Skip to the text

Capitulum XIV

  1. Mundi estis, sed non omnes. Dicas aliter: Debet homo munditiam diligere propter se, propter proximum, propter Dominuni suum, propter o/ficium suum. — Propter se ipsum, ul munde vivat, quoniam « omnia sunt munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundura », ad Titum primo 1°. — Propter proximum suum, ne ipsum polluat; « Omne enim, quod tetigerit immundus, mundum erit »; Levitici decimo quinto: « Qui gerit lectum eius, qui carnem, qui sederit, ubi sedit » etc.; dicitur de patiente fluxum seminis. — Propter Dominum suum, ne offendat ipsum; Isaiae quinquagesimo secundo: « Mundamini, qui fertis vasa Domini ». Disphcet enim Domino immunditia servi; Habacuc primo: « Mundi sunt ocuh tui, ne videas malum, et ad iniquitatem respicere non poteris »; Isaiae primo: « Cura multiphcaveritis orationem, non exaudiara, manus enim vestrae sanguine plenae sunt ».

— Propter o/ficium suum, ut ipsum digne perficiat; Nehemiae duodecimo: « Mundati sunt sacerdotes et levitae, et mundaverunt populum »; Numerorum decimo nono; « Mundus lustrabit immundum »; Ecclesiastici trigesimo quarto: « Ab immundo quid mundabitur »?

Annotatio S2.

(Vers. 13.). Vos vocatis me magister et domine.

Nota, quod aliquando Dominus fuit vocatus ma- gister; Matthaei vigesimo secundo: « Magister, scimus, quia verax es ». — Aliquando dominus; loannis sexto: « Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes ». — Aliquando praeceptor; Lucae quinto: « Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepiraus » etc. — Et congrue; ipse enim est dominus, qui cuncta creavit potenter, ordinavit sapienter et disposuit suaviter.

(Vers. lo.). Exemplum dedi vobis.

Nota, quod Dominus dedit nobis exemplum in agendis, in sustinendis, in cavendis vel contemnendis. — Exemphim dedit nobis in agendis, loannis decimo tertio; unde hic: « Exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum feci vobis, ita et vos faciatis ». — In suslinendis; primae Petri secundo: «Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius ». — In cavendis; docuit enim nos mundum contemnere noster secundus Adam spirituahter vivendo, quemadmodum docuit nos quaerere primus Adam vivendo carnaliter. Et ideo Zachariae decimo tertio: « Adam exemplum meum ab adolescentia mea »; quod intelligitur de secundo Adam, ad cuius imitationem hortatur nos Apostolus primae ad Corinthios decimo quinto dicens: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis »; et post paululum: « Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus imaginem caeleslis ».

(Vers. 9.). Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me.

  1. In verbis islis duo notantur: assiduitas di- Annotatio S4.

(Vers. 21.). Unus ex vobis me tradet. lio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum ». — Tradidit semetipsum ipse Christus, et hoc ex carilate; primae Petri secundo: « Tradebat autem se ipsum iudicanti se iniuste ». — Tradidit ludas, et hoc ex cupiditate; Matthaei vigesimo sexto: « Quid vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam »? — Tradiderunt ludaei, et hoc ex invidia; loannis decimo octavo: « Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi ». — Tradidit ipsum Pilatus, et hoc ex iniustitia; loannis decimo nono: « Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur ».

(Vers. 23.). Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu.

Nota, quod quatuor personas specialiter nominant Evangeha, scilicet Mariam. plorantem, Lucae septimo et loannis vigesimo; Martham ministrantem, Lucae decimo; Petrum super mare ambulantem, Matthaei decimo quarto; loannem in sinu Iesu dormientem, loannis decimo tertio; unde hic: Recumbens etc. — Per Mariam plorantem intellige poenitentes; per Martham ministrantem intellige obedientes; haec duo pertinent ad activos. Per Petrum supra mare ambulantem intellige mundum contemnentes; per loanneni in sinu Iesu dormientem intellige devotioni insistentes; quae duo pertinent ad contemplativos.

(Vers. 36.). Quo ego vado, non potes sequi me modo, sequeris autem postea.

Require, supra capitulo decimo, de impedimentis sequendi Dominum. biscum sum etc. — et illiberalitas humanae ingratitudinis, cum dicitur: Et non cognovistis me. Dominus fuit nobiscum tripliciter, videlicet liter, sacramentaliter et spiritualiter. — Nobiscum

fuit corporaliler in carne, quasi manens in eadem domo; Baruch tertio: « Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est »; Isaiae septimo: « Vocabitur nomen eius Emmanuel, quod est nobiscum Deus ». — Nobiscum est sacramenlaliter in allari, quasi sedens in eadem viensa; Matthaei ullimo: « Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ». — Nobiscum est spirilualiter in mente, quasi dormiens in eodem thalamo; secundae ad Corinthios decimo tertio: «Pacem habere, et Deus pacis erit vobiscum ».

  1. Sequilur: Et non cognovistis me; ubi reprehenditur ingratiludo humana, quae tam liberaliter exhibentem se non vult cognoscere. Nota autem, quod Dominus tripliciter cognoscitur a iustis. Cognoscitur enim aliquis ex visu solo, aliquis ex colloquio, aliquis ex obsequio. Dicimus enim, nos cognoscere aliquem, quem vidimus; et magis eum, cum quo locuti sumus; et maxime eum, apud quem obsequia et fccimus et accepimus. — Dominus ergo cognoscitur quasi per visum ab omnibus credentibus; leremiae trigesimo primo: « Dabo legem meam in visceribus eorum » etc.; et sequitur: « Non docebit ultra vir proximum suum dicens: cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum ». — Cognoscitur etiam quasi per colloquium, et hoc a contemplativis, qui audiunt coUoquia divinae familiaritalis; leremiae nono: «In hoc glorietur, quicumque gloriatur, scire et nosse me»; et loannis decimo quarto: « Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit ». — Cognoscitur etiam quasi per obsequium, et hoc ab activis, qui Deo impendunt obsequium bonae operationis; primae loannis secundo: « In hoc scimus, quoniam cognoscimus eum, si mandata eius observemus ». — Sic ergo Deus cognoscitur per fideni quasi per visum, per caritatem quasi per familiare coUoquium, per obedientiam quasi per obsequium.

  2. Et vos non cognovistis me. Non cognovistis, quia non credidistis; loannis primo: « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit ». — Item non cognovistis, quia non dilexistis; primae loannis quarto: « Qui non diligit » non habet caritatem « et non novit Deum, quia Deus caritas est ». — Item non cognovistis, quia non obedistis; primae loannis secundo: « Qui dicit, se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est ».

(Vers. 6.). Ego sum via, veritas el vita.

Ego sum via dirigens elTeclum; Proverbiorum quarto: « Viam sapientiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitalis » etc. Veritas, intellectum docens; Matthaei vigesimo secundo: « Scimus, quia verax es et viam Dei in vei-itate doces ». Vila, affectum pascens; loannis decimo: « Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascua inveniet ». — Item, ego sum via non errans, quam nescierunt, de quibus Psalmus: « Erraverunl in invio et non in via ». Veritas non fallens; Psalinus: « Omnia mandata eius veritas »; Psalmus: « Fidehs Dominus in omnibus verbis suis ». Vita indeficiens; Lucae decimo: « Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea ». — Item, ego sum via in exemplo; loannis decimo tertio: « Exemplum dedi vobis » etc. Veritas in promisso; Psalmus: « Quae procedunt de labiis meis non faciam irrita ». Vita in praemio; ad Roraanos sexto: « Stipendia peccati, mors; gratia autem Dei, vita aeterna».

COLLATIO LllL

(Vers. 16. 17.). Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spirilum veritalis etc.

  1. In verbis istis promittitur Spiritus sanctus habendus in advocalum — habendus in socium — et habendus in magistrum. Hominem enim in ista vita premit triplex malum: malum ignorantiae et malum culpae et malum poenae. Malum ignorantiae premit ralionem; malum culpae, voluntatem; malum poenae, virtutem. Propter malum ignorantiae indiget magistro; propter malum poenae indiget solatio; propter reatum culpae indiget advocato. — Propterea promittit Dominus Lesus Spiritum sanctum ut advocatum, cum dicit: Alium Paracletum dabit vobis; promittit ut socium sive solatium, cum dicit: ut maneat vobiscum in aeternum; promittit etiam ut magistrum, cum adiungit: Spiritum veritatis; et haec omnia nobis promiltuntur fienda per Christum. Unde ipse de omnibus his promittit: Ego rogabo Patrem.

  2. Alium, inquit, Pai-acktum dabit vobii. Nota, quod in causa nostra triplicem dedit nobis Dominus advocatum. Dedit enim nobis advocatum ad

propugnandum et advocalum ad p?-ohquendimi et advocatum ad intercedendum. Propter haec tria solent homines quaerere advocatum. — Primus advocatus Chrislus est; primae loannis secundo: « Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, lesum Christum iuslum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris »; et iste advocatus est ad propugnandum; unde Isaiae sexagesimo tertio: < Ego, qni loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum».

  1. Secundus advocalus est Spirilus sanclus; de

quo hic dicitur: Alium Paracletum, id est advocatum, dabit, et iste advocatus est a.d proloqucndum; unde ad Romanos octavo: « Quid oremus, sicul oportet, nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus »; et Matthaei decimo: « Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis».

  1. Tertius advocatus est beatissima Virgo. Haec est advocata ad inlercedendum, quae, ut magis moveat iudicem, femineum praefert sexum. Haec est illa Eslher, ad cuius aspectum « convertitur cor regis in mansuetudinem », secundum quod figuratum est Esther decimo quinto. Haec est ilia, cui canit Ecclesia: « Eia ergo, advocata nostra». — Habentes ergo advocatum ad propugnandum FiUum, advocatum ad proloquendum Spiritum, advocatum ad intercedendum Reginam virginum, commiltamus eis secure causam nostram quantum ad ea quae iuris sunt; si tamen emendaverimus factum, quia in his quae sunt facti, non redimit advocatus errorem chentum.

  2. Sequitur: Ut maneat vobiscum in aeternum, ubi promittitur nobis Spiritus in socium sive in solatium, de cuius mansione require supra capitulo primo.

  3. Tertio promittitur nobis Spiritus in magistrum, cum dicitur: Spiritum veritatis. Ideo enim dicitur Spiritus veritatis, quia docet veritatem. Et quia magister iste non solum docet veritatem ad intelligendum, sed suggerit ad volendum et adiuvat ad exsequendum; ideo nota, quod aliquando dicitur Spiritus veritatis, quia docet veritatem; ahquando Spiritus sanctitatis, quia ad bonum movet voluntatem; aliquando Spiritus virtutis, quia adiuvat virtutem. — Dabit ergo nobis Spiritum veritatis ad docendum; de quo loannis decimo sexto: « Cum venerit ille Spiritus verifatis, docebit vos omnem veritatem ». — Dabit Spiritum sanctitatis ad suggerendum; loannis decimo quarto: « Paracletus Spirilus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit onmia, et suggeret vobis omnia, quaecumque di.xero vobis». — Dabit etiam nobis Spiritum virtutis ad adiuvandum; Actuum primo: « Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes » etc. Hic est «Spiritus, qui adiuvat infirmitatem nostram », ad Romanos octavo.

(Vers. 23.). Si quis diligit me, sermonem meum seruabil.

  1. In verbis istis primo praemittit magister caritatis verae dilectionis indicium, cum dicit: Si quis diligit rfic, sermonem meum servabit. — Secundo promittit eiusdem dileclionis fructum, cum subiungit: Et Pater meus diligei eum etc.

Indicium ergo dilectionis est observantia sermonis; nec solum hoc, sed etiam eum hoc dimissio terrenae possessionis, et etiam sustinentia temporalis tribulationis. Solet enim probari dilectio largitione doni, exhibitione servitii et tolerantia damni.

  1. Probatur ergo dilectio largitione doni, quando "« homo dat sive dimittit omnia amore Christi; unde Canticorum octavo: « Si dederit homo omnem substantiam suam pro dilectione, quasi nihil despiciet eam». — Item, probatur exhibitione servitii; unde hic: Si quis diligit me etc.; et supra eodem: « Si diligitis me, mandata mea servare ». — Probatur etiam toleranlia damni; Proverbiorumduodecimo: « Qui negligit damnum propter amicum iustus est »; ideo dicitur loannis decimo quinto: « Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis».

  2. Sermonem meum servabit. — Nota, quod servandus est sermo Christi in intellectu per memoriam, in affectu per dilectionem, in effectu per exsecutionem. — De primo in Psalmo: « lustitia illius in filios filiorum his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsias ad faciendum ea». — De secundo in Psalmo: « Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer»; et subiungit: « Servavi mandata tua:

De tertio serva mandata ».

Chapter 14 of 20