Skip to the text

Capitulum III

  1. De nativitate naturae; lob quinto: « nascitur ad laborem, et avis ad volatum »; et est mUerabilis, quia ipsam sequitur poenalitas tae, necessitas mortis et adversitas pugnae. — Ipsam &G(m,m poenalitas vitae; lob decimo quarto:

«Homo natus de muliere, brevi vivens tempore repletur multis miseriis ». — Necessitas mortis; Sapientiae secundo: « Ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus, tanquam si non fuerimus »; et Sapientiae quinto: « Nos nati continuo desinimus esse » etc. — Adversitas pugnae; Ecclesiastae quarto: « Vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium et neminem consolatorem etc. Et laudavi magis mortuos quam viventes, et feliciorem utroque iudicavi qui nondum natus est nec vidit mala, quae sub sole fiunt ».

  1. De nativitate culpae; lob tertio: « Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: Conceptus est homo ». Haec est detestabilis vel detestanda propter tria, quia scilicet sic nascens in ignominia nascitur, in maledictione vivit, in damnalione moritur. — Nativitas ista est ignominiosa; Proverbiorum decimo septimo: « Natus est stultus in ignominiam suam»; Ezechielis decimo sexlo dicitur animae peccatrici: « Quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in salutem etc, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae, in die, qua nata es » etc. — Est iterum maledicta; Ecclesiastici quadragesimo primo: « Vae vobis! impii, qui dereliquistis legem Altissimi. Et si nati fueritis, in maiedictione nascemini; et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra ». — Est etiam perniciosa; Sapientiae quinto: « Nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumti sumus. Talia dixerunt hi qui peccaverunt, in inferno». Nos, inquam, nali in peccato, rfeswtmus esse peccando. Unde Bernardus: « Domine, omnia sunt propter te; qui ergo sibi, non tibi, incipiunt vivere, incipiunt non esse». El nullum signum virtulis valuimus ostendere in mundo; et ideo in malignitate nostra consumti sumus in inferno. nuitate, in hereditate. Solent namque fllii nobilium a patribus trahere generis nobilitatem, naturalium strenuitatem et hereditariam successionem. — Generis nobilitatem, sic et filii gratiae habent a Patre suo nobilitatem. Isti enim sunt, « qui non ex sanguinibus», id est ex diabolica mahtia, « neque ex voluntate viri », id est cupiditate mundana, « neque ex voluntate carnis », id est carnali concupiscentia, de quibus nascuntur peccatores; « sed ex Deo nati sunt », et ideo nobiles, loannis primo. — Habent etiam a Patre morum strenuitatem; unde loannis tertio: « Quod natum est ex carne caro est, et quod natum est ex spirilu spiritus est»; quasi dicat: natum carnis inclucit vitam carnalem, natum ex spiritu vitam «pzritualem, iuxta illud:

Et documenta damus, qua simus origine nali. — Habent etiam a Patre /lereditariam succemonem; unde « si fiUi, et heredes », ad Romanos octavo; unde loannis tertio: « Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei »; quasi dicat: illorum est succedere in regno Patris, qui denuo nascuntur per Spiritum sanctum.

S. Notandum autem, quod tria ostendunt, hominem natum esse ex Deo. Solet enim filius naturalis patrem recognoscere, patrem diligere et patrem imitari. Secundum hoc probatur Dei fllius qui Patrem Deum recognoscit per fidem; loannis primo: « Dedit eis potestatem flhos Dei fieri, his qui credunt in nomine eius »; primae loannis quinto: « Omnis, qui credil, quoniam Lesus est Christus, ex Deo natus est». — Probatur etiam ex Deo natus qui eum diligit peicaritatem; primae loannis tertio: «Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut fihi Dei nominemur et simus ». — Probatur etiam ex Deo natus qui eum imitatur per virtutem, et hoc tripliciter; in fugiendo peccatum; primae loannis quinto: « Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tanget eum ». In superando mundum; primae loannis quinto: « Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vincit mundum here. Subinde ante sic et filii B C omittunt Generis nobilifides nostra ». In facimdo iustitiam; primae loannis secundo: « Si scitis, quoniam Deus iustus est, scitote, quoniara et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est ».

COLLATIO xu.

(Vers. 18.). Quinon creclit tam iudicatus est.

  1. Si iam iudicatus est, quomodo iterum iudicabitur? Quodsi non iudicabitur qui non credit, et verum est quod dicit Scriptura, quod qui credit in Filium nmi iudicatur; tum ergo nec iudicabitur qui credit, nec qui non credit: quid ergo iudicabit ille qui « venturus est iudicare vivos et mortuos »?

  2. Propterea ad intelligendum ea quae dicit Scri- ptura de iudicio divino, notandum, quod est iu- dicium Dei in praesenti — et est iudicium Dei in fu- 1 turo. — ludicium Dei in praesenti multiplex: prae-. scientiae; loannis tertio: « Qui non credit iam iudicatns est », id est, iudicari praescitur. — Discrelionis;. loannis duodecimo: « Nunc iudicium est mundi », id est distinctio bonorum a malis; et loannis nono: « Ego in iudicium in hunc mundum veni, iit qui non. vident videant » etc. — Examinationis; primae Petri quarto: « Tempus est, ut iudicium incipiat a domo. Dei ». — Relributionis; Psalmus: « Exaltare, qui iudicas terram, redde relributionem superbis ».

  3. ludicium m futioro multiplex: ex parle iudin catorum et ex parte iudicantium. — Ex parle iu- - dicatorum, iudicium discussionis; Ecclesiastae duodecimo: «Cuncta, quae fiunt, adducet Dominus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit ». — ludicium definitionis; Apocalypsis vigesimo: « Libri aperti sunt, et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum ». — ludicium condemnalionis; loannis tertio: « Non misit Deus Fihum suum in mundum.ut iudicet mundum ». — ludicium discussionis erit mediocriter bonorum et mediocriler malorum tantum, ut ait Hieronymus. ludicium distinctionis erit omnium bonorum et malorum. ludicium damnationis omnium malorum, nullorum autem bonorum.

  4. Ex parte iudicanlium dividitur iudicium futurum. Est enim iudicium auctoritatis, et illud est Dei; Psalmus: « Dominus iudicabit populos ». — ludicium exseculioms, et illud est Christi; loannis quinto: « Pater omne iudicium dedit Filio »; et infra eodem: « Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est ». — ludicium assessionis, et illud erit Apostolorum proprium; Matthaei decimo nono: « Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel »; iudicanles, quasi assessorie. — ludicium approbationis, et illud erit omnium iustorum; Sapientiae tertio: « ludicabunl iusti nationes » etc; iudicabunt, id est, iudicium Dei de nationibus approbabunt. — ludicium comparationis; et hoc est bonorum respeclu malorum, et minus malorum respeclu peiorum; Matthaei duodecimo: « Regina Austri surget in iudicio ciun generatione hac » etc.; et Lucae undecimo: « Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac » etc.; in iudicio surgent, id est, ex sui comparatione iudicandos esse ostendent.

(Vers. 19.). Hoc est iudicium, quia lux venit in mundum etc.

Nota, quod iudicium aliquando appellatur iudicii causa, scilicet culpa; ad Romanos quinto: « ludicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis in iustificationem »; iudicium, id est culpa; simihter et hic: Hoc autem est iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. — Aliquando iudicis sententia; loannis septimo: « Rectum iudicium iudicare ». — Aliquando iudicatipoena; ad Galatas quinto: « Qui conturbat vos portabit iudicium, quicumque est ille ».

(Vers. 27.). Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de caelo.

Require supra capitulo primo: quid accipitur et a quo, et qui accipiunt et qui non, ad quid obligat accepti ratio.

(Vers. 30.). Illum oportet crescere, me autem minui.

  1. In verbis istis duo tanguntur. Primo proponitur nobis augmentum Christi in exemplum virtutis, ut discamus esse virtute magni, et hoc, cum attribuitur Hieronymo (clr. Breviarium, in Ps. 1, 5, quod est

dicitur: Illum oportet crescere. — Secundo proponilur nobis minutio loannis in exemplum humilitatis, ut discamus esse humilitate parvi.

  1. Dicit ergo: Illum oportet crescere. Nota, quod crevit Christus in bonis spiritualibus quantum ad evidentiam magis quam quantum ad existentiam, crevit in praedicatione, in passione et in resurrectione. — In praedicatione crevit quantum ad ostensionem veritatis; Lucae secundo: « Puer crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et Spiritus Dei erat in illo »; primo Regum tertio: « Crevit Samuel, et Dom;,ius erat cum eo, et non cecidit de omnibus verbis eius in terram, et cognovit universus Israel. quod Samuel fidelis esset propheta Domini »; Esther decimo: « Fons parvus crevit in fluvium magnum »; quod fuit in praedicatione Christi, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego sapientia effudi flumina».

  2. Crevit in passione quantum ad ostensionem bonitatis. Tunc enim patuerunt « viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto'»; sicut dicit beatus Matthaeus decimo tertio: « SimiJe est regnum caelorum », id est Christus, « grano sinapis, quod accipiens homo», scilicet Deus Pater, « seminavit in agro suo », id est in mundo, « quod minimum quidem est omnibus seminibus », reputatione; talis enim fuit Christus in passione; « cum autem creverit » per ostensionem bonitatis suae, « maius est omnibus oleribus », id est plantulis spiritualibus, « et fit arbor, ita ut volucres caeli », id est animae spirituales, « veniant et habitent in ramis eius », id est in brachiis crucis eius.

  3. Crevit in resurrectione quantum ad ostensionem potestatis. Unde post resurrectionem ait Matthaei ultimo: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra »; quod figuratum est Danielis secundo, quando lapis, « qui percussit statuam, crevit et factus est mons magnus et implevit universam terram ». Lapis, Christus; statua, diabolus. Lapis ergo statuam percussit in passione, crevit in resurrectione, factus est mons magnus in ascensione, et implevit universam terram in Spiritus sancti missione.

o. Illum oportet crescere. Sicut crevit Christus, ita debet crescere Christianus. Debet crescere, sicut arbor, in altitudine, in fortitudine, in lalitudine. — In altitudine per eminentiam virtutis; Marci quarlo: « Semen cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem »; secundi Paralipomenon decimo seplimo: « Magnificatus est losaphat et crevit usque in sublime ». — In fortitudine per constantiam virtutis; Exodi primo: « Crevit populus et confortatns est nimis »; Lucae primo de loanne: « Puer crescebat et confortabatur spiritu ». — In latitudine per multiplicationem virtutis; Genesis primo: « Crescite et multipUcamini et repiete terram »; Genesis vigesimo sexto: « Diiatavit nos Dominus et crescere fecit super terram »; ad Colossenses primo: « Ambuletis digne Deo placentes et fructificantes in omni opere bono ».

  1. Nota tria, quae impediunt incrementum spirituale: nutrimenti defeclio, quam patiuntur illi qui non habent humorem gratiae; lob octavo: « Nunquid potest vivere scirpus sine humore, aut crescere carectum sine aqua »? Econtra dicitur de viro iusto in Psalmo: « Erit tanquam lignum, quod plantatum esl secus decursus aquarum ». — Nutrimenti subtractio, quam paliuntur iiii qui se effundunt et se implicant diversis occupationibus. Nam gratiae fatuorum effunduntur; Ecclesiastici vigesimo primo 8: « Cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit »; et Genesis quadragesimo nono: « Ruben primogenitus meus »; et sequitur: « Effusus es sicut aqua, non crescas ». — Nutrimenti vel nutritae rei suffocatio, quam patiuntur qui suffocantur a curis huius saeculi et sollicitudinibus; Matlhaei decimo tertio: « Cum crevisset herba et fructum fecisset, apparuerunt simul et zizania»; Lucae octavo: « Exortae spinae suffocaverunt illud »; Matthaei decimo tertio: « Creverunt spinae et suffocaverunt ea ».

  2. Ad procurandum autem incrementum spirituale tria sunt necessaria. Oportet enim terrum exercere; Exodi primo: « Quanto plus opprimebantur fllii Israel, tanto magis crescebant ». — Nutrimentuni adhibere; Ezechielis decimo nono: « Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis »; primae Petri secundo: « Lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem ». — Superjlua amputare vel per paupertatem; Genesis quadragesimo primo: « Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae »; vel per eleemosynarum largitionem, de quibus ait Apostolus secundae ad Corinthios nono: « Multiplicabit Dominus senten vestrum et augebit incrementa fruguni iustitiae vestrae »; vel per sollicitudinis abiectionem; Matthaei sexto.- « Considerare lilia agri, quomodo crescunt; non laborant neque nent ». — Habeas ergo exercitium pomitentiae vel patientiae, nutrimenlum doclrinae vel etiam gratiae per modestiam pauperlatis vei saltem per largitionem eleemosynae, et poteris in Domino crescere.

  3. fllum oportet crescere. Debet Christianus creest caput Christus » etc. — In scientia; secundae Petri tertio: « Crescite ergo in gratia et cognitione Domini nostri Iesu Christi »; et ad Colossenses primo: « Ambuletis digne Deo placentes, fructiflcantes in omni opere bono et crescentes in scientia Dei ». — In vila; Proverbiorum quarto - « iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem »; semita quasi lux est vita hominis alios illuminans; « sic luceat lux vestra coram hominibus » etc,.Matthaeus. — In fama, Esther nono: « Fama nominis eius crescebat quotidie et per cunctorum ora volitabat ».

  4. Vel sic dicas: quia debet crescere in cognitione veritatis, ut supra, secundae Petri tertio et ad Colossenses primo. — In a.more bonitatis; ad Ephesios quarto, ut supra: « In caritate crescamus » etc. — In aperatione virtutis; lob primo: « Operibus manuum eius benediiTisti, et possessio eius crevit in terra». — In constantia virtutis; Lucae [irimo: « Puer creseebat et confortabatur spiritu et manebat in desertis usque ad ostensionem sui in Israel ».

Annotatio 9.

(Vers. 16.). Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.

(Vers. 6.). Lesus aulem, fatigatus ex itinere, sedebat supra fontem.

  1. Notandum hic, quod Lesus fatigatus dat nobis exemplum sustinendi laborem; Lesus autem se- Nota, quod Christus datus est nobis in foedus unde hic: Sic Deus dilexit mundum etc. — In solatium desolationis; Canticorum octavo: « Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris solum et deosculer te, et iam me nemo despiciat »? — In ducem directionis; Isaiae quinquagesimo quinto: « Ecce, testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus ». — In scutum defensionis; Isaiae quinquagesimo: « Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus ». — In cibum refectionis; loannis sexto: «Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ». — In praemium retributionis; Apocalypsis secundo: « Vincenti dabo edere de ligno vitae »; de quo Augustinus: « Domine, promittis mihi omnia, si amem te; da te soluin, et sufficit mihi».

Annot.tio 10.

(Vers.!20.). Qui male agit odit lucem.

Nota, quod lucem odiunt tria genera hominum, i scilicet pigri; loh vigesimo quarto: « Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas eius». — Infirmi; primi Regum tertio exemplum de Heli, qui « non poterat videre lucernam, donec exstingueretur ». — Malefici; unde hic, loannis tertio: Omnis, quimale agit odit lucem. — Odit piger lucem, quia ipsum excitat; infirmus, quia cruciat; maleficus, quia ipsum manifestat.

(Vers. 33.). Signa.vit, quia Deus verax est.

Chapter 3 of 20