Skip to the text

Capitulum VII

  1. Nolite iudicare secundum facion. — Nota, Qnataorca quod quatuor inducunt hominera ad male iudican- lieri. dum. Primura est timor, quem inhibet Scriptura, Prima. Levitici decimo nono: « Non consideres personam - pauperis nec honores vultum potentis; iuste iudica

proximo tuo ». — Secundum est odium, quod detestabatur lob sexto: « Respondere, obsecro, absque contentione, et loquentes id quod iustum est, iudicare »; lacobi tertio: « Sapientia, quae » etc. — Tertium est dilectio sive favor popularis, qui prohibetur Exodi vigesimo tertio: « Pauperis non misereberis in iudicio»; et ibidem: « Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies ». — Quartum est cupiditas, quae prohibetur Exodi vigesimo tertio: « Non accipies munera, quae excaecant oculos prudentium et subvertunt verba iustorum »; et Ecclesiastici vigesimo: « Exenia et dona excaecant oculos iudicum ». — Quatuor ista continentur his versibus:

Quatuor ista: tinior, odium, dilectio, census,

Soepe solent hominum rectos pervertere sensus.

  1. Sequitur: Sed iustum ivdicium iudicare. — Hic commendat Dominus iudicium iustum. Ubi notandum est, quod ad iuste iudicandum quaedam requiruntur in iudice — et quaedam in iudicii ordine. io- — Ex parte iudicis requiritur iudicis- sapientia in cognitione, iustilia in intentione, irreprehensibilitas in conversatione, auctoritas in exsecutione.

  2. Primo ergo requiritur sapientia in cognitione, ut ius sciUcet noverit et causam sciat, quia sine hoc esset iudicium temerarium. Hanc postulabat Salomon tertii Regum tertio: « Dabis, inquit, servo tuo cor docile, ul possit iudicare populum » etc.; et sequitur in eodem: « Qui timueruUt regem, videntes, sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium ».

  3. Requiritur etiam iustitia in intentione, ut scihcet iudicet non libidine vindiclae, vel irae, vel cuiusque malitiae, sed amore iustitiae, quia sine hoc esset iudicium iniquum; et ad hoc hortatur Scriptura secundi ParaHpomenon decimo nono: « Non exercetis, ait, iudicium hominis, sed Dei, et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit »; et adiungit: « Non enim est apud Deum noslrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munenmi ». Et ideo dicitur Sapientiae primo: « Dihgite iustitiam qui iudicalis terram »; et in Psalmo: « Recta iudicare, filii hominum ».

  4. Requiritur etiam irreprehensihilitas in convcrsntione; non enim congrue potest qui damnandus est, alium damnare; aUoquin iudicium erlpraesumtuosum; propter quod dicitur ad Romanos secundo: « Inexcusabilis es, o homo, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas; eadem enim agis, quae iudicas »; Matthaei septimo: « Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tiio » etc.

  5. Requiritur etiam aucloritas in exsecutione, sine qua esset etiam iudicium usurpatum; propter quod dicitur ad Roraanos decimo quarto: « Tu quis es, qui iudicas alienum servum »? et Lucae duodecimo: « Homo, quis constituit me iudicem super vos aut divisorem »? quasi dicat: non debes iudicare non constitutus a superiore. — Haec ergo quatuor requiruntur in iudice.

  6. Sunt et alia quatuor, quae requiruntur in iudicii exsecutione, scilicet inquisitio diligens, de/initio iusta, exsecutio constans, punitio moAesiSi. — Requiritur inquisitio diligens; unde lob vigesimo nono: « Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam »; et secundi Paralipomenon decimo nono dicitur iudicibus: « Cum diligentia cuncta facite »; et loannis septimo: « Nunquid Lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso et cognoverit, quid faciat »? — Requiritur definitio iusta; Levitici decimo nono: « Non consideres personam pauperis »; et sequitur: « iuste iudica proximo tuo». — Requiritur exsecutio constans; Ecclesiastici septimo: « Noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatera, ne forte extiraescas faciera potentis ». — Hequminr punitio modesta; Ecclesiastae septirao: « Noli esse iustus multum, neque pius sapias, quam necesse est»; et ideo statuitur modus poenae Deuteronomii vigesimo quinto, cum dicitur: « Pro mensura peccati erit et plagarum raodus; ita dumtaxat, ut quadragenarium nuraerura non excedat».

COLLATIO XXXll.

(Vers. 34.). Quaeretis me et non invenietis.

  1. Nota, quod a bonis quaeritur Christus et invenitur ab illis; quaeritur autem,sed non invenitur a reprobis, quibus hic dicitur: Quaeretis me et non invenielis. — Quare autem non invenitur Dominus a quaerentibus, causa triplex est: una est ex parte temporis — alia, ex parte loci — tertia, ex parte modi quaerendi. QuSieruQl ergo et non inveniunt illi qui quaerunt, non quando inveniri potest — et qui quaerunt, non ubi inveniri potest — et qui quaerunt, non qualiter inveniri potest.

  2. Quaerunt, non quando inveniri potest, qui non quaerunt de die, vel qui non quaerunt continue, vel qui non quaerunt tempestive. — Quaerunt

ergo et non inveniunt qui non quaerunt de die gratiae, sed in nocte culpae; unde Canticorum tertio: « Per noctes quaesivi queni diligit anima mea»; et sequitur: «Quaesivi et non inveni ». Neciuirum, quia quaesivit obscuro tempore. — Quaerunt et non inveniunt qui quaerunt interruple, cum ipse sit quaerendus continue; unde in Psalmo: « Quaerite Domiimm et confirmamini; quaerite Caciem eius semper». Nota fabulam de vetula, quae dicebat: Quaere pulcrum maritum. — Quaerunt et non inveniunt qui non quaerunt lempestive, sicut illa, de qua Canticorum quinto: « Pessulum ostii mei aperui ui.i.vl: meo; at ille declinaverat atque transierat »; et sequitur: « Quaesivi et non inveni illum »; et loannis septimo dicitur: « Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit »; et subiungit: Quaeretis me et non invenietis; quasi dical: quia tarde quaeritis. — Propter haec tria dicitur Isaiae quinquagesimo quinto: « Quaerile Dominum, dum inveniri potest ».

  1. Quaerunt, non ubi inveniri potest, qui quaerunt in lecto carnalis voluptatis, vel qui in foro mundanae negoliationis, vel qui in chqro pompae saecularis. — Quaeritur ergo in leclo carnalis voluptatis; Canticorum tertio: « In lectulo meo quaesivi quem diligit aninia mea »; sed non invenitur, quia sequitur: « Quaesivi illum et non inveni »; unde lob vigesimo octavo: x« Non invenitur in terra suaviter viventium ». — Quaeritur in foro mundanae negotiationis; Canticorum tertio: « Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea ». Expone de civitate mundi, de qua Psalmus: « Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate ». Sed nec ibi invenitur; unde sequitur: « Quaesivi illum et non inveni»; Osee undecimo: « In medio tui Sanctus, et non ingrediar civitatem »; loquitur de se ipso Dominus. — Quaeritur in eho7'o pompae saecularis; Lucae secundo: « Existimantes, illum esse in comitatu, venerunt iter diei unius, et requirebant eum inter cognatos et notos »; sed nec ibi invenitur; unde sequitur: « Et non invenientes regressi sunt in lerusalem ». — Propter haec tria corripit Dominus quaerentes se Lucae secundo: « Quid est, quod me quaerebatis? Nesciebatis, quia in his quae Patris mei sunt oportel me esse»?

  2. Quaerunt et non inveniunt qui non quaerunt, qualiler inveniri potest, ut in quibus est evagatio rationis, vel obliquitas intentionis, vel remissio operis. — Non inveniunt in quibus est emgatio rationis, de quibus Osee quinto: « In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum »; supple: per curiosam cogitationem; «et non invenient; ablatus est ab eis »; Sapientiae primo: « In simplicitate cordis quaerite Dominum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum ». — Item, i non invenitur ab his, in quibus est obliquilas intentiohis, sive sit intentio maligna, qualem habuit Herodes; Matthaei secundo: « Futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum »; sive sit intentio carnalis, qualem habebant turbae; loannis sexto: « Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia de panibus manducastis »; sive sit curiosa, qualem habebant Pharisaei, loannis undecimo, «qui quaerebant lesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum »? — Item, non invenitur ab his, in quibus est remissio operis; propter quod dicitur Lucae decimo terlio: « Contendite intrare per angustam porlam, quia dico vobis, multi quaerent intrare et non poterunt». Propter hoc dicitur Isaiae vigesimo primo: « Si quaeritis, quaerite; convertimini et venite».

Annotatio 28.

(Vers. 16.). Doctrina mea non est mea.

Nota, qualiter docet nos vitare arrogantiam, i qui, cum exhibuerit nobis in se ipso sapientiam, potentiam et iustitiam, attribuit tamen Patri omnium istorum honorem. — Patri attribuit honorem sapien- tiae; unde hic: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me, Patris; et infra octavo: « Sicut docuit me Pater, haec loquor ». — Patri attri- i buit honorem potentiae; unde loannis quinto: « Non potest Filius a se quidquam facere, nisi quod viderit Patrem facientem »; et infra octavo: « A me ipso facio nihil». — Patri attribuit honorem iustitiae; unde loannis quinto: « Non possum ego a me ipso facere quidquam, sed sicut audio, iudico».

Annotatio 29.

(Vers. 18.). Qui a semetipso loquitur gloriam propriam quaerit.

Chapter 7 of 20