Skip to the text

Capitulum II

(Vers. 23.). Ego vox clamantis in deserto. — Nota, quod loannes aliquando dictus est p7-opheta, quando vox, aliquando lucerna. Prophetae est cognoscere veritatem; vocis est promere verbum.; lucernae est ostendere lucem. — Beatus loannes propheta fuit, quia cognovit veritatem divina revelatione; Matthaei undecimo, Lucae septimo: « Etiam dico vobis, et plus bet, non quod ad instar nostri non subsistat et in aerem difquam propheta ». — Fuit iterum vox, quia veritatem protulit in praedicatione; unde loannis primo: « Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini » etc. — Fuit lucema, quia veritatem ostendit in conversatione, secundum quod dicilur Matthaei quinto: « Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona ». De ipso dicitur loannis quinto: « Ipse erat lucerna ardens et lucens »: ardens in alTectu per caritatera, lucens in effectu per sanctam operationem. Fuit Tgopropheta, quia comtor veritatis; vox.

(Vers. 1.). Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat Mater Iesu ibi.

. Volens Evangehsta describere miraculum nuptiarum, convertit intentionem suam ad duo, scilicet ad describendum nuptiarum convivium — et ad describendum coetum assistentium, et hoc non incongrue. In convivio enim factum est miraculum, ab assistentibus sancitum.. Convivium nuptiarum incipit describere, cum dicit: Nuptiae factae sunt; coetum assistentium, cum dicit: Et erat Mater Iesu ibi.

  1. Nuptiae, inquit, factae sunt. Praetermissis nnptus corporalibus, quarum sanctitati attestatur, quod Deus eas auctoritate propria in paradiso instituit, sicut habetur in Genesis secundo: « Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae »; et easdem in terra sua praesentia consecravit et miraculorum suorum initiis insignivit, ut habetur in 1 praesenti Evangelio; notandum, quod secundum «jozritualem inlellectum quatuor sunt genera nuptiarum. Sunt enim nuptiae carnales — nuptiae spirituales — nuptiae sacramentales — et nuptiae aeternales; sive nuptiae culpae, nuptiae gratiae, nuptiae eucharistiae et nuptiae gloriae.

  2. Est enim matrimonium hominis et carnalis concupiscentiae, et huiusmodi habet nuptias culpae. Est matrimonium Dei et animae, et huiusmodi habet nuptias graliae. Est matrimonium Iesu Christi et Ecclesiae, et huiusmodi habet in praesenti nuptias eucharistiae quasi prandium et in futuro quasi coenam nuptias gloriae. — Sic triplex matrimonium quia praedicator veritatis; lucerna, quia operator veritatis.

Iterum, ego vox clamantis in deserto. — Nota, quod ideo loannes dicitur vox, quia vox praecedit verbum, vox manifestat verbum, transit et relinquit verbum. — Ita et loannes praecessit Christum; Lucae primo: « Ipse praeibit ante illum ». Manifestavit Christum; loannis primo: « Ecce, Agnus Dei ». Transivit et reliquit Christum; unde loannis terlio: « Illum oportet crescere, me aulem minui ». habet quadruplex convivium nuptiale. Primum fit in prostibulo concupiscentiae; secundum, in thatamo conscientiae; tertium, mtabernaculo Ecclesiae; quartum, in palatio gloriae.

  1. Sunt ergo nuptiae carnales, in quibus est « animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae », secundum quod habetur Sapientiae decimo quarto. — Nuptiarum huiusmodi matrimonium initiatur in mala delectatione, ratificatur in consensu, consummatur in opere. in Cana Gahlaeae. Cana idem est quod zelus; Galilaea transmigratio sive transmeans, aut rota sive volubilis. Istae enim nuptiae fiunt in conscientia animae habentis zelum dilectionis; quae quidem anima transmigrat in montem Domini per devotionem mentis, et est volubilis per agilitatem operis. In his nuptiis convertit Dominus aquam lacrymarum in vinum consolationis, maxime si sit Mater Iesu ibi. — Quoniam autem istae nuptiae sunt Religiosorum proprie, notandum, quod horum matrimonium initiatur in ingressu religionis, ratificatur in voto professionis, consummatur in perfecta impletione promissionis.

  2. Sunt etiam nuptiae sacramentales, quae significantur Esther secundo, ubi Assuerus, repudiata Vasthi, « adamavit Esther super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius et fecit eam regnare in loco Vasthi, et iussit, praeparari convivium permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Esther ». Vasthi, synagoga; Esther, Ecclesia; A ssuerus, Chri&lus; fides.

coniunctio; convivium pei-magnificum, eucharistia. — Nuptiaruoi huiusQiodi matrimonium initiatum fuit in Christi promissione facta sanctis Patribus, ratificatum fuit in incarnatione, consummatum in

  1. Sunt etiam nuptiae aeternales, de quibus Apocalypsis decimo nono dicitur: « Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ». — Et illarum quidem nuptiarum solemnitas initiatur in praesenti in iustis per spem de futuris bonis; ratificatur in adeptione primae stolae, animae scilicet, et consummatur in adeptione secundae stolae, scilicet corporis.

  2. Cum igitur quatuor sint genera nuptiarum, omne coniugium faciat ex pluribus unum; notandum, quod primae faciunt duo in una carne, id est in una carnalitate; primae ad Corinthios sexto: « An nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur? Erunt, inquit, duo in carne una ». — Secundae faciunt unum in uno spiritu; primae ad Corinthios sexto: « Qni adhaeret Deo unus spirilus est». — Tertiae faciunt unum in uno corpore mystico; ad Romanos duodecimo: « Unum corpus sumus in Christo, singuh autem alter alterius raembra ». — Quartae faciunt unum in una beatitudine, de qua loannis decimo septimo: « Pater, rogo, ut sint consummati in unum, sicut et nos unum sumus »; loquebatur de discipulis.

  3. Nuptiae factae sunt etc. Cum sint quatuor g nuptiarum, a nuptiis culpae revocamur et ad alias invitamur. Sunt autem nuptiae culpae fugiendae, quia habent in principio ignominiam et in fine poe- 1. nam. — In principio sunt ignominiosae; non enim decet spiritum ad imaginem Dei creatum tam vilem uxorem, sicut est carnalis concupiscentia, ducere; quod figuratum est Genesis vigesimo septimo, dicente Rebecca: « Taedet animam meam vitae meae super filias Heth; si acceperit lacob uxorem de stirpe huius terrae, nolo vivere ». /?e6ecca, conscientia; lacob filius eius, humanus spiritus; filiae Helh, carnales concupiscentiae, quibus si se coniunxerit spiritus per consensum, machinatur in mortem conscientiae. — In fine sunt exitiosae; consummantur enim in poena, secundum quod dicit Veritas Lucae decimo septimo « Sicut factum est in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant et ducebant uxores et dabantur ad nuptias usque in diem, qua intravit Noe in arcam; et venit diluvium et perdidit omnes ».

  4. Ab istis ergo revocamur, ad alias autem invitamur. Invitamur ad nuptias gratiae, ut Deo nubamus; ad nuptias eucharistiae, ut ibi discumbaraus; ad nuptias gloriae, ut ibi rCgnemus. — Ad nuptias gratiae invitatur anima, ut Deo desponsetur; ubi cavendum est, ne inveniatur digna repudio; quod accidit duabus de causis. Prima est, quando abnegat debitum per inobedientiam; secunda est, quando ingreditur torum alienum per impudicitiam. — Primum incurrit anima omittendo praecepta; secundum, committendo iilicita. Propter primum repudiata est Vasthi, quia noluit obedire Assuero; propter secundum « licet homini dimittere uxorera causa fornicationis », ut habetur Matthaei decimo nono.

  5. Ad nuptias eucharistiae invitatur anima, ut ibi recumbat et epuletur; ubi cavendum est, ne inveniatur digna repelli a convivio, quod fit duabus de causis. Prima est, quando se gerit nimis superbe; secunda, quando non est parata satis honeste. — Prima causa est in hypocritis vel ambitiosis, in quibus est superbia intentionis; secnnda est in lascivis et dissolutis, in quibus est inhonestas conversationis. Propter primum dicitur Lucae decimo quarto: « Cum invitatus fueris ad nuptias, vide, ne recumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus » etc. Nota totam parabolam. Propter secundum eiectus est de nuptiis ille quem invenit rex « non indutum veste nuptiali », quem iussit « proiici in tenebras exteriores », ut habetur Matthaei vigesimo secundo.

  6. Ad-nuptias gloriae invitatur anima, ut ibi coronetur; ubi cavendum est, ne inveniatur digna I repelli a caelesti palatio; quod flt duabus de causis. Primaest, quando venire contemnit; secunda, quando i venire negligit. — Venire contempserunt illi, de quibus Matthaei vigesimo secundo dicitur, quia « misit rex hora coenae servos suos vocare invitatos ad nuptias», at ilh nolebant venire; et causa fuit, ut Lucae decimo quarlo tangitur, quia alius emerat villam raundanae vanitatis, alius boves mundanae bae oflenderant animum Isaac et Rebeccae], quaerit superflua.

curiositatis, alius desponsaverat concupiscentiam carnalis voluptatis. De quibus dixit rex: « Quia nemo eorum gustabit coenam meam ». — Venire neglexerunt illae fatuae virgines, quae tarde venientes, et ideo clausam ianuam invenientes, audierunt: « Nescio vos », sicut habetur Matthaei vigesimo quinto. Propter hoc commendatur vigilantia sponsae Apocalypsis decimo nono, de qua dicitur: « Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se » etc.

(Vers. 3.). Vinum non habent.

  1. 0 quam bonum est, Matrem Iesu ad suum >. convivium invitare, quae pauperibus convivii adhibet solatium compassionis, consilium instructionis, suffragium orationis! Compassionis indicium est, quod dicit: Vinum non habent. Instructionis consilium, quod dixit M Quaecumque vobis dixerit, facite. Suffragium orationis fuit, quod a Filio miraculum conversionis aquae in vinum impetravit.

  2. Vinum non habent. Notandum, quod est vivi- num naturae — vinum gratiae — et vinum culpae.

Vinum naturae est moderandum; Ecclesiastici trigesimo primo: « Ne comprimaris in convivio » vino. « Intellige, quae sunt proximi tui, ex te ipso ». Est autem moderandum propter tria: ut vivas in iucunditale quantum ad animam; Ecclesiastici trigesimo primo: « Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum ». Ut vivas in sanitate quantum ad corpus; Ecclesiastici trigesimo primo: « Aequa vita hominibus vinum in sobrietate »; et infra eodem: « Sanitas est animae et corpori sobrius potus ». Ut vivas in prosperitate quantum B.d possessionem, quia, Ecclesiastici trigesimo primo, « vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit »; et Proverbiorum vigesimo primo: « Qui amat vinum et pinguia non ditabitur».

  1. Vinum culpae est abominabile; Deuteroiiotriplcx: luxurias vel voluptatis; Amos sexto: « Bibentes vinum in phialis et optimo unguento delibuti »; Sapientiae secundo: « Vino pretioso et unguentis nos impleamus»; ad Ephesios quinto: « NoUte inebriari Vers. S: Qmdcumque duceril vobis elc. — Superius vino, in quo est luxuria »; Proverbiorum vigesimo: « Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas ». — Avaritiae vel cupiditatis; Proverbiorum quarto: « Comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt »; Ezechielis vigesimo septimo: « Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis optimi coloris ». — Superbiae vel vanitatis; Habacuc secundo =: « Quomodo vinum decipit potantem, sic erit vir superbus et non decorabitur ». Hoc est vinuni iUius meretricis magnae, id est vanitatis mundanae, « cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram », scilicet « vino prostitutionis eius », Apocalypsis decimo septimo.

  2. Vinum hoc sequitur vinum poenae triplex: vinum remorsus conscientiae. Haec est poena, quae infertur in praesenti; Proverbiorum vigesimo tertio: « Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitio color eius; ingreditur blande, sed in fme mordebit ut coluber et sicut regulus » etc. — Vinum damnationis aeternae, quae poena sustinenda est in inferno; Apocalypsis decimo quarto: « Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem eius in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu Angelorum sanctorum et ante conspectum Agni »; leremiae vigesimo quinto: « Sume calicem vini furoris huius de manu mea » etc. — Temporales calamitates et miseriae; tertii Esdrae tertio: « Viri, quam praevalet vinum omnibus hominibus! seducit mentem » etc.; et Ecclesiaslici trigesimo primo: « Amaritudo animae vinum multum potatuni ».

  3. Vinum gratiae quadruplex: Raspetum compunctionis; Psalmus: « Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis ». — Roselum compassio7iis; CsLnlkornm qnmlo: « Comedi favum cum melle meo, bibl vinum meuni cum lacte meo », id est planctum compassionis cum laetitia redemptionis, quae inveniuntur in cruce Christi. — Salmetum devotionis; Canticorum octavo: « Dabo tibi poculum ex vino condito et mustum pomorum granatorum meorum ». — Claretum sive aromaticum internae fruitionis; Canticorum primo: « Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis ».

  4. Vinum culpae fugiendum, quia infatuat; Isaiae vigesirao octavo: o Prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem ». — Quia depauperat; Proverbiorum vigesimo primo: « Qui amat vinum et pinguia non ditabitur ». — Quia exterminat; Ecclesiastici trigesimo primo: « Multos exterminavit vinum »; Proverbiorum vigesimo tertio: «Cui vae? Cuius patri vae? etc. Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis »?

  5. Vinum gratiae est appetendum, quia sanativum; Lucae decimo de Samaritano, qui iussit, plagae vulnerati infundi vinum et oleum. — Quia confortalivum; tertii Esdrae tertio: « Omnem mentem convertit in securitatem »; primae ad Timotheum quinto: « Modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates ». — Quia iucundatiuum; Psalmus: « Vinum laetificat cor hominis »; Canticorum primo: « Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum ».

(Vers. 19.). Solvite templum hoc, et in tribus diebus excilabo illud.

  1. Inverbis istis duo tanguntur. Primo praedicitur passio Salvatoris, cum dicitur: Solvite templum, — Secundo resurrecHo ipsius, cum dicitur: Et in tribus diebus etc. — Solvite, ait, templum, « id est, solvetis = ». Scriptura enim aliquando impera-. jyQ ytjtm- j„jpg;.jY!e, ut Ecclesiastaeultimo: «Deum time et mandata eius observa ». Aliquando consullive, ut Matthaei decimo nono: « Vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus ». Aliquando permissive, ut Matthaei octavo: « Si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos. Et dixit eis: Ite ». Aliquando ironice; loannis decimo tertio: « Quod facis fac citius », dixit Dominus ludae de proditione. Aliquando praedictive, ut hic: Solvite templum « id est, solvetis».

  2. Solvite templum. Nota, quod multiplex est templum spirituale, scilicet templum gloriae — templum Ecclesiae — templum fidelis animae — templum uto-i virginalis — et templum humanitatis assumtae. — De templo gloriae, Apocalypsis undecimo: « Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius »; et Psalmus: « In templo eius omnes dicent gloriam ». — De templo Ecclesiae, Malachiae tertio: « Ecce, ego mitto angelum meum »; et sequitur: « Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis ». Mitlo angelum, id est loannem; et veniet Dominator, id est Christus; ad templum, id est ad Ecclesiam. — De templo fidelis animae, primae ad Corinthios tertio: « Templum Dei sanctum est, quod estis vos ». — De templo uteri virginalis, Ezechielis quadragesimo tertio: « Maiestas Dei ingressa est templum per viam portae, quae respicit ad orientem ». Maiestas £)e«, plenitudo Divinitatis; templum, uterus virginalis; oriens, caelestis curia; porta illuc respiciens, devotio assidua; via Deum adducens, humilitas vera, « quia respexit humilitatem ancillae suae». De isto templo Augustinus: « Templum Dei factus est uterus virginalis, nesciens virum ». — De templo humanitatis assumlae, hic: Solvite templum hoc. Templum hoc fuit aedificatum in incarnatione, solutum in passione et reaedificatum in resurrectione, secundum quod hic dicitur: Solvite templum hoc, et excitabo ilhid.

  3. De templo gloriae nota, quod est desiderabile recordantibus; lonae secundo: « Cum angustiaretur anima mea in me, Domini recordatus sum; ut veniat ad te oralio mea ad templum saiictum tuum ». Est mirabile contemplantibus; Psalmus: « Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate ». Delecta- 6«fe intrantibus; Psalmus: « AITerentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis ».

  4. De templo uteri virginalis nota, quod fuit a Deo dedicatum in sanctificatione, quando scilicet « sanctificavit tabernaculum suum Altissimus », sicut dicitur in Psalmo. Tunc enim potuit dici: « Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate ». Et re vera in hoc templo mirabilis fuit adaequatio, quando convenerunt fldes et ratio, mater et virgo, Deus et homo: primum in mente, secundum in carne, tertium in prole. signatus el porta in domo Domini clausa. Ad hanc namque, ut

Fuit a Deo ornatum in comersalione; ornatum, inquam, bonis cogitationibus, quod figuratum est tertii Regum sexto per fenestras obliquas, quas fecit Salomon in templo. Fenestrae obliquae sive vitreae, per quas ingredilur lux, sunt meditationes sanctae, per quas ingreditur divina irradiatio in animam. — OTna.tnm sanclis alfectionibus, quod significatum est in eodem, ubi dicitur, quod omnes « cardines ostiorum ex auro erant ». Per aurum intellige caritatem; per cardines templi, Virginis aecftones, quae omnes caritate erant informatae. — Ornatum etiam virtuosis operibus; unde in eodem dicitur, quod Salomon « omnes parietes templi sculpsit variis caelaturis et tomo ». In varielale nota multiplicitatem virtutis; in «cMpMra, eminentiam perfectionis; in tomo, modestiam discretionis.

Fuit etiam templum a Deo inhabitatum in incarnatione; unde Ezechielis quadragesimo tertio: « Maiestas Dei ingressa est templum ». Nota et expone secundum quod supra. Bernardus: « Nec in terris locus dignior virginalis uteri templo, in quo Dei Filium Maria suscepit; nec in caelis regaii folio, in quo Mariam Mariae Filius coUocavit ».

  1. De templo humanitatis assumtae nota, quod ocns est divinae habitationis; ibi enim visus est temporaliter qni in caelo regnat aeternaliter; et ideo de hoc potest dici illud quod dicitur in Psalmo: « Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes eius ». In teraplo enim carnis apparet qui in abscondito caeli sedet. — Est etiam locus divinae exauditionis; Psalmus: « Exaudivit de templo sancto suo vocem meam ». De hoc templo exaudivit latronem in cruce pendentem, cui dictum est: « Hodie mecum eris in paradiso ». — Est etiam locus divinae visilationis, quia « visitavit nos oriens ex alto ». Salus enim nostra processit de isto templo, quod figuratum est, Ezechielis quadragesimo septimo, « in aquis, quae descendebant in latus temph dexterum »; de quibus dicitur infra in eodem, quod omnes, ad quos « pervenerit torrens, vivent». Aquae, quae descendebant in latus templi dexterum, sunt Sacramenta, quae effluxerunt de latere Christi.

  2. De templo Ecclesiae nota, quod huiusmodi templum fuit fundatum in Apostolis et Patriarchis, aedificatur in iustis, consummabitur in Beatis. — Fuit fundatum in sanctis Patribus; quod figuratum est tertii Regum quinto ubi praecepit Salomon, quod « tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent»; grandes, virtute; preliosos, caritate; quadratos, perfectione. — Aedificatur in iustis; ad Ephesios secundo: « Fratres, iam non estis hospites et advenae etc, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum etc., in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino ». — Consummabitur in Beatis; leremiae trigesimo: « Aediflcabitur civitas in excelso, et tem- tis. plum iuxta ordinem suum ». Civilas haec est Ecclesia, quae dicitur civitas ratione firmitatis, et templum ratione sanctilatis.

  3. Templum istud debent praelati aedificare, ornare, custodire. Aedificare sive instaurare debent verbo praedicationis; primo Esdrae quinto: « Nos sumus servi Dei et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos». — Ornare, exemplo conversationis; Ecclesiastici quadragesimo quinto: « Circumcinxit illum », scilicet Aaron, « tintinnabulis aureis, dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonum in templo in memoriam gentis suae » etc. — CM5torf2Ve, vigilantiasollicitudinispa«torafo, quod figuratum est primi Paralipomenon nono de levitis, de quibus dicitur, quod « per gyrum templi morabantur in custodiis suis, ut, cum tempus fuisset, aperirent fores ».

  4. In isto templo debent subditi adorare, laudare et offerre. Adorare divinam potentiam; mus: « Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo ». Laudare divinam sapientiam; Psalmus: « In templo eius omnes dicent gloriam». Offerre confitendo divinam clementiam; Psalmus: « A templo tuo, quod est in lerusalem, tibi ofTerent reges munera». — Vel dic: adorare corde, laudare ore, offerre opere.

  5. De templo fidelis animae nota, quod fidelis anima dicitur templum, quia ad modum templi locus est sanctitatis, emunitatis et religionis. — Locus est sanctitatis a Deo sanctificatus et inhabitatus; primae ad Corinthios tertio: « Templum Dei

sanctum est, quod estis vos »; et ibidem: « Nescitis, quia templum Dei estis vos, et Spiritus Dei habitat in vobis «? — Locus est emunitalis a Deo emunilus; unde primae ad Corinthios tertio: « Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus »; et terlii Regum octavo: « Si fugerit populus tuus hostes suos » elc. — Locus cst religioTiis soli divino cultui dedicatus, propter quod jdolorum omnis cultus, id est peccatorum servitus, interdicitur in hoc templo; secundae ad Corinthios sexto: « Quae conventio Christi ad Mial? Aut quae pars fidelis cum infideli Oui autem consensus templo Dei cum idolis »? quasi dicat: nuUus; et adiungitur: « Vos estis templum Dei vivi » etc. — Sic ergo anima fldelis est locus sanctilatis, emunitatis et religionis, propter quod dicitur templum Dei.

  1. Sed ecce, peccatores templi huius polluunt sanctitatem, OTo/an< emunitatem, immutant religionem. — Polluunt sanctitatem; Psalmus: «Deus, venerunt gentes in heredilatem tuam, polluerunl templum sanclum tuum ». — Violant emunitatem; unde Nahum secundo: « Portae fluviorura apertae sunt, et templum ad solum dirutum, et miles captivus abductus est » etc. — Immutant religionem, quia templum et vasa eius alienis usibus exponunt; primi Machabaeorum secundo: « Sancta in manus extraneorum facta sunt; templum Dei sicut homo ignobilis; vasa eius captiva abducta sunt ». — Templum illud esset mundandum per dolorem poenitentiae, esset reaedificandum per profectum iustitiae, esset ornandum per decorem scientiae.

(Vers. 23.). Signa, quae faciebat, videntes, multi crediderunt in nomine eius.

Nota, quod aliqui crediderunt in Christum prosigna, aliqui propter verba, aliqui propter

(Vers. 4.). Quomodo polest homo nasci, cum sit senex?

  1. Verba ista sunt Nicodemi de verbis Domini dubitantis, qui ideo quaerebat, quia nativitatum differentias ignorabat. Ad cums quaestionis solutionem nolandum est, multiplicem esse nativitatem. Est enim opera: propter signa, ut hic: Multi crediderunt etc. — Propter verba; loannis quarto: « Et multo plures crediderunt propter sernionem eius ». — Propter apera; loannis decimo: « Si non vultis mihi credere, operibus credile».

Annotatio 5.

(Vers. 24.). Ipse aulem Lesus iion credebat semetipsum eis.

Nota, quod Christus cavit sibi a turbis, a /wdaeis, ab Herode et a discipulis. — A turbis, ut hic: Ipse fesus non credebat semetipsum eis. — A ludaeis, loannis decimo: « Quaerebant eum apprehendere, et exivit de manibus eorum ». — Cavit ab Herode; Lucae vigesimo tertio: « Interrogabat eum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil ei respondit». — Cavit sibi a discipulis; Lucae ultimo, quando « cum illis ibat », et tamen se illis non manifestabat. — A turbis cavit propter illorum infirmitatem; a Pharisaeis propter illorum perversitatem; ab Herode propter eius curiositatem; a discipulis propter eorum imperfectionem; docens nos cavere ab infirmis et pe)-- versis et curiosis et etiam aliquando ab amicis.

(Vers. 25.). Ipse enim sciebat, quid esset in homine.

Nota, quod hmno accipitur tripliciter. Aliquando accipilur pro fragilitate naturae, ut in Psalmo: « Sciant gentes, quoniam homines sunt ». — Ahquando pro inordinatione concupiscentiae; primae ad Corinthios lertio: « Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis »? — Aliquando pro dignitate personae; Sapientiae nono: « Conslituisti hominem, ut dominaretur omni creaturae, quae a te facta est ». nativitas naturae — nativitas culpae — nativitas gmtiae. Nativitas naturae est miseranda, nativitas culpae detestanda, nativitas gratiae veneranda.

Chapter 2 of 20