Capitulum VIII
(Vers. 27.). Et cum sit una, scilicet in essentia cura Patre, secundura illud loannis decirao: « Ego et Pater unum suraus »; omnia potest, id est, ean- Nempe interlinearis ex Rabano. — August., in loan.
dem potenliam habet cum Patre; unde infra decimo octavo: « Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit ».
Sed, si oninia polest, ergo potest mentiri vel mori; quod falsum est.
Dicendum est, quod omnia potest, quae bonitati suae non repugnant, vel quae posse est potentia aliqua, non impotentia.
Et in sepermanens, scilicet invariabilis, secundum illud lacobi primo: « Apud quem non est transmutatio» etc; omnia innovat, scilicet temporalia per continuam generationem; Ecclesiastae primo: « Generatio praeterit, generatio advenit»; et spiritualia per spiritualem regenerationem; secundae ad Corinthios quinto: « Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt »; Apocalypsis vigesimo primo: « Ecce, nova facio omnia». Et per nationes, carnales, vel potius spirituales, de quibus loannis tertio: « Nisi quis renatns fuerit ex aqua » etc. In animas sanctas, id est a peccato mundas, se transfert, per spiritualem adventum gratiae in mentem; loannis decimo quarto: « Ad eum veniemus » etc. Notandum, quod transferre se dicitur non per novum situm vel mulando locum, sed per novum effectum; unde sequitur: Amicos Dei, per inflammationem affectus, el prophetas constituit, per illuminationem intellectus; loannis decimo quinto: « lam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ».
(Vers. 28.). Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat, permanendo scilicet cura illo, « qui in lege Domini meditabitur die ac nocte », secundum Glossam; Proverbiorum octavo: « Ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus ». Et si Deus neminem diligit, nisi qui cum sapientia inhabitat; « beatus ergo vir, qui in sapientia morabitur », Ecclesiastici decimo quarto.
Secundo ostendil tripliciter, quantum
amaverit sapientiam
Attingit ergo etc. Ostenso, qualiter sapientiam acquisierit, hic ostenditur, quantum ipsam amaverit; et hoc ostendit ex tribus: primo ex desiderio habendi; secundo, ex proposito acquirendi: Proposui ergo; tertio, ex studio inveniendi: Haec cogitans etc.
Neminem diligit Deus etc. — Contha: Infra undecimo: « Diligis omnia, quae sunt », et tamen non omnia cum sapientia inhabitant.
Sed dicendum, quod ibi loquitur de dilectione naturali, hic de gratuita.
Est enim haec speciosior etc. Hic agit de sapientiae speciositate, praeferendo eam speciositati solis, et primo ponit comparationem; secundo, comparationis probationem: Jlli enim succedil nox.
(Vers. 29.). Benedixi, quod eum diligit Deus, qui cum sapientia inhabital, et merito. Est enim haec, scilicet sapientia, speciosior sole, quia pulcritudo spiritualis praeeminet corporali; supra eodem: « Super salutem et speciem dilexi eam »; sole, scilicet materiali, quia est pulcritudo solis iuslitiae, de quo Malachiae quarlo: « Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae ». Et super omnem stellarum dispositionem, repetendum: speciosior est. Ipsa enim stellas fecit, Genesis primo; et constans est, quod plus de pulcritudine sibi retinuit, quam stellis dederit; ideo supra quarto: « 0 quam pulcra est casta generatio cum claritate»! scilicet sapientiae. Luci comparata, scilicet tam solis quam stellarum, invenitur prior,, scilicet aeternitate, dignitate, causalitate; unde Ecclesiaslici vigesimo quarto: « Ego feci, ut oriretur in caelum lumen indeflciens »; Glossa: « Lux corporalis, quae modo occidit, modo oritur, luci spirituali comparata, scintilla videtur. Christus quoque Sanctorum claritatem longe transcendit ».
(Vers. 30.). Illi enim, scilicet luci corporali, succedil nox, secundum illud Genesis octavo: «Nox et dies non requiescent »; item Isaiae vigesimo primo: « Venit mane et nox». Sed luci spirituali non succedit nox; unde sequitur: Sapieiitiam auteyn, qme est lux spiritualis, non vincit malitia, quae est tenebra spiritualis, secundum loannem Damascenum; unde loannis primo: « Lux in tenebris lucet ».
Primo, de duplici desiderio habendi ipsam.
In prima ostendit desiderium habendi causatum in se, primo ex eius valore absoluto; secundo, ex eius valore comparalo: Etsi divitiae. — Valorem absolutum ostendit primo ex eius virtute; secundo, ex eius formositate: Hanc amavi etc; tertio, ex eius nobilitate: Generositatem; quarto, ex eius utilitate: Doctrix enim est.
(Vers. I.). Ergo, quia talis est sapientia, ut dictum est, attingit, contactu virtuali, non corporali, secundum illud primi Regum decimo: « Quorum Deus tetigerat corda»; a fine usque ad finem; Glossa: « Ab aeterno usque in aeternum »; vel: « a principio mundi usque ad adventum Christi »; ad Romanos decimo: « Finis legis Christus » etc. Fortiter; Glossa: <t Quia Dei virtus est »; primae ad Corinthios primo: « Christum Dei virtutem et sapientiam ». Et disponit omnia, scilicet suprema, media et infima; suaviter; Glossa: « Quia Dei sapientia est». Fortiter- disponit omnia per iustitiam, et suaviter per misericordiam; Psalmista: « Universae viae Domini misericordia et veritas », scilicet iustitiae; idem: « Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum » etc.
Notandum, quod Sapientia, id est Dei Filius, attingit fovtiter ea quae in caelo, superbum diabolum cum suis sociis expellendo; lob vigesimo sexto: « Prudentia eius percussit superbum »; Ezechielis vigesimo octavo: « Peccasti, et eieci te de monte Dei et perdidi te, o Cherub »! ea quae in mundo, mundi principem superando et eiiciendo; loannis duodecimo: « Nunc princeps Imius mundi eiicietur foras »; ea quae in inferno, spolia inferni auferendo, secundum Glossam Zachariae nono: « Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non est aqua ». — Disponit autem suaviler ea quae in caelo, Angelos stantes in gratia confirmando; in Psalmo«: « Verbo Domini caeli firmati sunt »; quae in mundo, genus humanum proprio sanguine redimendo; primae Petri primo: « Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis etc, sed pretioso sanguine » etc; quae in inferno, Sanctorum animas de limbo educendo, secundum illud Zachariae nono: « Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu» etc; item in Psalmo: « Ascendisti in altum, cepisti captivitatem » etc — Vel sic: cum se- sapientia increata sit media in Trinitate persona, potest dici, quod attingit a fine usque ad finem, id est a Patre usque ad Spiritum sanctum, scilicet per identitatem substanliae, ita quod non intelligatur distantia localis, sed distinctio personalis; fortiter quoad Patrem, cui attribuitur potentia; et disponit omnia suaviter, quoad Spiritum sanctum, cui attribuitur benignitas. — Vel: attingit a fine usque ad finem, id est a Divinitate usque ad humanitatem, scilicet in incarnatione, in qua unita sunt ima summis; fortiter, id est per potentiam infinitam; in Psalmo: « Excita potentiam luam et veni »; Glossa: « Tu ipse in carnem ». El disposuit omnia suaviter, in redemptionis humanae procuratione; Matthaei undecimo: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ». Mitis fuit in natura humanitatis assumtae; est enim homo animal natura mansuetum, ratione discretum, statura erectum. In conversatione; unde loannes Raptista, quadam die videns eum ambulantem, ait: « Ecce, Agnus Dei » etc, loannis primo. In praedicatione; Matthaei quarto: « Poenitentiam agite » etc; item loannis sexto: « Verba vitae aeternae habes »; Matlhaei undecimo: « Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ». In peccatorum dimissione; loannis octavo: « Vade, et amplius nofi peccare »; item Lucae sexto: « Dimittite, et dimittetur vobis ». In pas-.«0(1«; unde Isaiae quinquagesimo tertio: « Sicut ovis ad occisionem ducetur » etc; item leremiae undecimo: « Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam ».
(Vers. 2.). Sequitur: Hanc, scilicet sapientiam, quia tantae virtutis est, amavi, scilicet affeclu cordis; unde supra septimo: « Super salutem et speciem dilexi illam ». Et exquisivi, id est extra quaesivi, effectu boni operis, secundum illud primae loannis tertio: « Non diligamus verbo neque fingua, sed opere et veritate ». A iuventute mea, quasi dicat: in flore aetatis meae; Proverbiorum octavo: « Qui mane », scilicet iuventutis, « vigilant ad me, invenient me »; ideo Ecclesiastici sexto: « Fili, a iuventute tua excipe doctrinam ». Et quaesivi, scilicet studio lectionis et orationis; Lucae undecimo: « Quaerite, et invenietis »; sponsam mihi eam assumere. Sponsam dicit ratione amoris; Proverbiorum septimo: « Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam ». Item, ratione delectationis; Proverbiorum quinto: « Laetare cum muliere adolescentiae tuae ». Ratione inseparabilitatis; Matthaei decimo nono: « Non enim sponsam licet dimittere nisi causa fornicationis »; sed hoc in sapientia locum non habet; « nihil enim inquinatum incur- I rit in eam », supra septimo. Ratione generationis;
Ecclesiastici vigesimo quarto: « Transite ad me, onines, qui concupiscitis me, et a generationibus meis impiemini ». Et amator factus sum formae iUius, id est pulcritudinis sapientiae, et hoc perseverantia et ferventis dilectionis amore eam quasi in, habitum convertendo; Zachariae nono: « Quid bonum et quid pulcrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines »? id est nisi sapientia, quae reficit affectum et castificat vel puriflcat intellectum a corruptione erroris.
(Vers. 3.). Generosilatem etc. Ita amavi sapien-.. tiam etc, et merito, quia sapientia increata, habens contubemium, id est consortium et cohabitationem, Dei; Glossa: « Patris, quia est ei coaeterna »; loannis decimo quarto: « Ego in Patre, et Pater in me est »; item loannis primo: « In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum »; glorificat generositalem illius, « id est, refpraesentat generositatem Patris », secundum Glossam. Ipse enim FiUus Dei in se Patris gloriam repraesentat, quia est « splendor gloriae et flgura substantiae eius », ut habetur ad Hebraeos primo; item Proverbiorum decimo, secundum aUam litteram: « Gloria patris filius sapiens ». Item eius gloriam mundo manifestat; unde loannis octavo: « Ego gloriam meam non quaero, sed honorifico » etc. Sed et omnium Dominus, sciUcet Pater, de quo in Psalmo: « Dominus dixit ad me: Fihus meus es tu » etc; dilexit illam; « Pater diligit Filium », loannis quinto.
(Vers. 4.). Et merito; doctrix enim est disciplinae Dei; Baruch tertio: « Hic adinvenit omnem viam disciplinae » etc. DiscipUna duplex est, scilicet factorum. et verborum; unde in Psalmo: « Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit». Propter hoc dicit: Doctrix etc, scilicet verbis. Et nota, quod disciplina Dei est fides formata, quae facit discipulos Dei; Actuum nono«: « Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini », id est in fldeles. Et electrix operum illius, id est disciplinae, quae est in factis; electrix ope)-um illius, id est eligere docens opera disciplinae fidei. « Fides enira sine operibus mortua est », lacobi secundo.
Et si divitiae appeluntur. Hic ostendit desiderium causatum ex sapientiae valore comparato, et primo in comparatione ad pecuniam, quae est perfectio fortunae; secundo, in comparatione ad indur striam, quae est perfectio naturae: Si autem sensus; tertio, in comparatione ad virtutem, quae est perfectio gratiae: Et si iustitiam; quarto, in coraparatione ad scienliam, quae est perfectio intelligentiae: Et si multitudinem.
(Vers. 5.). Et si divitiae appetuntur, quaravis appetendae non essent; « qui enim volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboU », primae ad Timotheum sexto; item in Psalmo: « Divitiae si affluant, noUte cor apponere »; in vita, scilicet praesenti, pro eius sustentatione et suflicientia. Quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? loannis quinto: « Pater meus usque modo operatur, et ego operor »; ego, scilicet sapientia increata; nec potest esse pauper, qui orania operatur. Scit enim facere argentum et aurum et huiusmodi; ideo dicil Proverbioruni octavo: « Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae »; Augustinus: « Nimis dives est christiana religio, cui datum est in oranium possessore omnia possidere ».
(Vers. 6.). Si autem sensus, id est naturalis, vel acquisita industria, operatur, quia « ars imitatur naturam » in operando, secundum Philosophum; quis horum quae sunt, magis quam illa est artifex? quasi dicat: nullus; unde in Psalrao: « Omnia in sapientia fecisti ». Sapientia replevit Dominus Beseleel, ut sciret facere opera tabernacuU ut habetur Exodi trigesimo primo.
(Vers. 7.). Et si iustitiam quis dilvgit, sciUcet generalem, id est humanae vitae rectitudinem, de qua supra primo: « Diligite iustitiam » etc. Labores huius, sciUcet sapientiae, quibus pro ipsa habenda laboratur; et dicit labores pluraliter, quia pro ipsa habenda oportet multum laborare; secundae ad Corinthios undecimo: « In laboribus plurimis »,; magnas virtutes liabenl, id esl acquirunt; (Jlossa: « Niliil ijiers, niliil desidiosuni in operibus eius ». Sobrietatem. enim etc; Glossa: « Quatuor virtutes principales ponit i>: sobrietatem, « id est temperanliani», in cavendo superlluuni malum; infra nono: « Deducet me in operibus meis sobrie »; et sapientiam docet, in discernendo et diligendo bonum;e< iustitiam, in reddendo debitum; et virlutem, « id est fortitudinem », cui niagis convenit nomen virtutis, quasi vi tuentis in sustinendo dilficile et aggrediendo arduum. De his tribus Proverbiorum octavo: « Mea est aequitas, mea est prudentia, mea est Ibrtitudo»; Glossa: « Has virtutes nullus habuit, nisi cui omnium virtutum origo, Deus, contuht, quocumque tempore, quacumque lege, quacumque gente. Quidam tamen speciem pietatis habentes virtutem ignoraverunt ».
Sed nunquid philosophi virtutem habuerunt? Et i. videtur, quod sic; quia, secundum Philosophum virtus habetur per acquisitionem.
Dicendum, quod non habuerunt virtutes perfectas, sed imperfectas, quia sine merito et informes. Vel habuerunt eas a Deo per gratiam gratis datam, licet non per gratiam gratum facientem.
Quibus nihil est utilius in vita hominibus, id est in vita humana hominis ad hominem.
Sed nunquid theologicae virtutes utiliores sunt et meliores?
Dicendum, quod, sicut tactum est, loquitur de vita humana hominis in comparatione ad hominem, non ad Deum, quoniam praesupponit; his autem nihil est utilius hominibus, quia proficiunt homini in agendo et in patiendo: in agendo, quia per prudentiam est agendorum recta electio, per iustitiam recta exseeutio; m patiendo, quia per temperantiam recte nos habemus ad passiones mulcebres, per fortitudinem ad passiones tristabiles. Ideo dicit Glossa: « Qui lemperans est, prudens et fortis et iustus, quid illi deest»?
(Vers. 8.). Et si muUitudinem scientiae etc. Aliqui habent: Et similitudinem scientiae, sed falsa est httera illa, quamvis praesens scientia hominis magis possit dici similitudo scientia£ quam scientia, quia multae dubietati et multae ignorantiae est permixta. Si multitudinem, inqucim, scientiae, scilicet speculativae, desiderat quis, secundum illud Philosophi: « Omnes homines natura scire desiderant »; scit praeterita, scilicet sapientia ipsa, et de futuris aestiniat, certitudinaliter, cum tamen sint occulta ex conditione temporis, quia praeterita iam transierunt, futura vero nondum evenerunt. Scil, inquam, p-aeterita etc; unde per ipsam edoctus Moyses prophe-.cLVl Ae praeterilis; Genesis primo: « In principio creavit Deus caelum et terram »; item de futuris, Deuteronomii decimo octavo: « Prophetam suscitabit Dominus de gente tua et de fratribus tuis». Scil versutias sermonum, id est simplicium propositionum, ut aenigmatum, obscuras astutias, nec tantum simplicium propositionum versutias, sed et compositarum; unde sequitur: Et dissohuiones argumentorum, id est ratiocinationum, quae tamen latent ex perplexione humanae calliditatis; Ecclesiastici trigesimo nono: « Occulta proverbia exquiret», scilicet sapiens, « et in absconditis pirabolarum conversabitur ». Unde Christus, « in quo erant thesauri sapientiae et scientiae absconditi », in sermone capi non potuit,ut patet Matthaei vigesimo secundo; et Salomonem edoctum sapientia nullum verbum reginae Saba latere potuit, ut patet tertii Reguni decimo. Signa, scilicet minora, quae praeter naturam fiunt, el mo)istra, quae contra naturae communem cursum fnint, scit, antequam fiant, ita bene, sicut quando iam facta sunt. De his duobus loannis quarto: « Nisi signa et prodigia viderilis, non creditis». Haec aulem similiter occulta ratione naturalis difficultatis, quia «miraculura, secundum Augustinum, est opus arduum et insohtum supra spem et facultatehi admirantis ». Et eventus temporum, id est eorum quae eveniunt in tempore praesenti, et saeculorum, id est sequentium, quae eveniunt in aeternitate et in futuro. Haec autem nosse non est hominis; unde Actuum primo: « Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate »; haec autem occulta sunt ratione causae latentis.
Seoundo illud ostenditur ex proposito eam aoquirendi.
Proposui ergo etc. Supra ostendit, quantum 3 amaret sapientiam, et hoc ex desiderio habendi; hic ex proposito aequirendi, et hoc propter bona, quae ex ipsa proveniunt, et primo propter bona pertinentia communiter ad utramque vitani; secundo, propter pertinentia ad vitam activam: Habebo per hanc; tertio, propter pertinentia speciahter ad contemplativam: Jntrans in domum.
Primo, propter bona pertinentia ad utramque vitam.
(Vers. 9.). Ergo, quia talis est, proposui, id est, liu firmiter in corde meo disposui; hanc, scilicet sapientiam divinam, non aliam adulterinam, ut poeticas disciplinas, quas vocat Boethius de Consolatione, « meretriculas »; adducei-e mihi, non tantum alteri, contra illos, qui tantum alios docent, se ipsos non docent, quos arguit Apostolus, dicens ad Romanos secundo: « Qui alium doces, te ipsura non doces». Ad convivandum, id est ad reficiendum, scilicet affectum, non tantum ad illustrandum intellectum, sicut multi, qui nullo modo afficiuntur in sacra Scriptura; quarti Reguni septimo: « Videbis oculis tuis, et inde non comedes »; item ad convivandum, dicit, id est ad communiter et simul reficiendum; quia in bonis sapientiae pascimur et reficimur; unde Proverbiorum nono: « Comedite panem meum, et bibite vinum, quod miscui vobis »; et illa in bonis noslris; unde Proverbiorum octavo: « Deliciae meae esse cum filiis hominura ». Debemus ei ministrare primum ferculum quasi de herbis confectum, de lihis honestatis; Canticorum secundo: « Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies » etc. Secundum, de carnibus haedinis, id est detestationem oranis peccati et iniquitatis, tam carnalis quam spiritualis; his duobus haedis hbenter vescitur, sicut Isaac, Genesis vigesimo septimo. Tertium, depiscibus assis patientiae et tribulationis: « Obtulerunt ei partem piscis assi», Lucae vigesimo quarto. Ultiraum, de fructu spiritus, id est de operibus devotionis; Canticorum quinto: « Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum». Sciens, quoniam mecum communicabit de bonis, scilicet suis. Haec est invitatio symbolica Apocalypsis tertio: «Coenabo cum eo, et ipse mecum »; et dicit: de bonis, pluraliter, quia et de bonis praesentibus et futuris. Et erit alloeutio; Glossa: « Id est alleviatio»; cogitationis, id est afflictionis in eogitando, quoad intellectum, secundum illud Ecclesiastae ultirao: « Frequens meditatio carnis est afflictio ». Et taedii mei, in operando, et hoc quantum ad affectum; secundae ad Corinlhios primo: « Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos eliam vivere ».
Seoundo, propter bona pertinentia ad vitam activam.
Habebo etc. Hic tangit bona pertinentia ad vitam activam, praecipue necessaria praelatis, et primo, quantum ad actum iudicamli; secundo, quantum ad actnra doeendi: Tacentem me elc; tertio, quantum ad actum conversandi: Praeterea habebo etc; quarto, quantum ad actum regendi: Disponam populos. — Quanlum ad actum iudicandi tangit duo: primo, auctoritatem; secundo, discretionem: iuvenis et acutus elc.
(Vers. 10.). Habeboper Aa«c, scilicet per sapientiam, quae « clara est », ut habetur supra sexto, e/ar toewi, scilicet famae; Matthaei quinto: « Luceat lux vestra » etc.; item ad Philippenses secundo: « Inter quos lucetis sicut lurainaria in firraaraento » etc. Adturbas, id est acl minores; et honorem, scilicet reverentiae, apud seniores, id est apud maiores; lob vigesimo nono: « Videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assui-gentes stabant ». Ex his duobus fit homo magnae auctoritatis, scilicet ex fama minorura et reverentia raaiorum. iuvenis, id est fortis et diligens in investigando.
(Vers. 11.). Et acutus, id est subtilis in penetrando et inveniendo, inveniar in iudicio; Glossa: « Omnia secundum leges diiudicans »; talis fuit Daniel, ut patet Danielis decimo tertio. Et, supple: ideo, et in conspectu potentium, id est minorum praelatorura, admirabilis ero, et facies principum, id est maiorum praelatorum, mirabuntur me. Hoc ad litterara fuit verura de Saloraone, ut patet tertii Regura decimo, ubi dicitur, quod « regina Saba, audita faraa Saloraonis » etc, ait: « Maior est sapientia.
' Edd. loquendi.
quam inveni, quam rumor, quem audivi ». Hoo etiam verum fuit de nostro Salvatore; unde Matthaei decimo quarto: « Audivit tetrarcha famam de Iesu et ait pueris suis » etc. Hoc etiam verum est de perfecto sapiente; Ecclesiaslici vigesimo quarto: « In medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur ».
(Vers. 12.). racentem me, id est, quid doc«am, I praemeditantem; in Psalmo: « Os iusti meditabilur sapientiam ». Sustinebunt, id est,in silentio exspectabuut, « non audentes loqui », secundum Glossam; lob vigesimo nono: « Exspectabant me sicut pluviam, et aperiebant os suum sicut ad imbrem serotinum ». Et loquenlem etc, taciturnitatem recte praemisit locutioni, quia, secundum Hieronymum, « doctrina Pythagorae erat tacere per quinquennium et postea eruditos loqui ». Et loquentem me respicient, scilicet diligenter, et hoc in signum attentionis; lob vigesimo nono: « Intenti tacebant ad consilium meum». Et sermoainante me plura, sed non superflua sive multa, quia « in muitiloquio », sive in superfluitate verborum, « non deerit peccatum », Proverbiorum decimo. Nota, quod pluralitatem constituunt duo, vel tria, sed non multitudinem. Manus ori suo impotienl; Glossa.: «Nonaudentes resistere mihi »; lob vigesimo nono: « Principes cessabant loqui, el digilum superponebant ori suo ».
(Vers. S.)..Praeterea per hanc, scilicet per sapientiam, hahebo immortalitatem, scilicet gloriae aetrnae in caelo; Proverbiorum tertio: « Lignum vilae est his qui apprebenderint eam ». Et memoriam; Glossa: « Meorum operum et virtutum », aeternam, id est perpetuam, quamdiu durabit mundus; his qui post me futuri sunt, relinquam; Proverbiorum decimo: « Memoria iusti cum laudibus»; in Psalmo: « In memoria aeterna erit iustus».
Disponam etc. Hic tanguntur bona per sapientiam habita quoad actum regendi, et primo respectu subditomm; secundo, respectu extraneorum: Timebunt etc.
(Vers. 14.). Dicit ergo: Dispmam; Glossa: « Erudiam », regendo scilicet et gubernando, pvpulos, Legem habentes. Populus enim est multitudo hominum sub una lege viventium, ut ludaei snb lege Moysi. Et natimes, id est gentiles Legem non habentes, et dicuntur na<2one, quia non renati, sed in nativitatis praeputio et vitio permanentes; in Psalmo: « Subiecit popnlos nobis et gentes sub pedibus nostris»; Isaiae quinquagesimo quinto: «Ecce, testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus». Nationes, inquam, mjTii erunt subditae, per obedientiam.
(Vers. 15.). Timebunt me audienles reges liorrendi, id est tyranni et impii; unde omnes reges per circuitum facti sunt tributarii Salomoni, tertii Regum nono; iteni Isaiae sexagesimo: « Venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt,%i>. Et in multitudine, « scilicet fidelium », bonus videbor, « id benignus», et in bello, « scilicet adversariorum », fortis. Haec omnia spiritualiter, secundum Glossam, impleta sunt in Christo et de ipso exponi possunt, ut patet inspicienli Glossas.
Tertio, pioptei bona pertinentia, ad
(Vers. 16.). Intrans in domum meam, id est conscientiam, scilicet redeundo de cura exteriori ad interiorem, sicut « discipuli » post praedicationem ad Dominum « sunt reversi cum gaudio », ut habetur Lucae decimo. Praemisit autem actionem contemplationi ratione temporis, non ratione dignitatis, sicut Lia ante Rachel, Genesis vigesimo nono. Conquiescam cum illa, id est, simul quiescam in illa, et illa mecum vel in me; Ecclesiastici trigesimo secundo: « Praecurre prior in domum tuam, et illic avocare et illic lude » etc. Bene dixi: Conquiescam cum illa; non enim habet amnritudinem, exlerioris turbationis, conversatio illius, id esl oohabitatio; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Spiritus meus super mel dulcis »; nec laedium, scilicet interioris afllictionis, comiclus illius; ibidem: « Qui ediint me adhuc esurient », contra fastidium. Haec duo, scihcet amaritudo exterioris turbationis et taedium interioris afflictionis, repugnant quieti. Et ideo illa removet, subiungens duo opposita, cum dicft: Sed laetUiam, scihcet interius, et gaudium, scilicet exlerius; Ecclesiastici primo: « hicunditatem atque gaudium
dabit»; item Ecclesiastici decimo quinto: « Implevit eum Dominus spiritu sapientiae » etc.; item ibidem: « lucunditatem et exsultationem » etc.
Tertio idem ostenditur ex etadio naeiendi sapientiam tiiplioitei,
Haec cogitans etc. Hic tertio ostendit, quantum amaverit sapientiam, et hoc ex studio quaerendi eam. Et circa hoc primo ostendit diligentiam quaerendi; secundo, aptitudinem suscipiendi: Pu£r autem eram; tertio, fiduciam impelrandi: Et ut scivi
Fiimo ostenditai diligentia sapieatiam qaaeiendi.
In priraa ponit tres causas moventes ad quaerendum scientiam: primo ellectum sapientiae in corde; secundo effectum in opere: Et in operibus; tertio effectum in bcutione: Et in eertamine loqueUie.
(Vers. 17.). Haec, scilicet praemissa, eogitans apud me, frequenter de his meditando, et commemorans incorde meo, scilicet sequentia, ea, ne obli- viscerer, ad memoriam reducendo; animal enim, quod « ruminat et findit ungulam », scilicet memorando et discernendo, mundum est, Levitici undecimo; Lucae secundo: « Maria conservabat omnia verba haec » etc. Quoniam immortalis esl, scilicet per naturam, vel per effectum immortalitalis, quam confert; unde supra eodem: « Ilabebo per hanc immortalitatem »,. Jn cogitatione sapientiae, id est intellectu; Glossa: « Quidquid de natura eius cognoscitur, totum immortale et semper vivere invenitur »; infra decimo quinto: « Scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis ».
(Vers. 18.). E( m amicitia illius, scilicet quando amatur, delectatio 6o«a, scilicet in affectu; bonaA- cit contra delectationem pecrAti,quae mala est, quia ducit ad ajeternum crucialum, secundum illud Gregorii. « Momentaneum est quod delectat, aeternum quod cruciat »; item Glossa: « Corporales deliciae corpus gravant, spirituales vero mentem relevanl; et tanto magis esuriuntur, quanlo magis comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet; spirituales vero deliciae augent desiderium, et quo magis sumuntnr, eo avidius amantur». Etin operibus manuum illius, id est in operibus bonis, quae flunt per manus id est virtute et potentia eius; loannis decimo quinto: « Sine me nihil potestis facere »; honestas sine defcctione, M est perfecta honestas; virtus enim et opus virtutis sunt de genere honesti; infra decimo: « Honestavit illum in laboribus »; item supra septimo: « Innumerabilis honestas per manus illius ». Et in certamine loquelae illius, scilicet quae est ad dum disputationis, in qua est quoddam certa.men opponentis et respondentis; sapientia, id est scientia, supple: acquiritur; Ecclesiastici ultimo: «Colluctata est anima mea cum illa ». Et praeclaritas, id est clarae virtutis evidentia, in communicalione sermonum ipsius, qui scilicet communicantur per modura simplicis collationis; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Qui elucidant me vitam aeternam habebunt »; item Danielis duodecima: « Qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aelernitates ». Circuibam; Glossa: « Diligenter et studiose»; Canticorum tertio: «Surgam et circuibo civitatem»; yitoe rens, sicut mulier, de qua Lucae decimo quinto: « Quae lucernam accendit et everrit domum, quaerens diligenter, donec inveniat ». Ut illam mihi assumerem, scilicet in sponsara; unde supraeodem: « Quaesivi eam mihi sponsam assumere ».
Chapter 9 of 20