. — Hoc lutum ponendum est super oculos el lavandum, ut spiritualem spiritualis caecus recuperet visum. simoniace, sicut illi qui per pecuniam vel per munera quaecumque intrant in ovile; de quibus tertii Regum decimo tertio: « Quicumque implebat manum leroboam, fiebat sacerdos excelsorum ». De his dicitur Osee octavo: « Ipsi regnaverunt, sed non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi; argentum suum etaurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent». Isti volunt haljere patrimonium Christi titulo emptionis; quibus dicelur Actuum octavo: « Pecunia tua tecum sit in perditionem ». — item, aliunde ascendunt et non intrant per ostium qui mira.nt pompalice, ut ilh qui praeficiuntur ratione parentelae; quibus dicitur Amos sexto: « Vae vobis! qui opulenti estis in Sion et confidilis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel». Isli volunt possidere patrimonium Cliristi titulo hereditariae successionis, qui dixerunt, secundum quod habetur in Psalmo: « Hereditate possideamus sanctuarium Dei ». — Aliunde ascendunt et non per ostium qni intrant per fallaciam, sicut hypocritae; de quibus Matthaei septimo: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in veslimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces ». Huiusmodi luporum ingressum timebat Apostolus, Actuum vigesimo: «Scio, quoniam post discessionem meam intrabunt lupi rapaces in vos » elc. Isti volunt possidere patrimonium Christi titulo mercenariae conductionis. Volunt enim, ut suis reddatur meritis. — Isti ergo non intrant per ostium, sed fures sunt et latrones, non veri possessores, qui non possident sanctuarium Dei titulo sanctae vocationis. bel intrare per Christum — post Cliristuin — et propter Christum. — Per Christum debet intrare quisquam vocationi eius obediendo. « Neque enim quisquam assumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret ». Sic ergo intrandum

est per Christum; loannis decimo: « Ego suiit ostium. Per me si quis inlroierit, ingredielur et egretlietur et pascua inveniet ». — Debet ingredi post Chrislum ipsum imitando, ut possit dicere illud Apostoli: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi ». De hoc leremiae tertio: « Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis ». Talem enim vult Deus « habitare in tabernaculo », « qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam». — Debet etiam ingredi pro- pter Christum nihil aliud praeter Christum quaerendo; unde primae Petri quinto: « Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, Scd spontanee secunduin Deum, neque turpis iucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominanles in cleris, sed forma facti gregis ex animo, ut, cum apparuerit Princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam ».

  1. Bonus pastor animam suami dut pro ovibuS SUiS. HJc distinguitur pastor bonus a non bono ex 4 modo praesideiidi. Notandum igitur, quod pastor bene praesidens debet esse in cognoscendo sollicitus, in supporlando pius, in deducendo primus, in prolegendo probus. — Debet esse sollicitus in cognoscendo per vigiliam intuilionis, qualis fuit Christus; loannis decimo: « Ego sum pastor bonus et cognosco oves meas »; et Proverbiorum vigesimo septimo: « Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosquc grcgcs considera ». — Debet esse in supportando pius per affeclum pielatis, qualis fuit Christus; Isaiae quadragesirao: « Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit ». Quocontra Ezechielis trigesimo quarto: « Vae pastoribus Israel »! et sequitur causa: «Gregem, inquit, meum non pascebatis; quod infirmum erat non consolidastis, et quod aegrotum erat non sanastis, quod fractum erat non alligaslis et quod abiectum erat non reduxistis; sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia ». — Debet etiam esse in deducendo primus per exemplum honestatis; loannis decimo dicitur de bono pastore: « Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur». Talis erat Apostolus, qui dicebat primae ad Corinthios undecimo: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. — Debet etiam esse in protegendo probus per constanliam virtulis, qualis fuit Christus; loannis decimo: Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Talis fuit lacob; Genesis trigesimo primo: « Arietem gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi. Ego damnum omne reddebam; quidquid furto perierat, a nie exigebas». — Istae igitur sunt conditiones boni pastoris.

G. Sed nota, quod multi sunt paslores, qui non « habent vigilantiam rationis, sed sunt quasi idola, gregem negligentes. — Sunt alii, qui non habent affectum pietatis, sed sunt lupi gvegem devorantes. — Sunt et alii, qui non exhibent exemplum honestatis.sed sunt fures gregem abigentes. — Sunt et alii, qui non adhibent praesidiura defensionis, sed sunt mercenarii gregera in necessitate dimittentes.

  1. Sunt ergo sicut idola gregem non curantes, quibus dicitur Zachariae undecimo: « 0 pastor et idolum, derelinquens gregem »! et Isaiae vigesimo secundo: « Quis tu hic, aut quasi quis hic »? — Sunt alii sicut lupi gregem devorantes; de quibus Actuum vigesimo: « Scio, inquit Paulus, quoniam post discessionem meam intrabunt lupi rapaces in vos, non parcentes gregi »; de talibus leremiae duodecimo: « Paslores multi demolili sunt vineam raeam»; et ideo dicitur ibidera: « Venite et congregaraini, omnes bestiae terrae; properate ad devorandum ». — Sunt alii ut fures gregem abigentes; Ezechielis tri- gesirao quarto'0; « Vae pastoribns Israel! qui pascebant semetipsos; nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac coraedebaiis et lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis »; et post paululum: « Dispersae sunt oves nieae, eo quod non esset pastor». Rationem huius reddit Dominus loannis decimo; quia scilicet «fur non venit, nisi ut furetur et mactet et pei'dat ». — Sunt et alii mercenarii gregera i in necessitate dimittentes; loannis decimo: « Mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et diraittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus »,

  2. Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae

Describitur hic bonitas pasloris ex comparatione ad oves, cum dicit Dominus: Ego sunt pastor bonus « et cognosco oves meas — et bonitas Ovis ex comparalione ad pastorem, cum dicit: Et cognoscunt me meae. Cogmsco, inquit, eas, et cognoscunt me meae. Cognosco eas per electionem et per approbationcm, et cognoscunt me per fidem et dileclionem.

  1. Cognosco, inquit, oves meas. Nota, quod co- - gnoscitur ovis ex quatuor. Cognoscitur enim vullu, i halalu, vellere et signo. — Cognoscitur vullu, secun- 1- dum illud Proverbiorum vigesimo septimo: « Dili- genter agnosce vultum pecoris tui »; vultus spiritualis est conscientia, de qua Canticorum secundo: « Ostende milii faciem tuam ». Faciem istam non habentibus mundanis dicitur Matthaei seplimo: « Non novi vos». —. Cognoscitur balatu; per balatum intellige confessionis vocem; unde in Psalmo: « Populus eius et oves pascuae eius; introire portas eius in confessione ». De hoc balatu Canticorum secundo: « So-. net vox tua in auribus meis ». — Cognoscitur vellere; unde quando ovis devoratur a bestia, solet ostendi peius in signum, secundum ilhid Genesis trigesimo primo: « Captum a bestia non ostendi tibi »; quasi: si captum fuisset, ostendissem tibi. Per verbis intellige honeslam conversationem. Debet enim ovis spirituaUs habereweWMsagninaeconversationis, secundum illud Proverbiorum vigesimo septimo: «Sint tibi, agni ad vestimentum tuum ». — Cognoscitur eliam signo. Per signum intellige dominicam passionem. Debet enim signari ovis spiritualis signo dominicae passionis; Canticorum octavo: « Pone me ut signaculum super cor tuum ».

  2. Sequitur: Et cognoscunt me meae.

Ut scias, qualiter ovis se debet habere ad pastorem, nota, quod ovis debel paslorem cognoscere, [ ad pastorem accedere, pastorem audire et post pa- -storem ire. — Pastorem cognoscit ovis per fidem, per gratiarum actionem; de quo loannis decimo: « Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae ». —. Ad pastorem accedit per caritatem; unde primae Petri secundo: « Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum ». — Oberrant enim oves peccando, sed convertuntur, quando pastorem audiunt per obedientiam; loannis decimo: « Oves meae vocem meam audiunt ».. — Sequitur pastorem per imitationem; loannis decirao: « Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocefn eius »; et infra eodem: « Cognosco oves meas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis ».

H. Proprias oves vocat nominatim.

Nota hic tria de pastore bono. Primo, quod oves i vocat nominatim, cum dicitur: Propr-ias oves vocat nominatim. Secundo, quod educit, cum dicitur: Et educit. Tertio, quod dcducit, cum subiungitur: Et ciim proprias oves emiserit, anle eas vadit. Bonus enim pastor debet oves vocare verbo praedicationis et educere Sacramento confessionis et deducere exemplo sanctae conversationis.

  1. Nota iuxta hoc tria de bona ove. Debet enim ovis esse humilis, ut pastori obediat; debet esse mitis, ne gregem offendat; debet esse foetosa, ut patrifamilias fructum afferal. — Debet ergo esse humilisper obedientiam; unde in Psalmo: «Deducis velut ovem loseph »; velut ovis debet esse ducibilis loseph: aliquando virga correptionis, aliquando pane consolationis, aliquando cane tentalionis. — Debet esse mitis per innocentiam, iuxta illud secundi Regum ullimo: « Isti qui oves sunt, quid fecerunt »? Unde illud:

Quae meniislis, oves, animal sine fraude dolisquc! Debet esse foetosa per bonorum operum abnndantiam, iuxta illud Psalmi: « Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis »; et Canticorum quarlo: « Omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas ».

(Vers. 27. 28.). Oves meae sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis.

  1. In verbis istis praemittit Dorainus ovis spiritualis, id est animae fidelis, merilum, cum dicit: Oves meae sequuntur me — et promittit praemium, cum adiungit: El ego vitam aeternam do eis.

Praemittens ergo meritum, dicit: Sequuntur me. Nota, quod sequuntur quidam per planitiem mandatorum, quidara per monana consiliorum, quidam per excelsa supererogationum; quod figuratum est in Evangelio in tribus generibus sequenlium Dominum. Sequuntur Dominum turbae — discipuli — et ApostoU: turbae per plana mandatorum; Matthaei octavo: « Cum descendisset Lesus de monte, secutae sunt eura turbae multae ». — Discipuli per montana; Lucae vigesimo secundo: « Egressus Lesus ibat secundum consuetudinem suam in montem Olivarum; secuti sunt autem eum discipuli eius ». — Apostoli per excelsa supererogationum; Matthaei decimo nono et Marci decimo et Lucae decimo octavo: «Ecce, nos reliquimus orania et secuti sumus te ». Primi, mcipicntes; secundi, proficientes; terti, perfecti. Primi sequuntur quasi per viam; secundi, quasi per semitam; tertii, quasi per compendium.

  1. Dicit ergo: Sequuntur me cum turbis per planitiem mandatorum, et hoc tripliciter: per fidem in intellectu; tertii Regum decimo octavo, verba Eliae

ad populum: « Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequfmini eum; si autem Baal, sequimiui ilium ». — Per caritatem in afTectu; tertii Regum decimo quarto, verba Ahiae ad leroboara: <t Non fuisti sicut servus raeus David, qui secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo » etc. — Per obedientiam in effectu; lob vigesirao tertio: « Vestigia eius secutus est pes meus. Viam eius custodivi el non declinavi ex ea. A mandatis labiorum eius non recessi » etc.; loannis decimo: « Cum proprias oves eraiserit, vadit ante eas, et oves eum sequuntur, quia audiunt vocem eius ». — Sequuntur ergo Dominum per fidem, per caritatem et per obedientiam; quia sine his nullus sequitur; ad Galatas quinto: « In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur B. — Fides quidem aspectum dirigit, caritas aflfectum attrahit, operatio effectum deducit.

  1. Sequuntur ergo Dominum cum discipulis per montana cmsiliorum, et hoc tripliciter secundum Iriplex consilium: per carnis mo7'lificalionem contra concupiscentiam carnis; Matthaei decimo: « Qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus ». — Per temporalium dimissionem contra concupiscentiam oculorum; Matthaei decimo nono, Marci decimo, Lucae decimo octavo: « Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni et sequere me ». — Per propriae voluntatis abiectionem contra superbiam vitae; Matlhaei decimo sexto: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me »; et Matthaei octavo.

  2. Sequuntur iterum Dominum cura Apostolis, pcr excellcntiara supererogationum, et hoc triplicicum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt; hi sequuntur.gnum, quocumque ierit». — Per exceWeDlhm probilatis cum Apostolis, qui « profecti ubique praedicaverunt, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis ». Huiusmodi sequi figuratum est primi Regum decirao quarto, dicente « lonatha ad armigerum suum: Sequere me »; et sequitur ibidera, quia « ascendit lonathas contra stationera Philisthinorura, raanibus et pedibus reptans, et arraiger eius post eum ». — Per imitationem passionis cum Martyribus; priraae Petri secundo: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplura, ut sequaraini vestigia eius »; et loannis vigesimo primo dixit Dominus Petro: «Sequere me»; et infra de loanne: « Sic eum volo manere, donec veniam; quid ad te? Tu me sequere ». — Sequuntur ergo Dominum per obedientiara mandatorum cum turbis, per eminentiam consiliorura cum discipulis, per excellentiam supererogationum cum Aposlolis.

  3. Nota, quod sunt quidam, qui sequi Dominum nolunt — sunt qui negligunt — et sunt qui non i possunt. — Sunt autem duo impediinenta, quae reddunt homines nolentes. Primum amor praesentis < pro-peritalis, qui avertit illura, de quo Matthaei decirao nono, Marci decimo, Lucae decimo octavo, cum dixit Dominus: « Vade et vende etc, et veni, sequere me. At ille abiit tristis; erat enim multas possessiones habens ». — Secundum est timor futurae adversitatis, qui avertit illos quibus iuravit Dominus Numerorum trigesimo secundo: « Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto a viginli annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et lacob; et noluerunt sequi me praeter Caleb, filium lephone, et losue, filium Nun; isti impleverunt voluntatera raeam ». Nota causam in historia.

  4. Sunt similiter duo irapediraenta, quae red- dunt homines negligentes. Priraum est affectio car- nalis, quae notatur in illo, de quo Lucae nono, cui dixit Dominus: « Sequere me. Ille autem dixit: Domine, dimitte, me primum sepelire patrem meum ». Et nota, quid Dominus dixit illi. — Secundum est sollicitudo temporalis, quae notatur in illo, de quo eodem Lucae nono, qui dixit Domino: «Sequarte, Domine; sed primum permitte, me renuntiare his quae domi sunt. Ait ad illum Lesus: Nemo raittens manum ad aratrum » etc.

  5. Sunt sirailiter duo irapediraenta, quae red- dunt homines impotentes. Primum est perversitas < intentionis, quae irapedit progressura affectionis. Secundura est infirmitas virtutis, quae impedit ubi narratur, fllios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse,

progressum operationis. Primum notatur in illo qui dixit Lucae nono: « Sequar te, quocumque ieris », cuius intentionem cognoscens, Dominus dixit: «Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos » etc. — Secundum notatur in Petro, loannis decimo tertio, cui, cura dixit Domino: « Domine, quo vadis? respondit Lesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea».

  1. Et nota, quomodo primo Petrus se obtulit uou solum ad sequendum, sed ad praecedendum, vel comitandum, dicens: « Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ». Secundo, quando « de longe sequebatur », non solum non praecessit, sed nec de prope secutus est, sed «a longe, ut videret fmem », Matthaei vigesimo sexto. Tertio, nec de longe nec de prope secutus est, quando eum negavit, eodem; et hqc, quia infirmus fuit.

  2. Sequuntur Dominum etc. Habito superius ie de merito in sequendo Dominum, hic tangitur praemium de sequendo ipsum. Nota, quod sequi Dominum fructum habet in praesenti — et praemium in futuro. — In praesenti, quia honorifieum; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Gloria magna est sequi Dominum ». — Quia lutum; loannis octavo: « Qui sequitur me non ambulat in tenebris »; loannis decimo: « Cognosco oves meas, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea ». — Quia proficuum. Dominus enim sequentibus se

Annotatio 37.

(Vers. 1.). Erat autem quidam languensLazarus.

l. Nota gradus infirmitatis spiritualis. Homo enim primo occasionatur in cogitatione — infirmatur in delectatione — languet in mora — moritur in consensu — effertur in opere — sepelitur in consuetudine.

Occasionatur ergo morbus in cogitatione; quarti Regum primo de Ochozia, qui « cecidit per cancellos coenaculi sui et aegrotavit ». Cancelli coenaculi sensus sunt, qui varias cogitationes in coenaculo cordis imniittunt. — Infirmatur homo in delectatione; quod figuratum est, loannis quarto, in filio reguli, qui « infirmabatur Capharnaum », id triplex dat beneficium:.yawaeoww; Matthaei decimo quarto: « Secutae sunt eum turbae multae pedestres de civitatibus, et exiens vidit turbam magnam et misertus est eis et curavit languidos eorum »; simile Matthaei nono, Marci decimo, Lucae decimo octavo de duobus caecis. — Instructionis; Lucae nono: « Secutae sunt eum turbae, et excepit eos et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant, sanabat ». — Refectionis; infra eodem de miraculo quinque panum et duorum piscium; simile Marci secundo: « Multi publicani et peccatores discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi, qui sequebantur eum».

  1. Similiter sequi Dominum habet praemium in futuro: et promittitur sequentibus sublimitas honoris; Matthaei decimo nono: « Vos, qui secuti estis me etc.; sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel ». — Possessio hereditatis; losue decimo quarto: «Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum usque in sempiternum, quia secutus es Dominum Deum meum ». — Lumen iucunditatis; loannis octavo: « Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae». — Securitas aeternitatis; loannis decimo: « Cognosco oves meas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea »; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Gloria magna sequi Dominum; longitudo dierum assumetur ab eo ». est in villa pinguedinis vel agro consolationis, per quod inteUigitur lectulus delectationis. — Languet in mora; quod figuratum est, loannis undecimo, de Lazaro, et loannis quinto de paralytico. De hoc languore Ecclesiastici decimo: « Languor prolixior gravat medicum ». — Mortui in consensu; quod figuratum est, Marci quinto, de filia archisynagogi raortua in thalamo. — Effertur in opere; quod figuratum est, Lucae septimo, de adolescente, qui « efFerebatur defunctus in porta civitatis filius unicus matris suae ». — Sepelitur in consuetudine; quod figuratum est in sepultura Lazari, « quem invenit Lesus quatuor dies habentem in raonumento » etc.

Chapter 10 of 20