Skip to the text

Capitulum XVII

  1. Gaudiura tertium, quod est aeternale, est in corde; Ecclesiastici trigesimo: « Non est obie- cramentum super cordis gaudium ». Tale est gau- I! dium caeli; loannis decimo sexto: « Videbo vos, et gaudebit cor vestrum ». — Quia plenum; loannis Q"'» pIc decimo sexto: «Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum »; et eodem: « Tristitia vestra vertetur in gaudium ».

  2. Nota, quod tunc omnia erunt gaudium, quando « tristitia vertetur in gaudium »; ideo dicitur loannis decimoquinto: « Haec locutus sum vobis, utgaudium meum in vobis sit, el gaudium vestrum impleatur »; et propter plenitudinem gaudii dicitur servo fideli.

COLLATIO LXl.

(Vers. 11.). Pai'um infra: Pater sancte, serva eos quos dedisli milti, ut sint unum in te, sicut et nos.

  1. Quia quasi per totum capitulum de superna unitate agitur, quam Dominus Lesus Christus discipulis suis imprecatur; ideo notandum de superna unitate, circa quam distingue, quod multiplex esl unitas. Est enim unitas, cuius vinculum est malignitas; et est unitas, cuius vinculum est carnalitas; et est unitas, cuius vinculum est caritas.

  2. De milnte malignitatis; Psalmus: « Convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius »; lob quadragesimo primo de Behemoth: « Corpus iUius est compactum squamis se prementibus; una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas»; Proverbiorum primo: « Marsupium unum sit omnium nostrum », dixerunt impii. — De unitate carnalitatis; primae ad Corinthios sexto: « Qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur »; meretrici, ad litteram mulieri, vel moraliter carni; et « erunt, inquit, duo in carne una », id est in carnalitate una. Bernardus super illud Psalmi: « Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum »: « Etsi in unum, inquit, non tamen in peccato ». — De unitate caritalis; ad Ephesios quarto: « Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis », quam imprecatur Dominus discipulis, cum dicit: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos.

  3. Et nota, quod unitas caritatis debet esse in homine triplex. Debet enim esse homo unus cum Deo per conformitatem voluntatis; debet esse unus cum se ipso per integritatem mentis; debet esse unus cum proximo per concordiam caritatis. — Debet ergo esse unus cum Deo; de qua unitate primae ad Corinthios sexto: «Qui adhaeret Deo unus spiritus est ». De hac unitate Hugo: « Homo, aversus ab uno ad multa, evanuit; conversus a muUis ad unum, vitam invenit». — Debet esse unus cum «e ipso per menlis integritatem; quam integritatem com- Malthaei vigesimo quinto, non: ciccipe gaudium, sed: « intra in gaudium Domini tui ». — Quia aelernum; loannis decimo sexto: « Gaudium vestrum nemo tollet a vobis »; et Isaiae sexagesimo quinto: « Gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum ». mendat in sponsa ipse Sponsus Canticorum sexto: « Una est columba mea, perfecta niea »; una, id est integra, non divisa, quales sunt, de quibus Osee decimo: « Divisum est cor eorum; nunc interibunt ». — Debet eliam esse unus cum proximo per carita- Teriia. tis concordiam, quae commendatur in Psalmo, cum dicitur: « Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare » etc; et quam specialiter Dominus imprecatur, cum dicit: Serva eos, ut sint unum.

  4. Et haec unitas cum proximo debet esse tri-Terua iicrom plex. Debet esse unitas uoluntalum, nullis morum, unitas virtutum. — Debet enini uniri fratrum af- Prima. fectio per voluntatum indivisionem, secundum quod dicitur Actuum quarto «: « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ». — Debet etiam secunda. uniri fratrum conversatio per niorum concordiam, quia Deus ipse est, « qui habitare facit unius moris in domo», ut habetur in Psalmo; et iterum: « In domo Dei ambulavimus cum consensu ». — Debet etiam in unum convenire fratrum operatio Tenia. per mutuam sutvenlionem, sicut faciunt membra unius corporis ad invicem, quia, sicut dicitur ad Romanos duodecimo, « nos unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra»; et primae ad Corinthios duodecimo: « Sicut corpus unum est et membra habet muKa; omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus ».

b. Serva, inquit, eos, ut sint unum, sicul ei Dominusro. caritatem; quod non est propter aliud nisi propter multiplicem fraternae unitatis utililatem. Est enim postulantibus in suffragium, exspcctantibus in solatium, perseverantibus in tntelam, pervenientibus in gaudiura.

  1. Esl igitur fraterna unitas cadenlibus in remedium; Ecclesiastae quarto»: « Melius est, esse simul duos quam unum; habent enim emolumenta societatis suae; si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! quia, si ceciderit, non habet snblevantem se ». Hoino enini ingraCus non potest sibi mereri gratiani; alius auteni gralm potest illi mereri de congruo: « Melius est ergo » etc. — Est iterum resurgentibus in auxilium, ad impetrandam gratiam reraissionis, per quam resurgant; saepe enim qui per se provocat aspectum regum ad puniendum per alios advocat ad miserendum. Unde Psalmus =: « Prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit, ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum ». Sed quando? « In conveniendo populos in unum et reges », scilicet subditos et praelatos, « ut serviant Domino». _ £gt iterum pugnanlibus in praesidium. « Si enim quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Melius est ergo, duos esse simul quam unum B, Ecclesiastae quarto. Exemplum de milite, qui vocavit maiorem de filiis suis ad frangendum tres lanceas; unde et Israel, quandocumque legilur congregalus «quasi vir unus», legitur vicisse; cum vinci debet, ostensus est dispersus; unde Michaeas, terlii Regum ultimo: « Vidi Israel dispersum jjj montibus » etc. — Est iterum patientibus in subsidium. Levior enim efficitur quaecumque tribulatio, cum a pluribus supporlatur; quod facit unilas fraterna; unde priniae ad Corinthios duodecimo: « Unum corpus sumus in Chrislo » etc.; et sequitur: « Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra ».

  2. Est nihilominus proficientibus in ducatum gj directionem operis; unde primi Regum sexto de vaccis reducentibus arcam Domini de terra Philisthiira legitur, quod « ibant vaccae in directum per viam, quae ducit Bethsaraes, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram». Vaccae sive iuvenculae, quae non noverant iugum, sunt noviter conversi ad poenitenliara; isti referunt arcam, id est animam de Philisthiim, id est de captivitale diaboli; qui in directum incedunt, quando incedunt itinere uno, quod est, quando sunl sub iugo uno, ut in religione. Quamdiu enim religiosus est alligatus iugo religionis et nondura fregit iugum nec rupit vincula; tunc necesse est, ut vadat in directum per iter, per quod incedit ». Alii autem vadunt pergentes per actionem et mugientes per claraorem orationis usque ad domum Betlisames, quae est domus solis, vel illuminationis; et non declinant ad dexteram praesumtionis neque ad sinistram remissionis. Cuin ergo caritas fraterna alligat fralres ad iugum unum, etiam qui per se ire non potest trahitur ab aliis, ut proficiat. — Est iterum poslu- s lanlibus in sujfragium. Quod enim non valet unus,, obtinet multitudo intercessorum; unde illud: « Impossibile est, preces multorum non exaudiri ». Quod significatum est Actuum primo, ubi legilur, quod « erant omnes discipuli perseverantes unanimiter in oratione » etc. Etenira, cuni essent congregati «. in eodem loco, factus est repente de caelo sonus » etc.

Chapter 17 of 20