Capitulum XII
Nota, quod ter legitur Christus claraasse. Claraavit enira in templo; loannis septimo: « Stabat Lesus et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat ». — Clamavit ad sepulcrum Lazari; unde hic: Haec cum dixisset, clamavit etc — Clamavit in cruce; Matthaei vigesimo seplimo: « Lesus autem, iterum clamans voce magna, emisit spiritum ». — Stans in templo claniavit ad populum; stans ad sepulcrum clamavit ad Lazarum; pendens in cruce clamavit ad Patrem. Primus clamor fuit pro ignorantia populi instruenda; secundus clamor, pro miseria relevanda; tertius, pro culpa humani generis dimittenda. Unde illa relevavit clamando, quibus compatiebatur flendo.
(Vers. 39.). ToUite lapidem.
Nota, quod peccatum dicitur lapis, quia opei,?-it; Psalmus: « Operti sunt iniquitate et impietate sua ». — Quia pronit; Psalmus: « Sicut onus grave gravatae sunt super me ». — Quia includit; Isaiae sexagesimo prinio: « Ut annuntiarem clausis apertioneni ».
Vel ideo dicitur peccatum lapis, quia habet opa-: cilateni, du?-itiam et gravitatem. — Ohscurat enim intellectum; Ecclesiastici undecimo: « Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt ». — Indurat voluntatem; leremiae decimo septimo: « Induraverunt cervicem suara, ut non audirent me ». — Gravat virtutem; Gregorius: « Peccatum, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit ».
(Vers. 3.). Maria ergo accepit lihram unguenti etc.
Nota, quod Maria triplex unguentum obtulit Domino et in triphci statu. Obtulit enim unguentum Domino recumhenti et Domino ad passionem accedenti et eidera resurgenti. — Domino recumhenti obtulit unguentum; Lucae septimo: «Ecce, mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quod Lesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti » etc. — Domino ad passionem accedenti obtulit unguentum; loannis duodecimo: « Maria accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes eius » etc.; et Matthaei vigesimo sexto: « Accessit ad eum mulier, habens alabastrum unguenti pretiosi » etc. — Domino resurgerUi obtulit unguentum; Marci ultimo: « Cum transisset Sabbatum, Maria Ma- (Vers. 44.). Prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus instilis, et facies eius erat ligata sudario.
- Nota, quod tria erant in mortuo ligata: facies, pedes et manus. Ligat enim peccatum faciem cogitationis, ut non valeat de Deo peccator recogitare; pedes aftectionis, ut non possit a peccato resipiscere; manus operationis, ut non possit in bono proficere.
Vel aliter: ligantur pedes afiectionum per malum amorem, ne peccator culpam detestetur; unde Threnorum primo: «Expandit rete pedibus meis». — Ligatur facies per malum pudorem, ne peccatum confiteatur; Psalmus: «Confusio faciei meae cooperuit me ». — Ligantur manus per inordinatum torporem, ne de peccato satisfaciat; unde Actuum duodecimo, ligatus erat Petrus in manibus-, unde legitur ibidem, quod in adventu Angeli « ceciderunt catenae de manibus eius ». Iste enim est triplex modus ligandi captivum, scilicet ut incatenetur pedibus, collo et manibus.
- Prodiit, inquit, qui fuerat mortuus.
Nota, quod Dominus suscitavit tres, mortuos: puellam in thalamo, Lucae octavo; adolescentem inporta, Lucae septimo; Lazarum de monumento, loannis undecimo. Per puellam significantur peccantes in sola voluntate; per adolescentem, peccantes in opere; 'e.i: Lazarum, peccantes in consuetudine. gdalene et Maria lacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent lesum ». — Primum unguentum obtulit Maria ad ungendum pedes, et unguentum contritionis. — Secundum unguentum obtuht ad ungendum pedes et caput, et significat unguentum compassionis; compungitur enim anima ex consideratione afflictionis humanitatis, quae signiflcatur per pedes; et ex consideratione, dignationis Divinitatis, quae signiflcatur per caput. — Tertium unguentum ad unctionem totius coi-poris, et significat unguentura devotionis, quo perungit anima totum Christum, et hoc duce Spiritu, qui « omnia scrutatur, etiam profunda Dei ».
Annotatio 46.
(Vers. 7.). Sinite illam etc.
- Nota, quod Dominus ter respondit pro Maria. Respondit pro illa Pharisaeo indignanti; Lucae
septimo - « Si esset propheta, sciret, qualis est mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ». — Respondit etiam pro ea sorori conquerenti et dicenti, Lucae decimo: « Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare »? — Respondit etiam discipulo murmuranli et dicenti: « Ut quid perditio haec » etc., Matthaei vigesimo sexto, et loannis duodecimo: « Quare unguentum non vaeniit trecentis denariis » etc.
- Et nota, quod respondens Pharisaeo, commen- (lavit Mariae dilectionem; Lucae septimo: « Dimit-, gj pgccata mulla, quia dilexit multum ». — Respondens sorori, commendavit Mariae discretionem; Lucae decimo: « Maria optimam partem elegit ». — Respondens discipulo, commendavit Mariae operationem dicens, Matlhaei vigesimo sexto: « Ronum opus operata est in me». — Unde invenitur Maria commendabiiis quantum ad intelleclum ex discretione, quantum ad affectum ex dilectione, quantum ad effectum ex operum pietate.
(Vers. 13.). Acceperunt ramos palmarum et processei'unt obviam ei.
Nota, quod triplex processio celebratur in Ecclesia. Cclebratur enim processio cum 7-amis; de qua hic: Acceperunt etc., et haec celebratur in Paschate. — Est processio cum lucernis; de qua Matthaei vigesimo quinto: « Virgines acceperunt lampades suas et exierunt obviam sponso et sponsae »; de qua etiam in Psalmo: « Specie tua et pulcritudine tua intende, prospere procede et regna »; et haec celebralur in Purificatione. — Est etiam processio cum vexillis, et sunt vexilla Christianorum insignia passionis, iuxta illud: « Vexilla regis prodeunt » etc.; ad quam nos invitat Apostolus ad Hebraeos decimo tertio: « Exeamus ad eum extra castra, improperium eius portantes »; et haec celebratur in- Rogationibus.
Attende igitur, quod procedunt turbae cum i-amis, virgims cnm lucernis et apostoUci viri cum vexilhs. Et nota, quod processio turbarum significat obsequium actiuorum, qui Christo ollerunt ramos bonorum operum. Processio vero virginum signiflcat obsequium contemplativorum, qui Deo offerunt ardorem spiritualium desideriorum. Processio vero Apostolorum significat perfectorum obsequium, qui, passionem Christi imitantes, sequuntur ipsum per ardua tormentorum.
Acceperunt, inquit, ramos etc. Nota, quod Tarbae in ista processione tria faciunt turbae: veslimenta prosternunt in via; Matthaei vigesimo priroo: « Plurima turba straverunt vestimenta sua in via ». — Ramos ferunt; unde hic: Acceperunt ramos palmarum. — Hosanna proclamant; unde sequitur: Et clamabant: Hosanna filio David. — Per haec tria Eorum sif nota tria opera poenitentiae, quae sunt: xemnium, eleemosyna et qratio. In prostratione vestimentorum nota ieiunium. Caro enim vestimentum est; poenitentia, via; prostratio igitur vestimentorum in via est mortificatio carnis in poenitentia. — In ac- — In cantico turbae nota orationem. Illi enim cantant Domino: « Hosanna in excelsis », qui obsecrant, ut salventur in caelis.
(Vers. 13.). Benedictus, qui venit in nomine Domini.
. Considerantes adventum Christi in carnem, de cinsio. quo spirituahter intelliguntur verba ista, invenimus in eo, quid mirandum — quid amandum — et quid imitandum sit. Est enim adventus eius dignus admiratione, dignus dilectione, dignus etiam imitatione.
Admiratione dignus est, si considereraus, unde Api venit, quo venit et propter quid venit. — Admira- gnusadm bilis est dignatio eius, quod de summo venit; Sa- Raiio i. pientiae decimo octavo: « Omnipotens sermo tuus, Domine, exsihens de caelo a regalibus sedibus venit ». —.dmirabilis fuit eius dighatio, quod ad imum Raiio 2. venit; unde in Psalmo: « Veni in altitudinem maris », id est in profunditatem, « et tempestas demersit me». — Nec minus mirabilis dignatio eius, Raiio 3. quod quasi pronihilo, scilicet pro boraine perdito, venit; unde Matthaei decimo quinto: « Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt, domus Israel ». — Considerare ergo, unde venit et quo venit et propter quid venit; et « cantate Domino, quia mirabilia fecit ». Hoc est ergo admiratione dignum.
Sed nihilominus dignus est dilectione eius ''J adventus, si considereraus fructum. Venit enim, ut
hominem perditura salvaret a miseria, dilaret gra- 1. tia, suhlimarct in gloria. — Venit igitur hominem saluare a miseria; Lucae decimo nono: « Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod per- 2. ierat». — Venit et hominem dilare gratia, cuius adventum desiderabat sponsa in Canticis, orans sub figura, ut transiret aquilo culpae, et veniret auster gratiae ad renovandum et fecundandum hortum conscientiae; Canticorum quarto: «Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aro- 3- mata illius ». — Venit etiam hominem exaltare in gloria; Aggaei secundo: « Veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum islam gloria, dicit Dominus ». Hoc est gratiarum actione dignum.
- Sed adhuc est dignus imitatione adventus eius, li- si considereraus adveniendi modum. Venit enim cum humilitate, cum mansueludinc et cum paupertate. Eius humilitas docet nos ordinari ad Deura; eius mansuetudo, ad proximum; eis paupertas, ad mun- 1. dum. — Venit ergo cum humilitate; unde loannis duodecimo: « Ecce, Rex tuus venit sedens super puU-um asinae». Magna humiliatio est, regem asinare; tunc autem asinavil Rex, quando insedit asino humanita- 2. tis nostrae. — Venit etiam cum mansueludine; Matthaei vigesimo primo: « Ecce, Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam » etc. Propter haec duo dicit Dominus Matthaei undecimo: « Discite a me, quia mitis sura et humilis corde »; quasi dicat: exemplum mansuetudinis et humilitatis a me 3. accipite. — Venit etiam cum paupertate; unde Zachariae nono: « Ecce, Rex tuus veniet tibi iustus et Salvator: ipse pauper et ascendens super asinam et pullum filium asinae». — Sic ergo habes exemplum humilitatis, mansueludinis et paupertatis in Christo veniente, et hoc est dignum imitatione in Christo venienle.
AsNOHTio 47.
(Vers. 17.). Teslimonium perhibebat turba, quae erat cum eo, quando vocavit Lazarum de monumcnto.
Nota, quod signa, quae faciebat Christus, compellebant turbas ad tria: ad credendum; unde loannissecundo: «Cura esset lerosolymis in festo, multi crediderunt in eum, videntes signa, quae faciebat». — Ad confitendum; unde hic: Testimonium perhibebat etc. — Ad sequendum; imde loannis sexto: « Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat ».
(Vers. 32.). Ego si exallatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
. In verbis istis duo praedicit Dominus: primo, passionis suae modum, cum dicit: Cum exaltatus fuero; secundo, passionis suae /rMCfam, cum dicit: Omnia traham ad me ipsum.
Ait ergo: Cum cxallatus fuero a terra. — Nota, i quod multiplex est exallatio. Est enim exaltatio hominis-Christi — et hominis iusti — et hominis mali. — De exaltalione Christi nota, quod Christus fuit exaltatus in passione, in ascensione et in Apostolorum praedicatione. — In passione fuit exaltatus in poena; de qua hic: Cuni exaltatus fuero etc.; et loannis tertio: « Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis ». — In ascensione fuit exaltalus in gloria. Tunc enira « Deus exaltavit illum et dedit ilh nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Lesus in gloria est Dei Patris », ad Philippenses secundo. — In Apostolorum praedicatione fuit exaltalus in fa- ma; de quo in Psalmo: « Exaltabor in gentibus et exaltabor in terra »; et iterum: « Exaltare super caelos Deus »; quod factum est in ascensione; « et in omnera terrara gloria tua »; quod factum est in Evangelii promulgatione.
Sequitur de exaltatione hominis iusli, quae. multiplex est. Exaltat enim Deus hominem iustumi in gratia, in gloria et in fama. — In gralia exal- i tat, quando de culpa ad gratiam vocat; unde Psalmus: « Qui exaltas me de portis raortis». Portae morlis, quibus intratur ad mortem, peccata sunt; portae vero vitae, gratia et virtutes. Tunc ergo exaltalur homo de portis mortis, quando revocatur de statu peccali ad statum gratiae. De hac exaltatione Lucae decimo octavo: «Omnis, qui se exaltat, humiliabitur». — In gloria exaltat, cum de miseria i ad regnum vocat, secundum illud Psalmi: «Cornu eius exaltabitur in gloria ». De hac exaltatione Lucae decimo quarto: «Omnis, qui sehumiliat, exaltabitur, et qui se exaltat humihabitur». — In fama exaltat, quando eius gloriam in Ecclesia manifestat, cura facit, ut « exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum », secundum quod dicitur in Psalmo; et Matthaei vigesimo tertio: « Omnis, qui se humiliat, exaltabitur » etc.; ubi praedicat Dominus de non quaerenda fama in praesenti sive gloria.
Nota, quod meretur quis exaltari per tria. Solet eniin exaltari serous, quia est officiosus in domo; solet exaltari am«CM«, quia est familiaris in consilio; solet etiam exaltari miles, quando pro6atus est in proelio. Ista tria genera hominum solent reges exaltare, videlicet fideles servos, amicos familiares et probatos milites: primos propter suum obsequium, secundos propter suum consilium, tertios propter suam fortitudinem.
Nota igitur, quod activi exaltabuntur, sicut servi, ratione obsequii; Isaiae quinquagesimo secundo: <t Ecce, servus meus intelliget et exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde »; Matthaei vigesimo quinto: « Euge, serve bone et Qdelis, quia super pauca fuisti fidelis » etc. — Exaltantur amici, scilicet conlemplativi, propter suam sapientiam.; Proverbiorum quarto: « Arripe sapientiam, et exaltabit te, et glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus ».— Exaltantur perfecti, sicut Martyres, quasi propter suam militiam, secundum illud Psalmi: « De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput ». — Omnibus istis dicitur primae Petri quinto: « Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis ».
Sequitur de exaltatione hominis mali, quae multiplex est. Exaltantur enim mali in corde per superbiam — in ore per iactantiam — in conversatione per pompam. — Exaltantur ergo in corde per superbiam, quod prohibetur inPsalmo: « Qui exasperant non exaltentur in semetipsis »; et lob decimo quinto: « Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos »? — Exaltant se in ore per iactantiam, sicut ille Pharisaeus, de quo dicitur Lucae decimo octavo: « Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur ». lactabat enim se de bonis suis. — Exaltautur in conversatione per pompam, licet non diu; unde in Psalmo: « Inimici Domini mox, ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes, quemadmodum fumus deficient ».
Talis exaltatio fugienda est, quia ignominiosa, momentanea et periculosa. — Ignominiosa, quia, quanto magis exaltantur, tanto magis eorum crimina conspectius videntur, secundum illud:
Omne animi vitijm tanlo conspeclius in se
Crimen liabet, quanto maior qui peccat habetur. Exemplum de simia, quae, quanto plus tanto plus apparent posteriora eius. Et hoc probatur, Isaiae decimo quarto, de lucifero, qui dixit: « Conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum » etc.; et sequitur statim, quomodo apparuerunt posteriora eius. — Item momentanea, quia non habet permanentiam secundum illud «:
Invidia fatorum numini summisque negatum
Slare dlu.
Et ideo dicitur in Psalmo: « Vidi impium elevatum et superexaltatum sicut cedros Libani »; et statim sequitur: « Transivi, et ecce, non erat». Exemplum de fumo, qui quanto magis ascendit, tanto magis dispergilur et evanescit; unde Psalmus: « Mox ut honorificati fuerint et exaltati, deflcienles, quemadmodum fumus deficient ». — Item, periculosa, quia sic exaltati descendunt cum praecipitio, secundum quod descendit lucifer, qui dixit: « Exaltabo sohum meum »; et statim dictum est ei: usque « ad infernum detraheris »; Abdiae primo: « Si exaltatus fueris ul aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum; inde detraham te »; et in lob dicitur in persona talium: « Elevasti me, et quasi super ventum ponens, ehsisti me vahde ». Exemplum de stulto, qui dixit, quod bonum erat volare, sed occidebat eum residere.
(Vers. 24.). Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet etc.
Require supra undecimo, de morte gratiae.
(Vers. 2b.). Qui amat animam suam perdet eam.
Nota, quod anima aliquando accipitur pro vita naturali; loannis decimo: « Animam meam pono pro ovibus meis ». — Aliquando pro vita spirituali; unde in Psalmo: « Qui diligit iniquitatem odit animam suam ». — Aliquando pro vita carnali sive animali; Ecclesiastici decimo octavo: « Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis »; et hic: Quiamat animame.c.
(Vers. 28.). Venit ergo vox de caelo.
Chapter 12 of 20