Skip to the text

Capitulum IX

  1. Quoniara autera negotiandura est circa caecitatem culpae, notandum, quod haec est multiplex. Esl enim caecitas erroris in intellectu; caecitas praesumtionis in affectu; caecitas deviationis in effeclu; caecitas obslinationis in peccandi consuetudine et excessu. — Est ergo caecitas erroris; de qua ad Roraanos undecimo: « Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentiuin intraret »; et ad Ephesios quarto: « Alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in iliis, propter caecitatem cordis ipsorum i>. — Est caecitas praesumtionis; de qua Apocalypsis terlio: « Tu dicis, quia dives sum et locupletatus sum et nullius egeo, elnescis, quia miser es et miserabiiis et pauper et nudus et caecus ». — Est etiam caecitas deviationis; de qua Threnorum quarto: « Erraverunt caeci in piateis, polluti sunt in sanguine ». — Est etiam caecitas obstinationis; de qua Matthaei decimo quinto: « Sinite eos; caeci sunt ducesque caecorum ». Sic ergo est quadruplex caecitas culpae.

  2. Dicitur autem caecitas culpae quadruplici ratando, ineptum in agendo, praecipitem in cundo. — Facit igitur hominem ignarum in discernendo, ut nesciat bonum eligere; propter quod dicitur Isaiae quadragesimo secundo: « Audite, caeci, et intuemini ad videndum ». — Facit incautum in evilando, ut non possit malum cavere; Lucae sexto: « Nunquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt B? — Facit ineptum in agendo, ut non possit operari bonum; unde Isaiae quinquagesimo nono: « Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimns »; et de hoc Deuteronomii vigesimo octavo: « Palparl te faciet » etc. — Facit praecipitem in cundo, ut non possit prospicere; Tobiae undecimo: « Exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere ». — Haec ergo incommoda caecitatis spiritualis, quae facit impediendo bonum, ne scilicet caecus spiritualis possit discernere, vel cavere, vel operari, vel proficere.

  3. Sunt etiam alia incommoda, quae facit caespiritualis inferendo malum, quia scilicet depauperat, molestat, vilipcat et deformat. — Reddit enim caecitas hominem pauperem; Marci decimo 5: « Caecus sedebat iuxta viam mendicans »; et Apocalypsis terlio: « Pauper es et nudus et caecus ». Paupertas enim conscientiae et nuditas vitae comitantur caecitatem culpae. — Item reddit hominem tristem; Tobiae quinto: « Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video »? Cuius signum fuit, quia, cum quaereret Dominus a caeco, Marci decimo: « Quid vis, ut faciam tibi »? respondit nihil aliud nisi: « Rabboni, ut videam ». — Item, reddit etiam hominem vilem ct indignum aliorum communitate; unde secundi Regum quinto: « Caecus et claudus non intrabunt in templum ». Revera caecus spiritualis non intrat templum gloriae. — Item reddit hominem deformem; unde ad Ephesios quarto dicitur de peccatoribus: « Obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum ».

H. Vidit caecum a nativitate. — Nota, auod est caecitas innata, et haec est caecitas culpae originalis, quae significatur per istum caecum, qui natus est caecus — et est caecitas contracta vel acquisita, et haec est caecitas culpae actualis, Ae qm. Sapientiae secundo: « Excaecavit eos malitia eorum». Contrahitur autem haec caecitas a tribus. Contrahitur enim a concupiscentia carnis et a concupiscentia oculorum et a superbia vitae. Nocet enim oculis spiritualibus sanguis luxuriae, puluis avaritiae et ventus superbiae.

  1. Excaecantur ergo quidam per concupiscentiayn carnis; quod figuratum est, ludicum decimo sexto, (le Samsone, qui excaecatus fuit per Dalilam. Et nota primo, quomodo blandiendo decepit; cundo crines, id est ornatum virlutum, rapuit; tertio manibus inimicorum tradidit, qui eum excaecaverunt, ne slatum suum cogno.sceret, et vinctum duabus catenis, pronitate scilicetad malum et difficultate ad bonum, molere fecerunt per peccandi consuetudinem. — Excaecantur alii per concupiscentiam oculorum; et hoc figuratum est, Tobiae secundo, in excaecatione Tobiae, qui excaecatus est stercore hirundinum, quae significant temporalia, quae sancti viri arbitrantur « ut stercora », secundum quod habetur ad Philippenses tertio. — Excaecantur alii per superbiam; et hoc figuratum est, quarti Regum ultimo 1", de Sedecia, quem excaecavit Nabuchodonosor, id est diabolus, in Reblatha, cum fugeret de le-. rusalem. Rcblatha interpretatur multum commissum, et significat superbiam, de qua dicitur in Psalmo: « Enmndabor a delicto maxjmo ». — Sic ergo caecitas spiritualis tripliciter contrahitur.

aliquando coUyno, aliquando felk, aliquando luto. — CoUyrium, quod humores restringit, significat carnis mortificationem, quae fluxum concupiscentiae restringit; et haec est medicina caecitatis contractae per luxuriam; de qua dicitur Apocalypsis tertio: (tColIyrio inunge oculos tuos, ut videas ». Inunge, inquit; nam carnis maceratio et est corpori aftlictio et unctio sive illuminatio spiritui. — FeUis amariludo significat memoriam mortis; de qua Ecclesiastici quadragesimo primo: «0 mors, quam amara est memoria tua » etc. Et haec est medicina caecitalis contractae per avaritiam, quia, sicut dicit Hieronymus « facile contemnit omnia qui se semper cogitat moriturum». Et hoc figuratum est, Tobiae undecimo, in illuminatione Tobiae, qui sanatus est a caecitate sua, linitis oculis felle. — Lutum signiticat vilitatem humanae conditionis, quae, superposita oculis spiritualibus, id est reducta in mentem, medicina est caecitatis contractae per superbiam. Et hoc significari potest in illuminatione huius caeci, qui primo fuit luto linitus, considerando propriam vilitatem; secundo, lolus per lacrymarum effusionem; tertio, iUuminatus per graliam.

COLLATIO XXXVIll.

(Vers. 11.). Ille homo, qui dicitur Lesus, lutum fecit etc.

  1. Distinguitur multiplex lutum. Est enim lutum in- iiaturtte — lutum culpae — et lutum poenae. — Est autem lutum naturae triplex, quia natura est aut natura institula, aut natura lapsa, aut natura reparata. — Dc luto naturae instilutae, quae dicitur lutum propter eius ductibilitatem, dicitur Isaiae sexagesimo quarto: « Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos »; et leremiae decimo octavo: « Sicuti lutum in manu figuh, sic vos in majiu mea, domus Israel». — De luto naturae lapsae, quae dicitur lutum propter eius ignobilitatem, dicitur in lob quadragesimo primo: « Sternet sibi aurum quasi lutum ». — De luto naturae reparatae, quae dicitur lutum propter eius fragilitatem; lob trigesimo: « Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri».

  2. Est praeterea lutum culpae, et dicitur culpa lutum pcopter eius foeditatem; secmidae Petri se-,jjjjjJq. „ Cauis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti»; Psalmus: « Eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis ». — Item, propter eius iubricitatem; leremiae trigesimo octavo: runt te in coeno et in lubrico pedes tuos »; Psalmus: « Eripe nie de luto, ut non infigar ». — Item, propter eius laboriositatem; unde Exodi primo dicilur, quod.egyptii « ad ainaritudinem perducebant filios Israel operibus duris luti et lateris».

  3. Est praeterea lutum poenae, et haec est tri- i plex, secundum quod est triplex poena, scihcet poena inventa, poena inflicta et poena assumta. — Poena i inventa dicitur lutum propter eius difpcultatem ad transeundum; unde Habacuc tertio: « Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum». — Poena inflicta dicitur lutum propter eius expo- i sitionem ad conculcandum; Isaiae decimo: « Mandabo illi, ut auferat spolia et dividat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum»; Psalmus: «Ut lutum platearum delebo eos». — Poena assumta dicilur iutum propter eius utilita- tem; de quo luto Nahum tertio: «Intra in lutum el calca, et tene subigens laterem ». — Est autem huius-. modi lutuiu utile ad tria: ad lavandum; unde loannis nono: JUe homo, qui dicitur Lesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe et lava etc. — Est etiam utile ad aedificandum; unde Levitici decimo quarto dicitur de domo leprosa: « lubebit sacerdos, lapides alios reponi pro his qui ablati fuerant, et luto alio uniri domum ». — Est etiam utile ad impinguandum; unde Lucae decimo tertio dicitur de ficu infructuosa: «Domine, dimitte anno isto, usque dum fodiam circa illam et mittam slercora». — Lutum igitur est poena, quia utilis est ad lavandam culpam, ad aedificandam vitam, ad impinguandam animam.

  4. Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video. — Lutum posuit super oculos, peccatum ad memoriam reducendo; et lavi, peccatum deflendo; et video, gratiam accipiendo. — Lutum ergo super oculos ponitur in culpae recordatione.

  5. Et nola, quod est multiplex lutum secundum multiplex genus culpae. Est namque lutum superbiae, de quo Isaiae vigesimo nono: « Perversa est haec vestra cogitatio, quasi si lutura contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me »; hoc est lutum ampullosum. — Est lutum irae, de quo Isaiae quinquagesimo septimo: « Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum». — Est praeterea lutum invidiae, de qno lob quadragesimo primo: « Sternet sibi aurum quasi lutum ».

— Est praelerea lutum avaritiae; Habacuc secundo: « Qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum »>? — Est et lutum accidiae, de quo Ecclesiastici vigesimo secundo: « In lapide luteo lapidabitur piger ». — Est lutum luxuriae, de quo leremiae trigesimo octavo: « Deinerserunt in coeno et in lubrico pedes tuos»; Psalmus: « Eripe me de luto, ut nou infigar». — Est etiam lutum gulae; secundae Petri secundo: « Canis reversus ad vomi-

(Vers. 1.). Amen, amen dico vobis, qui non inlrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

  1. In praesenti Evangelio distinguitur pastor non verus a pastore vero, et ex modo ingrediendi — et ex modo praesidemli. Ex modo inlrandi, hic: Qui non inlrat; ex modo praesidendi, infra: « Boims pastor animam suam dat pro ovibus suis». — Exmodo ingrediendi agnoscitur verus pastor, quando intrat per ostium, id est Christum; unde hic dicitur: Qui intrat per ostium pastor est ovium; non, verus vero probatur qui ascendit aliunde; unde praemittitur: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille etc.

Chapter 9 of 20