Skip to the text

Capitulum V

Nota, quod quidam crediderunt propter verba veritatis, utisti,de quibus hic dicitur: MuUo plures crediderunt etc. — Alii, propter signa potestatis; supra secundo: « Multi crediderunt in nomine eius, videntes signa, quae faciebat ». — Alii, propter exemplum sanctitatis; loannis decirao: « Si non vultis raihi credere, operibus credite » etc.

(Vers. 2.). Esl autem lerosohjmis probatica piscina etc.

  1. Moraliter: piscina est humana conscientia; aqua huius piscinae, lacrymarum abundantia; Ange- moyg„s aqaam, inspiratio divina; commotio aquae ad sanationem inQrraorum, commotio mentis humanae ad dolorera vel compunctionern peccalorum; de qua comraotione Psalmus: « Sana contritiones eius, quia comniota est ». — In hac piscina lavanda sunt per contritionem corda nostra, ut placeant Deo nostra sacrificia, quia « sacrificiura Deo spiritus contribulatus ».

  2. Haec piscina habet quinque porticus, quia habet quinque introitus. — Priraus introitus, pcr quem descendit peccator ad poenitentiam, est consideratio gratiae, quam amisit, ad dokrulum. — Secundus est consideratio culpae, quara commisit, ad erubescendum. — Tertius, consideratio divinae iustiliae, quam offendit, ad timendum. — Quartus, consideratio poenae aeternae, quam meruit, ad horrendum. — Quintus, consideratio divinae misericordiae, quae illi occurrit, ad amandum.

  3. Primus igitur est consideratio status gratiae, quem araisit peccator. Per hunc introivit Petrus, Matthaei vigesirao sexto, quando, « recordatus verbi, quod dixerat ei Lesus, exivit foras et flevit amare »; Apbcalypsis secundo: « Meraor esto, unde excideris, et poenitentiaui age » etc. — Secundus est consideratio cidpae coriimissae. Per hunc introitura intravit David in piscinara, secundi Regura ultimo, quando percussit cor suum post enumerationem populi dicens: « Peccavi valde in boc facto; sed precor, Domine, transfer iniquitatem servi tui, quia stulte egi nirais»; leremiae secundo: « Vide vias tuas in convalle; scito, quid feceris »; Psalmus: « Cogitavi et converti pedes meos » etc. — Tertius est consideratio offemae iustitiae divinae. Per hunc intravit publicanus in piscinara, Lucae decirao octavo, qui prae tiraore iustitiae « nolebat oculos levare ad caelura, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori »; quia timeo iustitiara, ideo iraploro raisericordiara; ad Hebraeos decirao ait Apostolus: « Sciraus, qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam; et iterura: Dorainus iudicabit populura suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis »; lob quadragesimo secundo: « Auditu auris audivi te; nunc autera oculus meus videt te. Idcirco rae reprehendo et ago poenitentiam » etc. — Quartus est consideratio poenae meritae. Per hunc introivit rex Ninivae, lonae tertio, qui ad vocem lonae comminantis subversionera civilatis « surrexit de folio suo » etc. Simile de Achab, tertii Regum penultimo. — Quintus est consideratio divinae misericordiae, quae hominem praevenit. Per hunc introivit Magdalena, Lucae septimo, cui «diraissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum »; lereraiae tertio: « Revertere ad me, et ego te suscipiara ». Gregorius: « Debemus misericordiam vocantis erubescere, cuius iustitiara noluraus forraidare » etc.

  4. Considera igitur gratiara amissam et dole; culpam commissam et erubesce; divinam iustitiara et time; poenara aeternam et horre; divinam clementiam et dilige. Per haec descende in piscinara poenitentiae.

Annotatio 18.

(Vers. 3.). In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudoi-um, aridorum.

  1. Nota: peccant caeci per ignorantiam contra Filii sapientiam; Matthaei decimo quinto: « Caeci sunt et duces caecorum ». — Claudi, per impotentiam contra Patris potentiam; ad Hebraeos duodecimo: « Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non quis claudicans erret, raagis autem sanetur ». — Aridi, » per malitiam contra Spiritus sancti bonitatem; Ecclesiastici trigesimo septirao: « 0 praesuratio nequissiraa! unde creata es, cooperire aridara malitia vel dolositate ilhus »?

  2. Vel sic: caecitas est ignorantia intelkctus; Psalraus: « Dereliquit rae virtus raea; et luraen oculorura meorura,,et ipsura non est mecura ». — Ariditas est indevotio in affectu; Psalmus: « Aruit tanquam testa » etc. — Claudicatio est inordinatio ineffectu; Psalmus: « Filii alieni raentiti sunt » etc.

(Vers. 14.). Ecce, sanus factus es; iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

  1. In istis verbis duo facit Dominus. Primo me-. moral sanato beneficium gratiae, cum dicit: Ecce, sanus faclus es. — Secundo interdicit recidivum culpae, comminando supplicium poenae, cum dicit: lam amplius noli peccare etc. Primum necessarium est sanato, ne sit ingratus, sciJicet commemorare gratiara; secundum, ne sit incautus, scilicet devitare culpam.

  2. Ecce sanus factus es. Considerantibus paralytici sanationem occurrit quadruplex medicina. Est enim medicina praeparativa, medicina purgativa, medicina reparativa et medicina praeservativa. — Medicina praepai-ativa est dolor contritionis, et per hanc sanatur infirmus; unde Psalmista: « Sana contritiones eius, quia commota est »; idem: « Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea »; et iterum: « Qui sanat contritos corde ». — Medicina purgativa est gratia remissionis, et per hanc sanat Dominus; unde in Psalmo: « Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas ». — Medicina reparativa est profectus bonae operationis, et per hanc efficitur homo sanus; unde Proverbiorum quarto dicitur de praeceptis disciplinae: « Vita sunt invenientibus ea et universae carnis sanitas ». — Medicina praeservativa est modestia conversationis, et per hanc etiam custoditur homo sanus; Ecclesiaslici trigesimo primo: « Vigiha et tortura et cholera homini infrunito; somnus sanitatis in homine parco ».

  3. Sequitur: Jam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat; ubi interdicilur rec«- divum culpae. Circa quod notandum est, quod recidivanti accidit deto7M« quadrupliciter: primo, quia homo fit impotentior ad resurgendum; secundo, quia culpa fit difficiiior ad remittendum; tertio, quia Deus fit difficilior adplacandum; quarto, quia diabolus fit difficilior ad expellendum.

  4. Homo igitur fit impotentior ad resurgendum; unde ad Hebraeos sexto: « Impossibile est, eos, qui serael illuminati sunt, caeleste etiam donum gustaverunt et participes facti sunt Spiritus sancti etc, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam ». — Culpa etiam fit difficilior ad remittendum; leremiae secundo: « Quam vilis facta es, nimis iterans vias tuas »! et secundae Petri secundo: « Si refugientes coinquinationes mundi in cognitionem Domini et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Contingit enim eis illud veri Proverbii: Canis reversus ad vomitum et sus lota in volulabro luli ». — Deus etiam fit difficilior ad placandum; quod figuratum est tertii Regum secundo de Semel, qui primum peccans invenit misericordiam, eo pacto, quod staret in lerusalem; secundo vero peccans sine ulla misericordia occisus est. — Diabolus etiara fit di/ficilior ad expellendum; quod figuratum est Lucae undecimo de spiritu imraundo, revertente in domum suam, « qui assumit septem spiritus nequiores se, et fiunt novissima hominis iUius peiora prioribus ».

(Vers. 21.). Sicut Pater suscitat mortuos el vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.

  1. Nota, quod mortui vivificantur a Deo, a Christo et ab homine. — Deus vivificat morluos effective; ad Romanos quarlo «: « Ipse vivificat raortuos», scilicet effective, « el vocat ea quae non sunt, sicul ea quae sunt». — Christus, meritorie; primae ad Corinthios decimo quinto: « Sicut in Adara omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur ». — Homo, dispositive; unde Isaiae quinquagesimo septimo: « Vivificat spiritum humihum et vivificat cor contritorum »

  2. Pater, inquit, suscitat mortuos et vivificat. — Nota, quod Pater vivificat a morte naturae, a morte culpae, a morle miseria. — A morte naturae suscitantur tam iusti quam iniusti; a morte culpae omnes, tam electi quam praesciti; a morte mismHae tantummodo electi. — Vivificat ergo a morte naturae; ad Romanos quarto: « Ipse est qui vivificat mortuos ». — A morte culpae; Isaiae quinquagesimo septimo: « Habitat cum contrito et humili spiritu, ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum ». — Vivificat a morte miseriae; ad Romanos octavo: « Qui suscitavit lesum a mortuis vivificabit mortalia corpora nostra propter eius spiritum inhabitantem in vobis ». — Paler, inquit, vivificat morluos. Requii-e supra quarto capitulo de signis vitae et mortis spiritualis. de quibus supra habitura est; quaedam vero, quae ad vitara spiritualem disponunt. Ad vitara spirilualeni d.isponit se homo et etiam disponitur a Deo. — Disponit autem se homo IripUciter: Pecca/wm dimittendo; Ezechielis decimo octavo: « Si averterit se impius ab impietate sua, quam operatusest.

et fecerit iudicium el iustiliam, animam suam vivificabit )>. — De peccato dolendo; Isaiae quinquagesimo septimo: « Dominus habitat cum contrito et humili spiritu » etc. — In bono se exercendo; Psalmus: « In aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me ».

Disponilur etiam homo a Deo tripliciter: flagello cotreplionis; primi Regum secundo: « Dominus mortificat et viviflcat ». Verbo praedicationis; Psalmus: « Eloquium tuum viviflcavit me ». Gratia inspiralionis; Psalmus: « Conversus viviflcasti nie, et de abyssis terrae iterum reduxisti me ».

(Vers. 32.). Alius est, qui testimonium perliihel de me.

  1. Nota, quod Christus habuit quadruplex testimonium. Habuit enim testimonium vitae, lestimonium famae, testinionium Scriplurae el teslimonium vocis paternae. Primum testimonium est quasi per «ina; secundum, quasi peTnuntium; tertium, iiuasi per litteras, et quartum, quasi viva voce. His (inim quatuor modis solet testimonium perhiberi.

  2. Habuit ergo Christus testimonium vitae; loannis quinto: « Opera, quae ego facio, ipsa testimonium perhibenl de me ». — Testimonium famae; loannis quinto; « Vos misistis ad loannem, et ipse testimonium perhibuit veritati »; et loannis duodecimo: « Testimonium perhibebat ei turba, quae fuerat cum eo, quando vocavit Lazarum de monumento». — Testimoniuni Scripturae; loannis quinto: « Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam aeternam habere; et iUa sunt, quae testimonium perhibent de me ». — Testimonium vocis paternae; loannis quinto: « Qui niisit me Pater, ipse testiraonium perhibuit de me»; item: Alius est, qui testimonium perhibet de me.

  3. Nota, quod testimoniuin habuit Christus a Scriptwis, s. creaturis, a personis divinis. — A ggj.pfjj. scilicet Moijsaica, prophetica et evanigelica. — A Scriptura Moysaica; et de hoc loquitur hic: « Scrutamini Scripturas »; et post sequitur: « De me ille », scilicet Moyses, « scripsit ». — A Scriptura prophetica; Actuum decimo: « Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, accipere reniissionem » etc. — A Scriptura evangelica; loannis decimo nono: « Et qui vidit teslimoniura perhibuit »; et ullirao: « Hic est discipulus ille » etc.

  4. A creaturis, intellecluali, scilicet Angelo; rationali, scilicet homine; insensibili, scilicet obediente. — A creatura inteUectuali, scilicet Angelo, qui perhibet testiraonium obsequendo; supra prirao: « Videbitis Angelos ascendentes » etc. — A creatura rationali, scilicet homine; loannis duodecirao: «Testiraoniura perhibebat illi turba, quando Lazarum vocavit de raonuraento». — A creatura inseTisibili obediente; Matthaei vigesimo prirao: «Maledixit flculneae, et continuo arefacta est ».

  5. A personis divinis, scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti. A persona Patris; loannis quinto: « Testimonium perhibet de me qui misit me Pater ». A persona Filii; loannis octavo: « Ego sum, qui testimoniura perhibeo de rae ipso ». A persona Spiritus sancli; loannis decimo quinto: « Cura venerit ille Spiritus veritatis, testimoniura perhibebit de me ». — A tota Trinitate insimul; primae loannis ultimo: « Tres sunt, qui testiinoniura dant in caelo ».

(Vers. 40.). Non vultis venire ad me, ut vitam- habeatis, loannis quinto.

  1. In his verbis duo facit Dominus. Primo increpat malitiam ad se venire nolentium, cuin dicit: Non vultis. — Secundo tangit fructum ad se venientiura, cum dicit: Ut vitam aeternam habeatis.

  2. Dicit ergo: Non vultis venire. — Nola, quod veniendum est ad Chrislum, post Christum et per Christum. — Veniendum est ad Christum docentem tanquam magistrum, ipsum audiendo; Matthaei undecirao: « Venite ad me, omnes, qui laboratis et oneratis estis, et ego reflciam vos». — Veniendura post Christura conversanlem, tanquara post paedagogum, ipsura imitando; Matthaei quarto: «Venite post rae; faciara, vos fleri piscatores hominura ». — Veniendura est per Christura patientem tanquara per 0:?ftMm, in ipsum credendo; loannis decimo quarto: « Neino venit ad Patrera nisi per me ». — De omnibus istis loannis decirao quarto: « Ego sura via », dirigens in conversatione; « veritas », instruens in praedicatione; «vita», ad vitara aeternam introducens in passione.

  3. Non vultis, inquit, venire ad me. [,&m tangit fructum veniendi ad Deum, cura dicit: Ul vilam aelernam habeatis. Fructus autem iste triplex est. Primus est impetratio veniae; secundus est adeptio graliae; tertius est perceptio gloriae. — Priraus

igitur fructus est impelratio veniae; Isaiae primo:

« Quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicare pupilio, defendite viduam; et venite et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt ». — Secundus 18- fructus est adeplio gratiae; Matthaei undecimo:

« Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati eslis, et ego reficiam vos »; et Isaiae quinquagesimo quinto:

« Omnes sitienles, venite ad aquas, et qui non habetis argentum properate, emile et comedite. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione is. vinum et lac ». — Tertius fructus est perceptio aeternae gloriae; loannis quinto: Non vultis venire ad me, ut vitam aeternam habeatis; et Canticorum quarto: « Veni de Libano, veni, coronaberis ».

  1. Sequitur de modo veniendi ad Christum. Mo- - dus autem veniendi ad Christum triplex est, scilicet 1 per fidem.veritatis, per amorem bonitatis, per operationem virtutis. — Primus modus est per fidem veritatis; loannis sexto: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum »; Glossa: « Id est, credit in me». — Secundus modus est per amorem bonitatis; Canticorum secundo: « Veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna mal ceriae». — Tertius modus est per operationem virtutis; loannis tertio: « Qui facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius »; et Lucae nono: « Si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucera suam et sequatur me ».

  2. Ista autem operatio virtutis, per quam veniendum est ad Christum, triplex est. — Prima est via mandatorum; secunda, semita consiliorum; tertia, compendium supererogationum. — Prima operatio virtutis est ya mandatorum; Matthaei decimo nono: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata»; et Matthaei vigesimo secundo: « Omnia parata sunt, venite ad nuptias »; et Lucae decimo quarto: «Misit servum suum hora coenae dicere invitatis, ut venirent ». — Secunda est semita consiliorum; Matthaei decimo nono: « Si vis perfectus esse, vade el vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni et sequere me». — Tertia est compendium supererogalionum; Matthaei decimo quarto: « Doraine, si tu es, iube, me venire ad te super aquas ». Nota de sancto Benedicto. Et ad Hebraeos duodecimo: « Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consumraatorem lesum, qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes ».

(Vers. 28. 23.). Qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent.

. In istis verbis tangitur ordo spiritualis resuscitationis, et tanguntur ibi tria. Tangitur enim ibi status mortis et status vitae et via perveniendi ad vitam de morte. — Status mortis est status culpae, et hic tangitur, cum dicitur: Qui in monumentis sunt. — Via perveniendi ad vitam est verbum doctrinae, et haec tangitur, cum dicitur: Audient vocem Filii Dei vivi. — Status vitae est status gratiae, et hic tangitur, cum dicitur: Et qui audierint vivent) ac si diceretur: qui sunt in morte culpae audient vocem doctrinae et vivent vita gratiae.

  1. Qui in monumentis sunt audient etc. — Nota, quod mortuus spiritualis, id est peccator, aliquando significatur in Scriptura esse quasi in thalamo, ahquando quasi in vico, ahquando quasi in monumento. Quasi in thalamo est mortuus, quando occiditur peccator interius, id est in consensu; quasi in vico, quando exterius defertur in opere; quasi in monumento, quando ulterius sepelitur in maJa consuetudine. — Mortuus ergo spiritualis aliquando iacel in thalamo, quando peccat in solo consensu; et talis significatur per filiam archisynagogi, quam suscitavit Lesus in thalamo, Matthaei nono, Lucae octavo. — Item, mortuus spiritualis aliquando effertur in vico, quando peccat in opere; et lalis significatur per ff adolescentem, filium unicum viduae, matris suae», quem suscitavit in porta civitatis, Lurae septimo. — Item, mortuus spiritualis aliquando sepelitur in monumento, quando peccat ex consuetudine; et talis significatur per Lazarum, quem suscivit Lesus quatuor dies habentem in monumento, loannis undecimo. — Non ergo desperet peccator, sive peccaverit in voluntate, sive in opere, sive in consuetudine, quia etiam qui in raonumentis sunt vivent, si audierint vocem doctrinae.

  2. Audient, inquit, vocem Filii Dei. Audient, inquani, ad inteUigendum, ad credendum, ad obediendum. Sic enim est audiendum verbum, ut mitelligamus, secundum quod dicitur in Psalmo: « Audi, filia, et vide », id est, intellige, « et inclina aurem tuam » etc. — Sic etiam audiendum est, ut credamus; loannis quinto: « Qui verbum meum audit et credil in me habet vitam aeternam ». — Sic audiendum est, ut obediamus. Taliter audiebal de quo dicitur in Psalmo: « In auditu auris obedivit mihi ». — Propter haec tria dicitur Apocalypsis secundo: « Qui habet aures audiendi audiat ».

  3. Primo modo non audiunt qui verbo Dei non intcndunt; de quibus in Psalmo: « Non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit inihi».— Secundo modo, qui verbo Dei non credunt, de quibus Isaiae sexto: « Excaeea cor popuh huius et aures eius aggrava, ne forte videat ocuhs suis et auribus suis audiat et corde suo intelhgat et convertatur, et sanem eum ». — Tertio modo non audiunt, si qui verbo Dei non ohediimt; similes sunt ilM, de quo dicitur lacobi primo: « Quia, si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo »; et lahbus dicitur loannis octavo: « Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ». — Nos ergo audiamus vocem Filii Dei ad intelligendum, ad credendum et ad obediendum, ut simus « auditores et factores verbi, non auditores tantum »; el sic poterimus vivere per veri)um.

  4. Sequitur: Et qui audient viuent. — Vivent, inquam, per fidem veritatis, per amorem bonitatis et per opera virlutis. Hic enim est triplex vivendi modus spirituahs, ut vivamus per dm, secundum quod dicitur Habacuc secundo: « lustus meus in sua fide vivit ». Vivamus etiam per caritatem; primae loannis tertio: « Scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui enim non diligit manet in morte ». Vivamus etiam per opera virlutis, de quibus Proverbiorum quarto: « Vita enim sunt invenientibus ea »; Ezechiehs decimo octavo: « Si fuerit vir iustus et fecerit iudicium et iustitiam etc.; vita vivet et non morietur». — Exeamus ergo de monumento culpae, et audiamus verbum doctrinae, et vivemus vita gratiae.

(Vers. 14.). Ecce, sanus factus es.

. Nota, quod quosdam sanavit Dominus manu,. quosdam verbo, quosdam autem nutu solo. — Tactu manus sanavit leprosum; Lucae quinto: « Extendens Lesus manum, tetigit eum dicens: Volo, mundare; et confestim discessit lepra ab eo ». — Virtule, scihcet verbi, sanavit paralyticum; loannis quinlo: « Dixit enim Lesus: Tolle grabatum tuum et ambula. Et stalim sanus factus est. — Nutu solius vo- Inntatis sanavit fihum reguli, qui « infirmabatur Capharnaum ), loannis quarto, quem nec vidit nec tetigit, sed solius voluntatis imperio sanavit eum, cum dixit patri suo: « Fihus tuus vivit».

  1. Ita intellige, quod Dominus sanat quosdam flagello correctionis; lob quinto «: « Vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt ». — Quosdam sanat alloquendo solo verbo praedicationis; Sapientiae decimo sexto: « Neque herba neque malagma sanavit eos, at serino tuus, Domine, qui sanat omnia». — Quosdam autem sanat illustrando gratia inspirationis, secundum quod dicitur Malachiae quarto: « Orietur vobis limentibus Deum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius ».

ANOTATIO 20.

(Vers. 13.). Is autem, qui sanus fuerat eljectus, nesciebat, quis esset, supple: qui sanaverat eum.

Attende, quam magna est misericordia Dei solius: sanaverat euin, et nonduin cognoscehatur ab eo. Quanta faceret pro illo, si ab illo diligeretur, si ab illo rogaretur, qui ipsum sanabat, antequam ab eo eognosceretur? In hoc ergo est magna misericordia Dei erga nos, quia beneficia eius praeveniuut nostram cognitionem, nostram dilectionem, nostrum ubsequium sive nostram operationem. — Nostram cognitionem praevenit, ut hic patet, eum dicitur: Is qui sanus effectus fuerat, nesciebal, quis esset. — Nostram dilectionem; unde ad Romanos quinto: « Cum adhuc inimici essemus, reconcihati sumus per mortem Filii eius ». — Nostrum obsequium sive operationem; ad Titum tertio: « Nou ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suain misericordiam salvos iios fecit ».

(Vers. 19.). Non potesl Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Palrem facientem.

Chapter 5 of 20