Capitulum XVI
- Ecce, ad quid vado, sed discite, vado. Vado enim mundum relinquendo; loannis decimo sexto: « Relinquo mundum et vado ad Patrem ». — Vado virlulis exempla praehendo; ego enim sura ille pastor, de quo loannis decimo: «Cum
proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequunlur ». — Vado tormenta pamonis suslinendo; de quo dictum est Petro loannis decimo tertio: « Quo ego vado, lu non potes uie sequi modo; sequeris autem postea ». — Sic enim itur ad regnum relinquendo mundum, operando bonum et sustinendo malum.
COLLATIO LVl.
(Vers. 8.). Cum venerit Paracletus, ille arguel mimdum etc.
Nota, quod quatuor arguunt peccatorem. Arguit enim peccatorem propria conscientia; leremiae secundo: « Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te ». — Arguit sacra Scriptura; secundae ad Timotheum tertio: « Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ad corripiendum »: ad docendum vera, ad arguenduvi falsa,.d erudiendum de iustitia, ad corripiendum perversa. — Arguit divina iustilia, haec mfuturo; Psalmus: « Arguam te et statuam contra faciem tuam»; et iterum: «Domine, nc iu furorc tuo arguas me ». — Arguit etiam divina misericordia m praesenti; Apocalypsis tertio: « Ego quos amo arguo et castigo ». — Propter haec arguraenla cavebat sibi Ilabacuc dicens: « Super custodiam meam stabo et figam gradum super munitioneni, et contemplabor, ut videam, quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguenlem me ».
Cum venerit, inquit, Paracklus, ille arguet munduni. Nota, quod arguit Spiritus sanctus, et et arguit spiritus malus, sed di([erenter. — Arguit enim spiritus malus ad seducendum; arguit Spiriritus sanctus aA docendum; iWe sophistice, isle rfemonstrative.
Arguit enim spiritus malus ad seducendum dupliciter: aliquando quasi in dictione, cum decipit per suggestionem; Imc enim est principium fallendi quasi in voce; aliquando quasi extra dictionem, quando decipit per rerum ostensionem; tunc enim est principium decipiendi quasi in re. Primo modo decepit Evam, Genesis tertio, scilicet per verba; et propler hoc dicitur Habacuc secundo: « Contemplabor, iit videam, quid dicatur mihi, et quid respondeaui ad arguentem me ». — Secundo niodo decepit David, quando ostendit ei Bersabee, secundi Regum undecimo; et propter lioc dicitur Ecclesiastici decimo nono: « Vinura et mulieres apostatare faciunt » etiam « sapientes et arguunt sensatos ». Haec ergo sunt argumenta spiritus mali, quae dissolvit sapienlia, de qua dicitur Sapientiae octavo, quod « ipsa scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum ».
- Arguit Spiritus sanctus quasi demonstrative ad docendum, et hoc dupjiciter: aliquando ostensive, ut promoveat discenles; aliquando quasi ad impossibile, ut reducat errantes. — Quasi ostensive ar-: guit Christus discipulos, « quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei », Actuum primo. — Quasi ad impossibile ar- guit illos, de quibus hic dicitur: Arguet mundum de peccato et de iustitia el de iudicio. Isti enim sunt! quasi tres termini divinae argumentationis. Proponit enim dignitatem divinae iustitiae, illud scilicet quod habetur Ezechielis decimo octavo: « Anima, quae peccaverit, ipsa morietur». Et (mtMM?7 peccatum: transgressionis humanae, quasi dicat: tu peccasti. Haec enim est passio contraria disciplinae, quam non acciperet doctor Spiritus, nisi daretur a respondenle, id est a peccatore. Tertio concludit ex his iudicium damnationis aelernae. Per hunc modum arguit Spiritus sanctus de peccato et iustitia et iudicio, quia iuslitiam proponit, peccatum assumit et iudicium concludit. Hoc autem argumentum facit Spiritus, non ut stetur in iudicio damnationis, sed ut, viso inconvenienti, quod sequitur ex peccato, redeat peccator ad veritatem correctionis; propter quod dicitur Apocalypsis tertio: « Ego quos amo arguo et castigo ».
(Vers. 13.). Cim autem venerit ille Spiritus verilatis, docebit vos omnem verilateni.
- Duo tanguntur in verbis istis: primo, Spiri- tus sancli arfyenftw, cum dicitur: Cum venerit eic; secundo, advenientis effectus, cum subiungitur: Docebit vos etc.
Ait ergo: Cum venerit Spiritus sanctus, qui scilicet solet venire, ubi diligitur, ubi invitatur et i ubi exspeetatur. Require de hoc supra capitulo decimo quarto.
- Docebit vos omnem veritatem, quae triplex est, scilicet veritas doctrinae, quae necessaria est contemplativis; de qua Matthaei vigesimo secun- i
do: « Magister, scimus, quia verax es et viam Dei, in verilate doces ». — Veritas vilae, quae necessaria est aclivis; de qua Isaiae trigesimo octavo: « Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in, verilate et in corde perfecto ». — Veritas iustiliae, quae necessaria est praelatis; de qua Proverbiorum decimo octavo: « Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii ».
- Vel aliter distingue: quia Spiritus sanctus solet venire, ubi diligitur, ubi invitatur et ubi exspectatur, ubi ei hospitium praeparatur; et tunc adiunge, quod docet quadruplicem veritatem, scilicet veritatem cognitionis; unde P.salmus: « Qui loquitur veritatem in corde suo » etc. — Veritatem intentionis; de qua loannis octavo: « In veritate non stetit», dicitur de diabolo; et loannis septimo: « Qui quaerit gloriam eius qui misitillum, hic verax est». — Veritatem locutionis; de qua Zachariae octavo: « Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo ». — Veritatem operationis; de qua primae loannis tertio: «Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate »; et loannis lertio: « Qui facit veritatem venit ad lucem ».
COLLATIO LVlll.
(Vers. 20.). Tristitia vestra vertetur in gaudium.
- Nota, quod est trislilia, quae vertitur in gaudium; et est tristitia, quae continuatur in luctum. Prima est tristitia bonorum, et haec est suslinenda. — Secunda est tristitia malorum, et haec est fugienda.
Tristitia iustorum triplex est: tristitia contritio- nis, quae accidit homini ex consideratione sui; secun- "dae ad Corinlhios septimo: « Quae enim secundum Deum tristitia est poenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur ». — Tristitia compassionis, quae accidit homini ex consideratione proximi; Psalmus: «Quaesivi, qui simul contrislaretur mecum, et non inveni »; et Proverbiorum decimo: « Filius stultus moestitia est matri suae ». — Tristitia spiritualis dcsolationis, quam habet anima propler absentiam sponsi; de qua hic: « Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra verletur in gaudium ». — Haec tristitia ioleranda est, quia brevis; loannis decimo sexto: «Vos igitur Vers. 16. — Sequuntur Isai. 38, 3. (cfr. IV. Reg. nunc quidem tristitiam Iialjelis; iterum autem videbo vos » etc.
Nota, quod dicdur: Nunc t)-istitiam habetis, quasi dicat: momentaneam tristitiam habetis, quia levis; tristitia enim spiritualis semper habet intra se admixtam veritatem consolationis; unde magisproprie dicilur quasi tristitia quam tristitia; ideo secundae ad Corinthios sexto: « Quasi trisles, semper autem gaudentes ». — Quia utilis; secundae ad Corinthios seplimo: «Ecce, quae est secundum Deum tristitia quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam». — Haec est Tristitia, quae, ut hic dicitur, vcrtetur in gaudium. De his tribus primae Petri primo: « In quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tenlationibus ». — Nota, quod dicit: coiitristari nunc, ecce, tristitia brevis; contristari modicum, ecce, tristitia levis; ilem: si oportel contrislari, exsultabitis, ecce, tristitia utilis.
Sequitur de tristitia malorum, quae est, scilicet tristitia c«/pae; de qua Ecclesiastici trigesimo octavo: « A tristitia festinat mors »; et Ecclesiastici decimo quarto: « Felix, qui non habuit animi sui Tristitiam, et qui non esl stimulatus in tristitia delicti ». — Tristitia sequelac; Ecclesiastici decimo quarto: « Oculus malus ad mala, et non satiabitur pane, sed indigens et in Tristitia erit super mensam suam ». — Tristitia damnationis aeternae; Ezechielis vigesimo tertio: « Ebrietate et dolore repleberis, calice moeroris et tristitiae, et bibes illum usque ad faeces ». — Haec autem tristitia fugienda est, quia dissipat consilium rationis; Ecclesiastici decimo quarto: « Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et qui non excidit a spe sua ». Crucial affectum voluntalis; Ecclesiaslici trigesimo: « Multos occidit tristitia, et non est utilitas in illa ». Encruat vigorem virtulis; Ecclesiastici trigesimo octavo: «A tristitia festinat mors et cooperit virtutem, et tristitia cordis fleclit cervicem».
/(.. Vel distingue aliter: quia tristitia inala pinguedinem internae devotionis; Proverbiorum decimo septimo. « Spiritus tristis exsiccat ossa ». — Aufert vigorem bonae operationis; Ecclesiaslici trigesimo octavo: « A tristitia festinat mors » etc., ut supra. — Aufert spem aelernae retributionis; Ecclesiastici decimo quarto: « Felix, qui non habuit animi sui trislitiam, et qui non excidit a spe sua ».
(Vers. 22.). Vos igilur nunc tristitiam habetis; iter-um videbo vos, et gaudebit cor vestrum ».
In verbis istis duo facit Dominus. Primo consohtnr praesentem Apostohrum tribulationem, cum dicit: Vos quidem mine trislitiam habetis. — Secundo exprimit sequentem eorundem consolationem, cum subiungit: Itenim videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Tribulatio huiusmodi fuit in tempore passionis; consolatio, in die resurrectionis.
Vos, inquit, trisliliam habetis. Nota, quod triplex est tristitia. Est emm tristitia, cuius princip. malignitas, et haec est detestanda. Est tristitia, cuius principium est infirmitas, et haec est moderanda. Et est tristitia, cuius principium est caritos, et haec est ampkctenda. — Est igitur tristitia malignitatis; de qua Matthaei sexto « Nolite fleri, sicut hypocritae, tristes »; Ecclesiastici decimoquarto: «Oculus malusadmala, et in tristitiaerit supermensam suam » etc. — Est etiam tristitia infirmitatis, sicut quando tristatur aliquis super re temporali; Ecclesiastici trigesimo: « Ne des animae tuae tristitiam, et ne afQigas temetipsum in consilio tuo ». Haec moderanda est; primae ad Thessalonicenses quarto: « Non contristamini, sicut et ceteri, qui spem non habent». Hanc moderabat Dominus in discipulis, loannis decimo sexto, cum dicebat: « Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego in veritate dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam ». — Est etiam tristitia caritatis; de qua dicitur hic: Vos quidem nunc tristitiam habetis, quia scilicet me ad passionem ire videtis. Et hinc promittitur consolatio, cum subiungitur:
Itenim videbo vos; videbo, inquit, vos, id est, visitabo vos. Et nota, quod Dominus tripUciter visital, scilicet corripiendo in culpa, locupletando in gratia, beatificando in gloria. — Visitat, ut co)-- ripiat culpam, sicut solet praelatus visitare subditos; Psalmus: « Visitabo in virga iniquitates eorum el in verberibus peccata eorum ». — Visitat infundendo gratiam, sicut solet dives amicus visitare pauperem amicum ipsum locupletando; Psalmus: « Visitasti terram et inebriasti eam, multiphcasti locuplelaro eam ». — Visitat largiendo gloriam, sicut solet medicus visitare infirmum, curando aegritudihem, tribuendo sanitatem. Ita ipse Dens curat miseriam et tribuit felicitatem; de qua hic dicitur: Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, el gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
(Vers. 24.). Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit.
In verbis istis exhortans nos Dominus ad pe- Divisio. tendum, duo facit: promittit exauditionem, cum dicit: Petile, et accipietis — et format petitionem, cum dicit: Pctile, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Petite gaudium, sed attendite, cuiusmodi sit petendum. Est enim gaudium mundi, gau- Tripiex dium iusli et gaudium caeli; vel: gaudium temporale, i gaudium spirituale, gaudium aeternale; si ve: gaudium temporis, gaudium pectoris et gaudium aeternitatis.
Gaudium primum, scilicet gaudium <e»jpo- Gaudiun, rale, non est pelendum vel appetendum, quia va- «anum. num; Ecclesiastae secundo: « Risum reputavi er- I rorem, et gaudio dixi, quid frustra deciperis »? — Quia mixtum; Proverbiorum decimo quarto: «Risus Mixinm. dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat». — Quia momentaneum; lob vigesimo: « Gaudium Momeoia hypocritae ad instar puncti »; et lob vigesimo primo: « Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonilum organi; ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt ». ritualis pro evasione periculorum, id est pecca- P""- torum; Baruch quarto: « Emisi vos cum luctu et ploratu; reducet autem vos Dominus cum gaudio »; loquitur lerusalem in figura Ecclesiae ad peccatores. — Gaudet etiam pro experientia beneficiorum; Ha- secunda. bacuc tertio: « Ego autem in Domino gaudebo », id est in experientia bonitatis divinae; « et exsultabo in Deo Iesu meo »; quasi dicat: cum « ficus non florebit, et non erit germen in vineis » etc., cum scilicet non erit exterius consolatio, erit mihi interius in Domino exsultatio. — Gaudet etiam pro ex- Tonia. spectatione praemiorum; Matthaei quinto, Lucae sexto: « Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis » etc.
Chapter 16 of 20