Skip to the text

Capitulum I

Liber Sapientiae etc. Hic est prologus, quem praemittit Hieronymus hbro Sapientiae; et primo ostendit huius libri originem, dicens: Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse slilus, id est ipsum dictamen, scilicet, quia tam elegans est, magis Graecam eloquentiam redokt, id est sapit, quam Hebraeam. Graeci enim sunt magis eloquentes et in sententiis profundiores quam Hebraei. Unde cum liber iste babeat elegantissimum stilum et maximam profunditatem sententiarum, patet, eum potius in lingua Graeca quam Hebraea fuisse traditum. — Secundo nominat eius avctoi-em dicens: Hunc, scilicet librum Sapienliae, ludaei Philonis esse affirmant, scilicet tanquam compilatoris, sed Salomonis esse tanquam inventoris, ut dictumest. Hic Philo, licet esset ludaeus, fuit tamen in Graeca lingua valde peritus. De ipso dicit Hieronymus in libro de Viris illustribus, quod « fuit ludaeus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum ». — Tertio assignat tiluli

DlVlSIO GENERALIS.

Quoniam, sicut dictum est, principes et praelati, et per consequens omnes, provocantur in hoc libro ad studium et amorem sapientiae; sed quia non potest haberi sapientia sine iustitiae observantia; in malevolam enim animam non introibit sapientia etc, infracapitulo primo; item Ecclesiastici primo: Fili, concupiscens sapienliam, serva iustitiam: ideo secundum Glossam primo hortatur ad iustiliam, scilicet usque ad sextum capitulum; secundo, ad sapientiam, scilicet a capitulo sexto usque in fmem.

PaRS I. EXHORTATIO AD iustitiam.

In parte prima facit tria secundum tres partes iustitiae generalis. Primo enim agit de iustitia hominis quoad Demn, capitulo primo; secundo,de iustitia quoad proximum, capitulo secundo et tertio; ter-

(Vers. 1.). Dicit ergo: Diligite etc.; Glossa: « Non teraih solum facite ». Non enim est meritorium opus iuslitiae, est rectitudo humanae, secundum Anselmum. Dili- Fnictas ires. pjfg inquam, iustitiam, ut Deo conformemini, quia 1 Cap. 11. rationem dicens: Qui liber, scilicet Sapientiae, jjroinde Sapientia nominatur, quia in eo adventtts Christi, qui est Sapientia Patris, et passio eius evidenter, id est diligenter, exprimitur. tio, de iustitia hominis quoad *e ipsum, capitulo quarto et quinto. Primo, de triplici iustitia hominis quoad Deum.

In prima primo excitat ad iustitiam cordis; secundo, oris: Benignus est; tertio, operis: Nolite zelare.

De iustitia cordis agitur tripliciter.

In prima primo ponit exhortationem ad iustiliae bonum; secundo, utilitatem acquiescentium: Quoniam invenilur; tertio, detrimenlum eontemnentium: Perversae enim cogitationes etc. — In prima primo quantum ad rectam affectionem, dicens: Diligite iustitiam; secundo quantum ad rectam aesiimationem: Sentire de Domino; tertio quantum ad rectam intentionem: Et in simplicitate. « iustus Dominus et iustitias dilexit »; item, ut spirituaU laetilia impleamini, secundum illud Psalmi: « Dilexisli iustitiam etc., propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis»; item, ut beatiftcemini, secundum illud Matthaei quinto: «Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam ».

Qui iudicalis terram; specialiter quidem vos, praelati, qui iudicalis terram iudicio publico; termata est ex iis quae Rabanus in Comment. super hunc liram, subiectae plebis; Glossa: « Quibus data est potestas iudicandj »; subieeiae, inquam, merito peccati. Dicit enim Gregorius: « Ubi non delinquimus, ibi pares sumus ». Et ideo bene dicit: lerram, id est terrejia diligentes; non caelesles, quia opus non est; « Spiritualis enim homo diiudicat omnia », scilicet in spe, « et a nemine iudicatur », id est, iudicari debet, primae ad Corinthios secundo; sed bestiales, secundum Glossam super illud Genesis primo: « Praesit bestiis» terrae, id est bestialiter viventibus. — Item, yos omnes generaliter, qui iudicatis, iudicio privato, terram, proprii corporis; Glossa: id est, qui « corpus discrete reprimitis », ita quod « rationabile sit obsequium vestrum », ad Romanos duodecimo.

Nolandum autem, quod legitur esse quadruplex scilicet terra superior, terra, inquam, viventium, de qua in Psalmo: « Credo videre bona Domini in terra viventium ». Inferior terra, scilicet mortuorum; Ezechiehs trigesimo primo: « Ecce, deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam ». Exterior terra, scilicet morientium, scilicet praesens mundus; Apocalypsis octavo: « Vae, vae, vae habitantibus in terra»! id est in mundo. Interior terra, scilicet mortis, id est corpus mortale et terrenum; Ecclesiastici decimo: « Quid superbis, terra et cinis »?

Prima terra non subiacet iudicio nostro, quia nou cst in nostra potestate; et ideo bene dictum est Petro Matthaei decimo sexto:.« Quodcumque ligaveris super terram », non super caelum. — Secunda iam iudicata est nec potest poenilere; loannis tertio: « Qui non credit iam iudicatus est ». — Tertia iudicauda est iudicio iustiliae, secundum illud Psalmi: « Recte iudicare, filii hominum ». — Quarta iudicanda est iudicio disciplinae discretae, secundum illud Ecclesiastici trigesimo tertio: « Cibaria et virga et onus asino; panis et disciplina et opus servo », id est corpori, quod spiritui servire cogendum est, exemplo beati Martini, qui « artus febre fatiscentes spiritui servire cogebat »; item exemplo Pauli dicentis «: « Castigo corpus meum et in servitutem redigo », in qua scilicet erat in statu innocentiae; redigo, per virtutem et opera poenitentiae. Praedicto servo debetur sustentatio panis, ne deficiat; virga disciplinae, ne lasciviat; et occupatio sancti operis, ne torpeat.

(Vers. 1.). Sentire, id est, recte aestimate, Domino in bonitate, id est bene, non male, ut haeretici. Monet autem ad bene sentiendum et sensu exteriori pie divinas Scripluras legendo, et sensu interiori pie intelligendo. Unde Glossa: « Scripturam pie legite et intelligite », pie, scilicet devote approbando et exsequendo quod intelligitis, et non redarguendo et contemnendo quod non intelligitis. — Et simplicitate cordis quaerite illum, ad ipsum scilicet totam cordis intehtionem dirigendo. Unde Glossa: « Voluntati eius vos subiicite »; quod non faciunt hypocritae, et ideo inconstantes sunt, secundum illud lacobi primo: « Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis »; et propter hoc dicitur eis Ecclesiastici secundo: « Vae duplici corde »! Cor duplex est, quando partes eius ad diversa feruntur principaliter, quod est occasio mortis spirituklis, secundum illud Osee decimo: « Divisum est cor eorum, nunc interibunt». Simplex autem est cor, quando omnes partes eius ad unum simplicissimum feruntur, scilicet ad Deum, secundum illud Ecclesiastici trigesimo: «Congrega cor tuum in sanctitate». In simplicitate cordis, id est in simplici unitate cordis. Hanc unitatem faciunt ficles in rationali, secundum illud ad Ephesios quarto: « Unus Dominus, una fides » etc.; caritas in concupiscibili; primae ad Corinthios sexto: « Qui adhaeret Domino unus spiritus est»; pax in irascibili; ad Ephesios quarto: « SoUiciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis». Prima unitas prohibet divisionem errorum in intellectu; secunda, desideiorum in affectu; tertia, schismatum in effectu. dum illud Canticorum tertio: « Inveni quem diligit anima mea»; ab his qui non tentant illum, aliud exterius praetendendo, aliud interius intendendo, sicut Scribae et Pharisaei Christum lentantes; et hoc dicit contra hypocrisim et duplicitatem; Matlhaei vigesimo secundo: « Quid me tentatis, hypocritae »? — Apparet autem, scilicet in futuro per gloriam; primae loannis tertio >: « Cuni apparuerit, similes ei erimus »; et ad Colossenses tertio: « Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria ». His qui fidem habent in illum; hoc dicit contra haeresim et inlidelitatcm. — Et nota, quod dicit: In illum, quia non sullicit credere iV/j vel illum, sed credere in illum, quod est actus lidei formatae, secunduin Vugustinnm -. — Vel: Invenilur, propter devotionem aftectus; apparet, per contemplationem intellectus; Psalmus: « Guslate », aflectu; «videte», intellectu.

Notandnm autem, quod secundum Gregorium « tenture est idem quod callide experiri »; et secundum hoc contingit tentare Deum quadrupliciter, scilicet vel indebite volendo experiri eius potenliam, sicut illi, qui, tenlantes Christum, de caelo signum quaerebant, Matthaei decinio sexto; vel &uisapienliam, ut Sadducaei, proponentes ei quaeslionem de resurrectione, secundum iudicium eorum insolnbilem ponentibus resurrectionem, Matthaei vigesimo secundo; vel eius iusliliam, ut Pharisaei de solutione tributi quaerendo: «Scimus, quia verax es » etc; vel eius misericordiam, ut ludaei de iudicio muheris in adulterio deprehensae interrogando, loannis octavo. Et quia onuiis talis tentatio ex dilTidentia venit, et de Deo nuUalenus est difQdendum; ideo prohibeturomnis talis tentatio; unde Deuteronomii sexto: i< Non tentabis Dominum Deum tuum »; item Ecclesiastici decimo octavo: « Noli esse ([uasi homo, qui tentat Deum ».

Perversae enim cogitationes etc. Ilic tangit multiplex detrimentum contemnentiuiu exhortationem ad bonum iustitiae; quorum primum est exclusio a consortio Dei: Perversae enim cogitationes; secundum, exclusio a consorlio sapienliae: Quoniam in malevolam animam; tertium, exclusio a consortio Spiritus sancti: Spiitus enim sanclus. Primum perlinet ad Patrem, secundum ad Pilium, tertium ad Spiritum sanctum; quorum praesentia per dilectionem iustitiae habetur; unde loannis deciino quarto; « Si quis diligit me etc., et ad eum venienms et mansionem apud eum facienius »; absentia vero vel carentia, per odium iustitiae.

(Vers. 3.). Perversae enim etc. Bene dixi, quod apparet his qui fidem habent in illuin, etnonaliis; perversae enim cogitationes, scilicet perversitate fidei, vel morum, sepa/rant a Deo, quoad poenani damni; secundae ad Corinthios sexto «: « Quae societas Inci ad tenebras»? Proverbiorum decimo septimo: « Qui perversi cordis est non inveniet bonum »; itein Isaiae quinquagesimo nono: « Iniquitates vestrae diviserunt » etc. — Probata a-iUcm etc, quasi dicat: nec hoc sufficit ad poenam; autem sed. Probata virlus, id est « vera virtus », secundum Glossam, scilicet divina virtus; corripit, puniendo; Psalmus: « Domine, ne in ira tna corripias me ». Insipientes; Gosia « id est omnem insipientiam hoc dicit quaritum ad poenam

('ers. 4.). Quoniam in malevolam animam etc. Bene dixi, quod separant etc, quoniam in makvolam animani, quoad spiritualia peccata, non introibit sapientia, se illi infundendo; sapienlia, inquani, « quae desursum est, ([uae primuin quideni pudica est » etc; quamvis introeat illa, quae de deorsum est, « terrena scilicet, animalis, diabolica», lacobi tertio. Sec habitabit, permanendo, in corpore subdito peccatis; hoc dicit quantum ad peccato cwnalia, quae, licet sint minoris culpae, sunt tamen luaioris infamlae, ut dicit Gregorius.

Obiicitur, quod bonum omnia exoptant: ergo nuUa aniina est malevola, id est maluni volens.

Dicendum, quod nuUus vult malum per sc, sed per accidens, quia sciHcet vult illud quod est ma- Inm, srilicet actionem malam, non in eo quod mala, sed in eo quod delectabile et apparens bonum -".

Rursus dubiUUur: corpus non potest esse habitaculum sapientiae nec subiectum peccati vel insipientiae vel gratiae: ergo falsum supponit, cum dicit: Nec habitabit etc

.d hoc dicendum, quod corpus ibi non appellatur pars hominis corporea tantuin; sed per synecdochen, secundum quam solet poni pars pro toto.

sumitur hic corpus pro toto homine, in quantum sequitur passiones corporis. Unde Glossa: « Qui peccatis subiacet corpus, non spiritus est». In tali non habitat sapientia; unde Glossa: « Frustra sibi blandiunlur haeretici, Pharisaei, falsi Christiani; soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt accipere ».

(Vers. 0.). Et bene dixi, qmd non habitabit etc. Spiritus enim sanctus disciplinae; Glossa: « Qui docet omnem disciplinam », secundum illud loannis decimo sexto: « Docebit vos omnem veritatem », scilicet rationalem, naturalem et moralem; Psalmus: « Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me ». Spiritus dicitur, in quantum vitam inspirat; loannis sexto: « Spiritus est qui vivificat »; sanctus, in quantum purgat et renovat, secundum illud Psalmi: « Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae »; disciplinae, in quantum ignorantiam tollit et sapientiam donat, secundum illud Isaiae undecimo: « Requiescet super eum spirilus Domini, spiritus sapientiae» etc. E(Jugiet, id est, in praesenti longe fugiet, fictum, id est peccatorem, secundum illud Psalmi: « Longe a peccatoribus salus », et praecipue hypocritam, qaii proprie fictus est; lob decimo tertio: « Non veniet in conspectum eius omnis hypocrita ». Et auferet se a cogilationibus, quae sunt sine intellectu, id est falsis et erroneis; intellectus enim verorum tantum est. Auferel se etc.; ecce, poena damni; et corripietur etc; ecce, poena sensus. — Item, notandum, quod auferre se dicitur, quia naturaliter commissio culpae praecedit subtractionem gratiae; Dens enim primus est in accessu et ultimus in recessu. Et licet se auferat ab eis, non tamen remanebunt immunes; unde subdit: Et corripietur etc.; correctio fit verbis, correptio fit flagellis. Corripietur, inquam, scilicet ficlus in futuro, id esl punietur, a superveniente iniquitate, id est propter supervenientem iniquitatem; unde Glossa: « Fictus, cum dies retributionis venerit, pro ini- (juitate punietur ». Superveniente, id est « opprimente», propter quod superveniens dicitur, sicut qui oppriiuit supervenit. — Vel: Corripietur, id est, simul in anima et corpore rapietur ad supplicium.

De iustitia locutionis agitur tripliciter.

Benignus enim etc. Hic monet ad iustitiam locutionis, retrahendo a sermonibus malis. Et primo removet ab ipsis male dictis impunitutis confidentiam; secundo praedicit eorum poenam: Propter hoc qui loquitur etc.; tertio monet ad pravarum locutionum cautelam: Custodite etc.

In prima primo removet impunitatis confidennum etc.; tertio, ex eiu impotentia: Quoniam spirilus Domini.

(Vers. 6.). Dicit ergo: Benignus enim est spiritus etc. Bene dixi, quod corripietur fictus etc.; benignus enim. est spiritus.mpientiae, scilicet increatae, scihcet Filii, a qua datur Spiritus sanctus; vel creatae, quam ipse dat; infra duodecimo: «0 quam bonus et quam suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus »! Psalmus: « Spiritus tuus bonus » etc. Et tamen non liberabit makdictum etc, quamvis sit benignus; quia, sicut dicit Gregorius, « disciphna et misericordia multum destituitur, si una sine alia teneatur ». Vel sic: et quia benignus, non liberabit makdictum eic, quia benignitas malitiae contraria est; ut dicit Glossa: « Non liberabit, inquam, makdictum, id est maledicentem », qui makdictus est, quia facit contra Dei mandatum, qui prohibet maledicere; Psalmus: « Maledicti, qui declinant a mandatis tuis »; ecce, maledictio in pra£- senti. Item, Matthaei vigesimo quinto: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum » etc.; ecce, maledictio in futuro. A labiis suis, id est a peccato labiorum suorum, vel a poena, quam meruit peccato labiorum suorum; Matthaei duodecimo: «Ex verbis tuis condemnaberis »; item in Psalmo: « Labor labiorum suorum operiet eos ». Et notandum, quod ponitur consequens. pro antecedente, cum dicit makdictum pro makdicente.

Quoniam renum etc, quasi dicat: re vera punietur pro peccatis suis, licet occultis; quoniam renum illius, id est affectionum sive « delectationum carnahum, quarum sedes est in renibus"», testis

est Deus, id esl cognitor certus, sicut testis de re, pro qua fert testimonium; leremiae vigesimo nono: « Ego sum testis et iudex, dicit Dominus. El cordis iUius, id est cogitationum de corde exeuntium, Matthaei decimo quinto; scrutator est verus, id est inquisitor infallibilis; unde primae ad Corinthios secundo: « Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei »; item leremiae deciino septimo: « Ego Dominus scrutans corda et probans renes»; Psalmus: « Scrutans corda et renes Deus ». Et linguae eius, id est loculionum, quae lingua formantur, auditor, id est cognitor iramediatus sine narratione alterius; Psalnms: « Qui plantavit aurem, non audiet »? quasi dicat: sic. Et notandum, quod ponit instrumenta pro operationibus ab ipsis procedentibus, eo quod, sicut instrumenta immediatius se habent ad animam quam eorum operationes, sic Deus immediatius, quam aliquis alius, cognoscit omnes hominis actus, tam interiores quam exteriores.

(Vers. 7.). Quoniam spiritus Domini etc, quasi inferret: bene dixi, quod hoc potest spiritus; quoniam spiritus Domini, intransitive, id est, qui est Dominus, secundum illud Athanasii: « Dominus Pater, dominus FiUus, dominus Spiritus sanctus»; vel transitiue, id est spiritus, qui est a Domino, secundum illud Isaiae sexagesimo primo: « Spiritus Domini super me » etc; item, loannes: « Spiritum veritatis, qui a Patre procedit». Replevit orbem terrarum, sua praesentia rebus omnibus assistendo et ea continendo; leremiae vigesimo tertio: « Nunquid non caelum et terram ego impleo»? quia, secundum Gregorium, « ubique est Deus, intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, supra omnia non elatus, infra omnia non depressus ». El hoc quod continet omnia, scilicet Spiritus sanctus omnia continens sua potentia conservando. Sicut enim probat Boethius in libro de Consolatione, « mundus ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam non convenisset, et coniuncta discors diversitas dissociaret, nisi esset unus, qui coniungeret et quod contexuit contineret». Scientiam habet vocis, id est omnium locutionum et linguarum, omnia cognoscendo. Ex hoc patet, quod potest cognoscere et punire omnia, tam facta propter universalem praesentiam, quam dicUi propter universalem notitiam.

Alia expositio vel secundum Glossam: Hoc quod continet omnia, « id est Spiritus sanctus, qui continet omnia, id est Ecclesiam », extra quam quod est nihil est, sicut extra arcam Noe. Scientiani habet vocis, causaliter loquendo, « id est, inlelligentiam Scripturae praestat hominibus »; vel formaliter: Scientiam habet vocis, « id est, eiusdem scientiae esl cum voce, id est cum Verbo», id est Filio, de quo loannis primo:» In principio eral Verbum» etc. tur persona missi, cum dicitur: Spiritus; secundo, eius aeterna origo: Domini; tertio, temporalis nvissio: Replevil; quarto, missionis manifestatio: Et hoc quod continet omnia.

Dicit ergo: Spirilus Domini replevil; Glossa: « donis »; orbem terrarum, « id est Ecclesiam per omnes terras dilatatam », ut dicit Glossa. Et hoc quod conlinet omnia; « id est liomo, qui convenientiam habet cum omni creatura », propter quod Marci ultimo omnis creatura appellatur, secundum Gregorium. Scientiam habet vocis; Glossa: « Diversarum linguarum a Spiritu sancto», ut patet Actuum illud Psalmi: « In omnem terram exivit sonus eorum ». — Secundo, pmi&r sui perfectionem, quae per orbis rotunditalem intelligitur; Canticorum sexto: « Una est columba mea, perfecta niea». — Tertio, propter sui stabilitatem; Ecclesiastae primo: «Terra enim in aeternum stat ». — Quarto, propter sui compressionem et attritionem; primae ad Corinthios quarto: « Pulo, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tanquam morti destinatos » etc.; sicut terra novissimum est corporum, unde ab omnibus teritur et conculcatur. — Quinto, propter humani generis sustentationem et vivificationem, quia de terra vivit et a terra sustentatur, sicut ab Ecclesia primitiva; lob nono: « Sub quo curvantur qui portant orbem », ria in haec verba Et hou quod conlinet omnia, dicit: id esl

scilicet Apostoli et eorum sequaces; nec tamen franguntur, quia in Psalmo: « Ego confirmavi columnas eius ». — Sexto, propter ornatum omnium nirlutum et productionem, secundum illud Genesis primo: « Germinet terra herbam virentem » etc. — Septimo, propter aquarum, id est sapientiae doctrinae salutaris originem, secundum illud Genesis secundo: « Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae ».

Propter hoc qui loquitur etc. Remota iinpunisecundo, quia a iudice discutietur: In cogitationibus impii; tertio, quia. omnibus publicabitur: Quoniam auris zeli.

(Vers. 8. 9.). Dicit ergo: Propter hoc, quia scilicet Spiritus sanctus liabet scientiam vocis, id est omnis locutionis; qui loquitur iniqua,ica illi de quibus in Psalmo: « Obstructum est os loquentium iniqua »; non potest latere, scilicet Spiritum sanctum in praesenti; unde ad Hebraeos quarto: « Omnia nuda et aperta sunt oculis eius »; item Proverbiorum decimo sexto: « Omnes viae hominum patent oculis eius». Nec praeleriet, scilicet dissimulando, eum, scilicet iniqua loquentem, corripiens, id est puniens; vel corripiens, id est simul rapiens corpus eius et animam, vel cuncta eius opera mala et dicta et cogitata; iudicium, scilicet futurum; « cuncta enim, quae fiunt, adducet Deus in iudicium», ut habetur Ecclesiastae ultimo. — In cogitationibus enim impii, id est de cogitationibus impii, in quibus minus peccatum est quam in pravis sermonibus; erit interrogatio, id est discussio iudicis et examinatio, secundum illud Psalmi: «Dominus interrogat iustum et impium»; lob ultimo: « Scio, quod nulla te latet cogitatio ». Et si erit discussio de cogitationibus, multo fortius de locutionibus; propter hoc subdit: Se7-monum autem etc.; quasi dicat: non solum de cogitationibus. Autem, pro sed; sermonum illius auditio, id est exaininatio, ad Deum, tanquam ad examinatorem et iudicem, veniet, et ad correptionem, id est punitionem; iniquitatum illius, quas commisit, iniqua loquendo; Genesis decimo octavo: « Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est » etc.

(Vers. 10.). Et bene dixi, quod venieteic; quoniam auris zeli, zeli, inquam, Dei animas tanquam sponsas zelantis, audit omnia, id est novit, sicut ille qui audit omnia, scilicet verba tam mala quam bona quam indifTerentia, sicut zelotypus homo diligenter audit et notat verba sponsae et loquentium cum ea; Exodi vigesiino»: « Ego sum Deus fortis zelotes » etc. Et tumullus mui-murationum, qmhm homines murmurant contra Deum; Ecclesiastici trigesimo tertio: «Praecordia fatui quasi rota plausti-i». Et dicitur tumultus, quia homo murmurans quasi intra dentes suos tumultuat, non clare enuntiat. Non abscondetur, sed toti mundo propalabitur; Lucae duodecimo: « Nihil opertum, quod non reveietur, neque absconditura, quod non sciatur »; Exodi decimo sexto: « Audivi murmurationes fdiorum Israel ». exhortationis necessitatem: Quoniam sermo etc.

(Vers. 1 1.). Construendum autem sive continuanduin sic: ex quo non abscondetur tumultus etc, custodite ergo vos a murmuratione, scilicet contra Deum, quae nihil prodest, immo multum nocet; unde primae ad Corinthios decimo «: « Quidam eoruin murmuraverunt et perierunt ab exterminatore». Et a detractione, scilicet contra proximum; lob sexto: « Quare detraxistis sermonibus veritatis»? Pa/rcite linguae; non dicitur: parcite proximo, sed linguae, scilicet vestrae, quia detrahens alteri primo se ipsum laedit. Unde peior est detractio serpentino veneno; Seneca: « Illud venenum, quod serpentes in aliorum perniciem proferunt, sine sua continent malitia; ipsa detractio partem sui veneni bibit». Glossa: « Perniciosae sunt murmurationes et detracliones »; ad Romanos primo: « Detractores Deo odibiles». Detractores, dicit pluraliter, quia detractio fit pluribus modis, scilicet vel cum occultum bonum negatur, vel cum apertum diminuitur, vel cum occultum malum propalatur, vel quando apertum amplius divulgatur. — Et bene dixi: Parcite linguae, quoniam sermo ohscurus; Glossa: « Occultus », ut est verbum murmuris; in vacuum non ibit, id est, sine poena non remanebit, quia nec sermo otiosus; Matthaei duodecimo: « De omni verbo otioso » etc: ergo multo magis de verbo malitioso. « Verbum otiosum.

ut dicit ibi Glossa, est quod dicilur sine utilitate loquentis, vel audientis»; Hieronymus: « Omne, quod non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium i>. Os autem, quod menlitur, scilicet detrahendo, occidit animam; Glossa: « Mucrone peccati animam nientientis »; Psalmus: « Perdes omnes, qui loquuntur mendacium ». — Et notandum, quod loquitur liic de mendacio pemicioso, quod est mortale, non de iocoso, vel officioso; unde Glossa: « Est mendacium levioris culpae, cum quis praestando beneficium mentitur ».

Sed videtur, quod aliquod mendacium sit bonum et meritorium, quia obstelrices mentientes meruerunt praemium apud iustum iudicem, scilicet Deum, qui faUi non potest, ut patet Exodi primo.

Sed dicendum secundum Glossam, quod « non est remunerata mendacii, sed pietatis earum benevolentia ».

Sed nunquid unum et idem factum fuit peccatum, et tamen habuit benevolentiae meritum? Et videlur, quod sic; dicit enim Glossa: « Deus unum idemque factum propter bonum malum condonat et ipsum bonum remunerat ».

Dicendura, quod unum fuit connexione, non indivisihililate; quia aliud fuit intentio liberandi, aliud voluntas menliendi, licet coordinata.

De iuslitia operis agitur dupliciter.

Nolite zelare elc. Hic hortatur ad iustitiain operis, et primo per rationes sumtas ex parte creationis; secundo, ex parte retributionis, ibi: lustitia enim etc. — Ex parte creationit primo per rationem sumtam ex bonitate Creatoris: Quoniam Deus; secundo per rationem sumtam ex parte finis creationis: Creavit; tertio per rationem sumtam ex parte conditionis creaturae: Nmi est in illis.

(Vers. 12.). Nolite zelare etc, quasi dicat: quia mendacium occidit, nolite zelare, id est diligere vel appetere allectu, jnortem, scilicet animae, quam per culpam incurrit, secundum illud Augustini: «Vera mors est, quam homines non timent; separatio vi- Nempe interlinearis secundum Rabanum. — Seq. locus dehcet animae a Deo, qui est beata vita animavum, sicut mors corporalis est separatio corporis ab anima ». Mortem, dico, in errorem vitae vestrae, causaliter constitutam, secundum illud Proverbiorum decimo quarto: « Errant qui operantur malum»; omnis enim malus errans, secundum Philosophum. Neque acquiratis, in effectu, perditionem, poenae aeternae; quod est in nostra potestate, secundum illud Osee decimo tertio: « Perditio tua Israel; tantummodo auxilium tuum ex me». In operibus manuum vestrarum, causaliter, id est merito operum veslrorum.

Sed obiicitur, quod, secundum Augustinum, omnes appetunt vitam et beatitudinem: ergo nullus morlem vel perditionem.

Dicendum, quod verum est per se; sed per accidens et ex consequenti dicuntur eam appetere qui appetunt aclum, qui est causa mortis et perditionis Unde ponit consequens pro antecedente, subdens: Bene dixi, errorem causam mortis esse, et opera mala causam perditionis.

(Vers. 13.). Quoniam Deus, qui auctor est omnium, secundum illud loannis primo: « Omnia per ipsuin facta sunt »; mortem non fecit, scilicet praesentem.

Sed coNTn.: Ecclesiastici undecimo: « Vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt».

Dicendum, quod hic loquitur de morte culpae; vel si de morte naturae, loquitur quantum adprivalionem, non quantum ad sensum doloris. De morte etiam gehennae quantum ad poenam damni verum est quod hic dicitur: Deus mortem non fecit.

Sed contba: Omnis poena iusta, et omne iustum bonum, et omne bonum est a Deo.

Dicendum, quod cum dicitur: omnis poena iusta, intelligitur per se, scilicet secundum quod est poena, non secundura id quod est; unde non potest concludi, quod simpliciter sit a Deo, sed secundum quod poena est.

Nec laetatur in perditione vivorum, scilicet futura.

Contra: Proverbiorum primo: « Ego quoque in interitu yestro ridebo » etc.

Dicendum, quod non delectatur in poena, in quantum est perdilio naturae, sed in quantum est effectus iusliliae; unde Isaiae primo: « Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis i>. Et bene dixi, quod non delectatur vel laelatur in perditione, quae est via ad non-esse.

(Vers. 14.). Creavit enim, Genesis primo, ut essent omnia; Glossa: « Non, ut perirent »; unde et naturalem appetitum existendi omnibus indidit, id est, intus dedit. Et quia « communis conceptio animi est, secundum Boethium, omne, quod est, ad bonum tendere », et omnia tendunt ad esse; probat, quod esse omnium est bonum. Et sanabiles, id est in spirituali sanitate creatas per innocentiam et ad sanitatem reducibiles per poenitentiam, ne perirent; non enim « vult mortem peccatoris » etc. Sanabiles, inquam, fecit nationes orbis terrarum, id cst omnes, quotquot nascuntur in orbe terrarum. Insanabilitas ergo earum ex ipsis est, non ex Deo; leremiae trigesimo: « Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua ». — Non enim est in illis; Glossa: « In natura illarum», scilicet nationum, medicamentum exlerminii, « id est poculum peccati », secundum Glossam, quod est causa exterminii in praesenti morte; Baruch tertio: « Exterminati sunt et ad inferos descenderunt ». Exterminium dicitur peccatum, quia extra terminos gratiae ponit; item, mors temporalis, quia extra terminum vitae naturae ponil; item, mors gehetinalis, quia. ponit extra terminos gloriae; et loquilur per antiphrasim, sicut si venenum appellaretur medicamentum, et sicut piscina vocatur aqua carens piscibus.

Sed obiicitur de hoc quod dicit: Non est in illis etc, quia ad Ephesios secundo: « Eramus natura filii irae ».

Sed dicendum, quod hic loquitur de actuali peccato, vel de nalura institula, id est ante lapsum, non destituta per peccatum, de qua loquitur Apostolus.

Nec infernorum regnum, id est perditio aeterna, in terra, id est in homine facto de terra; Genesis secundo: « Formavit Deus hominem de limo terrae ». Intendit ergo ostendere, quod mors peccati et perditio supplicii aeterni non sunt a natura, sed a voluntate perversa. De mm-te peccati patet per Glossam, quae dicit: « Non peccamus necessitate, sed voluntate perversa »; de perditione supplicii patet per aliam Glossam, quae dicit: « Nihil diabolus homini nocuisset, nisi homo acquievisset ».

lustitia enim perpetua est etc. Hic monet ad Expariereiustitiam operis ex retributionis consideratione; et ratione prirao tangit praemium iustitiae; secundo, supplicium iniustitiae: Iniustitia autem etc.; tertio, aequitatem supplicii seu poenae inflictae: Impii autem etc. a natura, sed ab iniustitia perversae voluntatis. lustitia enim perpetua est, vitam aeternam tribuendo, secundum illud Proverbiorum duodecimo: « In semitis iustitiae vita ». Et immortalis, a perpetua morte liberando; unde infra tertio: « iustorum ani mae in manu Dei sunt, et non tanget illos lormentum mortis ».

Iniustitia autem mortis est acquisitio, scilicet secando, de et mortis temporalis et aeternae; unde ad Romanos Si'ae sexto 1": « Stipendia peccati, mors »; item Proverbiorum duodecimo: « Iter devium ducit ad mortem ». iniustitiam faciendo, propter quod dicit: Impii autem manibus etc.; secundo, familiariter amando, ibi: El aestimantes etc.; tertio, inseparabiliter adhaerendo: Et sponsiones etc; quarto, fortiler defendendo: Quoniam morte digni sunt etc.

Chapter 2 of 20