Prooemium
Introductio generalis.
Diligite lumen sapientiae, omnes, quip?-aeestis populis, Sapientiae sexto. Quoniam eodem habet res formari, et deformata reformari; et omnia leguntur per sapientiam esse facta, secundum illud Psalmi: Omnia in sapienlia fecisti; necesse est, omnia per sapientiam reformari. Imago ergo rationalis animae, quae « ad totius sapientiae similitudinem legitur esse facta » in libro de Spiritu et anima, per peccatum vero postmodum deformata in tantum, ut merito possit quaeri: Cmis esl imago et superscriptio haec *? per sapientiam est necessario reformanda. Item, quia ad eius reformationem duo sunt oecessaria, scilicet malitiae expulsio et perfecti boni introductio, ut eo informetur et ei cuius est imago, expresse conformetur; sapientia autem est malitiae expulsiva, unde Sapientiae septimo: Sapientia vincit malitiam; item perfecti boni introductiva, quia « sapientia est, in qua perfecti boni forma consistit », ut dicit Hugo in libro de Origine artium. Et quoniam imago divina, per peccatum in anima deformata, reformatione indiget secundum omnes tres suas partes, quae secundum Augustinum sunt intelligentia, memoria et voluntas; idcirco Sapiens ad sapientiam tripliciter allicit et invitat, scilicet ad sapientiae studiosam acquisitionem, et hoc quantum ad intelligentiam; ad acquisitae sapientiae firmam retentionem, et hoc quantura ad memoriam; ad acquisitae sapientiae et memoriter retentae dilectimem, et hoc quantum ad voluntatem.
Ad sapientiae «Mrfzoam acquisitionem; Proverbiorum vigesimo septimo: Stude sapimtiae, fili mi. Filium vocat, quemcumque paterna affectione informat, sive sit iuvenis, sive senex; Augustinus: « Ad discendum quod opus est nulla mihi aetas sera videri potest; quia, etsi senes magis docere deceat quam doceri, magis tamen decet eos discere, quam quid doceant ignorare ». Stude, inquit, et hoc innuit vehementem diUgentiam circa acquisitionem sapientiae adhibendam. «Studium enim,utdicit TuIIius, est vehemens applicatio animi cum summa voluptate ad aliquiJ agendum ». Haec autem vehemens animi applicatio requirit vacationem ab exterioribus occupationibus. « Impar enim efficitur ad singula qui confusa mente dividitur ad multa», ut dicit Gregorius. Propter quod Ecclesiastici trigesimo octavo: Sapientiam scribe in tempore vacuilatis, id est vacationis ab opere exteriori; qui enim minoratur actu, scilicet exteriori, percipiet sapientiam, ut dicitur in eodem.
Ad sapientiae firmam retentionem; Ecclesiastici decimo quarto, ubi dicit: Beatus vir,quiin sapientia morabitur; item Proverbiorum tertio: Describe eam in tabulis cordis tui, icl est in tribus partibus divinae imaginis, et specialiler in memoria, eam firmiter retinendo. Propter quod dicit: Describe, quod enim scribitur firmius et diutius retinetur; Proverbiorum vigesimo secundo; Ecce, descripsi eam tibi tripliciter, id est in intelligentia per studiosam acquisitionem, in memoria per firmam retentionem, in voluntate per dilectionem; ad quod monet in verbis propositis dicens: Diligite lumen sapientiae etc.
De quadruplici causa huius hbri.
In quibus verbis nobis quatuor causae liuius operis innuuntur, scilicet causa ecens ex persona, quae loquitur dicens: Diligile; formalis, id est modus agendi, per lumen innuitur; materialis nomine sapientiae exprimitur; finalis ex ordine seu comparalione loquentis ad personam, ad quam sermo dirigitur, intelligi potest, cum dicitur: Omnes, qui praeestis populis.
De primo notandum, quod triplex est causa efficiens huius libri: prima per moduni inspirantis, scilicet Deus; unde lob trigesimo secundo: Inspiratio Omnipotentis dat intelligenliam; item Ecclesiastici primo: Omnis sapientia a Domino Deo est, sicut omnis essenlia ab eius essentia, et ab eius veritate omnis veritas, et ab eius bonitate omnis bonitas. « Primum enim in unoquoque genere eorum quae post ipsum sunt, causa est»; et omne perfectum a perfecto causalur, secundum Boethium.
Secunda causa efficiens per modum invenientis est ipse Salomon; unde in ecclesiastica historia « omnis antiquorum chorus librum, qui Sapientia intitulatur, Salomonis esse dixerunt ». Unde liber ] ipse Sapienlia Salomonis inscribitur, et more ecclesiastico lectionibus de hoc libro sumtis praemittitur: « Dixit Salomon fihis Israel », quia scihcet de eius sententiis liber iste compilatus fuit. — Proxima causa efficiens per modum compilantisfull Philo, sapientissimus ludaeorum, qui temporibus Apostolorum fuit, ut refert ecclesiastica historia; qui ab amore sapientiae Philo non immerito est appellatus. Rabanus etiam librum istum potius asserit non a Salomone, ut putatur, sed a Philone, sapientissimo ludaeo, fuisse conscriptum, id est compilatum.
Causa autein /bnna/w, id est modus agendi, ut dictum est, per lumen innuitur, quia, sicut habet radicalis suae originis occultationem, in egressu claram manifestationem, in fluxu continuationem; sic et iste liber Sapientiae habet in sententiis profundam difficultatem et originis occultationem, secundum illud lob vigesimo octavo: Trahitur sapientia de occullis; in sermonibus claram manifestationem, Sapientiae sexto: Clara est et quae nunquam marcescit sapientia, clara, inquam, per eloquentiae venustatem; « stilus enim huius libri, secundum Hieronymum, Graecam redolet eloquentiam »; in processu vero rationum consequentiam et ordinatam continuationem, Ecclesiastici vigesimo primo: Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit, continue fluendo, non stillando; et consilium illius sicut fons vitae permanet.
Causa vero materialis nomine sapientiae exprimitur. « Sapientia autem, secundum Augustinum, est divinarum rerum cognitio »; res autem divinae sunt Dei potentia, sapientia et bonilas; de quibus agitur in hoc libro, quamvis principaUus de sapientia intendatur. Potentiam Dei notificat in punitione rec. 9. — Rabanus, Prolog. Comment. in lib. Sap.: Quem [lib. Sap.] bellium, ut patet pniiio, secundo, tertio, quarto, quinto capitulis; sapientiam in iiiuminatione liuinilium, ut patet sexto, septimo, octavo, nonu capitulis; bonitatem in collatione beneficiorum, quantum ad utrosque, ut patet a decimo capitulo et inde. Agitur autem hic non tantum de sapientia increata, eius laudibus insistendo, sed etiam de creata, eius utilitates ostendendo; unde infra sexto: Quid autem, id est qualis sit, sapientia, scilicet increata; et quemadmodum facta sil, scilicet creata, referam etc.; quamvis illud totum possit intelligi de sapientia increata tanquam de subiecto. Merito ergo liber Sapientiae intitulatur, quia in eo de sapientia tanquam de subiecto vel de mater'a principaliter tractatur, sicut liber de Anima, quia in eo principaliter de anima determinatur.
Causa vero finalis intelligi potest ex ordine personae loquentis adillos, ad quos dirigitur sermo; qui tanguntur ibi: Omnes, qui praeestis popuijs. Sicut enim est in illuminationibus angelicis, quod divinae lucis radium, secundum beatum Dionysium, primo recipiunt Angeli de prima hierarchia, secundo illi de media, ultimo illi de postrema — «lex enim, ut ipse dicit, divinitus promulgala est, per prima media et per media postrema reducere », unde in Psalmo: JUuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, id est superioribus Angelis inferiores — sicut etiam videmus in illuminationibus co7-poreis, quia primo derivatur solis illuminatio ad loca superiora et caelo viciniora, deinde in media, ultimo in postrema, Ecclesiastici quadragesimo tertio: Sol enim, tripliciler exurens montes, radios exsufflat, sciUcet in valles: sic etiam debet esse in illuminationibus humanis, ut primo in supremos, id est in praelatos, deinde in medios, id est in eorum ministros, tertio in postremos, id est eorum subditos, lumen sapientiae diffundatur, secundum illud Psalmi: Suscipiant montes pacem populo elc. Hic enim est processus sapientiae. Attingit enim a fine, scilicet supremo, usque ad finem ultimum, et disponit omnia. scilicet media, suaviter, infra capitulo octavo. Propter hoc dicebat Plato, « beatas vel bonas fore respublicas, si eas sapientes regerent, aut earum rectores sapientiae studerent », sicut ait Boethius libro de Consolatione. Secundum enim iudicem populi, sic minislri eius; et qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea; ubi tangit tres ordines, scilicet iudicum, ministrorum et subditorum. Propter praedicta auctor iste primo et principaliter intendit diffundere lumen sapientiae in loca excelsa, id est in superiores et per eos in inferiores. Unde patet, causam finalem huius doctrinae esse exhortationem seu provocationem principum et praelatorum, et per consequens omnium, ad studium et amorem sapientiae.
PrOLOGUS S. HlERONYMl IN UBRUM SaPIENTIAE.
Liber Sapienliae apud Hebraeos nusquam est. Unde lia Patris, et passio eius evideulcr exprimitur.
EXPOSITIO Prologi.
Chapter 1 of 20