Capitulum VII
(Vers. 26. 27.). Multitudo autem etc, quasi dicat: et debetis audire; autem, pro quia; quianjM/- tiludo sapientium; Glossa: « Coetus praedicatorum »; sanitas est orbis terrarum, id est causa sanitatis; Proverbiorum undecimo: « Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa conciha». Qui ergo obviat sapienlium multiplicationi vel multitudini obviat orbis saluti; et ideo tahs debet esse odio toti orbi. Tales erant, de quibus dicit Apostolus primae ad Thessalonicenses secundo: « Deo non placent et omnibus hominibus adversantur ». Et rex sapiens populi stabilimentum est;
Ecclesiastici decimo: « ludex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit ». Hoc autem maxime competit Christo, in cuius persona dicituf: « Salus populi ego sum ». — Et quia ita est utilis sapientia, ergo accipite disciplinam, id est sapientiam, per sermones meos, excitative sive oe-
Secundo sumit rationem exhortandi ad
sapientiam a suo exemplo.
Sum quidem et ego etc. Supra monuit rectores ad acquirendam sapientiam et amandam per rationem sumtam ex periculo officii sui, hic ex exemplo sui. Et primo ostendit, qualiter sapientiam acceperit, scilicet in isto capitulo; secundo, quantum eam amaverit, scilicet capitulo octavo; tertio, quantum devote eam a Domino quaesierit, scilicet capitulo nono. Primo ostendit, qualiter sapientiam acceperit.
In parte prima, ut ad propositum descendat, primo humanae fragilitatis miserinm describit; secundo ostendit, quod haec occasio ipsum ad acquirendam sapientiam provocavit: Propter hoc optavi etc; tertio ostendit, a quo edoctus fuerit: Misit autem.
Primo, de humanae fiagilitatis miseria.
In prima primo tangit naturae humanae defe- 5 ctibilitatem; secundo, conceptionis humanae vilitatem: Et in ventre; tertio, nativitatis conditionem: Et ego; quarto, educationis laborem: In involumentis; quinto, miseriae communitatem: Nemo enim etc.
(Vers. 1.). Sum quidem etc. Ita monui vos accipere disciplinam sapientiae « per sermones meos »; et hoc potestis non solum per sermones meos, sed etiam exemplo meo, quia et ego sum; quidem, hoc est certe; mortalis homo, sicut vos; mortalis, inquam, id est potens mori ex prima conditione, sed necesse habens mori ex prima transgressione; homo enim, secundum Boethium, est animal rationale, mortale; item ad Romanos octavo: « Corpus quidem mortuum est propter peccatum », id est necessitati moriendi addictum. Similis omnibus, aliis in hac conditione mortalitatis; secundi Regum decimo quarcasionaliter, sed per inspirationem divinam effective et causaliter; unde Ecdesiastici primo: « Omnis sapientia a Domino Deo est ». Etproderit vobis, quia dicitur Ecclesiastae ultimo: « Verba sapientium quasi stimuli », scilicet provocando ad bonum; « et quasi clavi in altum defixi », praeservando a casu in malum. to: « Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur ». Et ex genere terreni illius, scilicet Adae praevaricatoris, qui prior factus est, de terra scilicet; unde Genesis secundo: « Formavit Deus hominem de limo terrae »; item primae ad Corinthios decimo quinto: « Primus homo de terra terrenus »; item ibidem: « Qualis terrenus, tales et terreni ». Et in ventre matris figuratus sum caro. Secundum enim Augustinum in libro Octoginta trium Quaestionum, primis sex diebus semen est quasi lac; reliquis novem lac convertitur in sanguinem; reliquis duodecim figuratur in carnem; reliquis decem et octo formatur in corpus organicum. Et tunc anima circa quadragesimum quintum vel quadragesimum sextum diem infunditur corpori. Toto vero reliquo tempore post animae infusionem corpus vegetatur et augetur.
(Vers. 2.). Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine ex semine hominis, secundum physicos, ut dicit Glossa: « Semen mulieris sanguinolentum est, semen viri candidum; ex quorum commixtione unius tanquam passivi et alterius tanquam activi fit coagulatio »; lob decimo: « Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti »? Haec autem coagulatio fit in prima parte decem mensium; ipsa vero tota mora formationis tempus est novem mensibus.
Sed contra: Quia communis forraationis tempus est novem mensium; unde secundo Machabaeorum septimo: « Miserere mei, fih, quae te novem mensibus portavi ».
Respondeo: Sicut dicit Glossa, « quidam nascuntur mense septimo, quidam octavo, quidam nono; sed qui in decimo, perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur». Christus autem, secundum Glossam, fuit in utero matris « novem mensihus et sex diebus »; unde quod ait: decem mensium, synecdochice accipitur; « fuit enim ab octavo kalendas Aprilis usque ad octavum kalendas lanuarii ».
El delectamento somnii conveniente, vel convmientis, id est actu delectabili communis dormitionis viri cuni muliere. Haec aulem delectatio comparatur delectationi somnii, quia rationem ligat et cito transit, sicut delectatio somnii.
(Vers. 3.). El ego natus accepi communem aereni, ad necessitatem respirationis; Ecclesiastae tertio: « Similiter spirant omnia ». Et similiter decidi, de ventre matris, in terram factam, scilicet a Deo, Genesis primo; et hoc quantum ad necessitatem vitae et sustentationis. Et primam vocem similem omnibus, scilicet nascentibus, emisi plorans. Dicit Augustinus, quod « puer a ploratu suo incipit esse propheta suae calamitatis »; « sokun autem, quando natus est, ferunt, id est dicunt, risisse Zoroastrem, regem Bactrianorum ». Solus etiam loannes Baptista contra legem nascentium nativitatem suam laetitia et exsultatione praevenit; Lucae primo: « Exsultavit in gaudio infans in utero meo ».
(Vers. 4. o. 6.). In involumentis, scilicet pannorum, nutritus sum; Lucae secundo: « Pannis eum involvit ». Et curis magnis; secundo Machabaeorum septimo: « Triennio lac dedi et in hanc aetatem perduxi ». — Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium, quia in naturalibus non est differentia inter reges et subditos, sed in bonis fortunae. — Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, scihcet per temporalem nativitatem ita vilem, ut dictum est; et similis exitus, scilicet per mortem ita asperam, sicut describitur Ecclesiastae ultimo. Item, unus est introitus, scilicet per pauperem nativitatem; et similis exitus, scihcet per mortem pauperrimam; lob primo: « Nudus egressus sum de utero matris meae,etnudus revertar illuc»; Ecclesiastae quinto: « Miserabilis prorsus infirraitas; quomodo venit, sic revertetur ».
Secundo ostendit, quod hac occasione ad sapientiam provocatus sit.
Propter hoc optavi etc. Hic oslendit, quod haec occasio ad acquirendam sapientiam eum provocavit; et Hanc lectionem affert card. Hugo a S. Charo in margine, primo tangit sapientiae optatae adeplionem; secundo, adeptae aestimationem: Et praeposui illam; tertio, aestimatae dilectionem: Super salutem; quarto, habitae et dilectae communicalionem: Quam sine fictione didici.
(Vers. 7. 8.). Propter hoc, id est propter praedictarum miseriarum considerationem pulsatus; optavi, scilicet sapientiam. Et datus est mihi sensus, id est sapientia; Proverbiorum decimo: « Desiderium suum iustis dabitur ». Et invocavi, Glossa: « Dominum »; lacobi primo: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo». Et venit in me, invocantem, spiritus sapientiae, &mmdum illudPsalmi: « Os meum aperui », scilicet in oratione, « et attraxi spiritum»; item Ecclesiastici decimo quinto: « In medio ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae ». — Et praeposui il- oe lam, scilicet aestimatione valoris, regnis, id est dignitatibus regum; et sedibus, id est dignitatibus iudicum; et merito, quia dicit: « Per me reges regnant», Proverbiorum octavo. Et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; Proverbiorum tertio: « Pretiosior est cunctis opibus ». « Quid enim prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit »?
(Vers. 9.). Nec comparavi illi, id est eius pretio vel virtuti, lapidem pretiosum; in Psalmo: « Dilexi mandata tua super aurum et lopazion »; item lob vigesimo octavo: « Non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro ». « Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia ». Quoniam etc., quasi dicat: et merito, quia omne aurum, id est totum aurum, quod est in mundo, in comparatione illius arena est, id est terra infructuosa; Bernardus: « Quid est aurum nisi terra rubra »?m'(7z<a, id est parvi ponderis; lob vigesimo octavo: « Non dabitur aurum obrizum pro ea». Et tanquam lutum,A est nuUius valoris, aestimabitur argentum in conspectu illius; lob vigesimo octavo: « Non appendetur argentum in commutatione eius »; Proverbiorum tertio: « Melior est acquisitio eius negotiatione auri et argenti » etc.
Luto vero comparatur argentura, quia inquinat raanus et aniraum; Habacuc secundo: « Usquequo aggravat contra se densum lutum»?
Notandum, quod sapientia praeponitur argento et auro et omni mundano thesauro, primo ratione originis, quia mundanus thesaurus est de terra; lob vigesimo octavo: « Habet argentura venarura suarura principia, et auro locus est, in quo conflatur », irarao « terra est», secundura beatum Bernardum; sapientia autem de caeJo est, ut patet lacobi tertio. — Secundo, ratione naturae, quia thesaurus mundanus est res corporalis, sapientia vero res spiritualis; unde Isaiae undecimo: « Requiescet super eum spiritus Doraini, spiritus sapientiae » etc. — Tertio, ratione virtutis, quia thesaurus est flnitus, sapientia vero infinita est; unde infra hoc eodem capitulo: « Infinitus thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei ». — Quarto, ratione operationis, quia thesaurus pauca potest efflcere, sed haec orania; unde infra octavo: « Quid locupletius sapientia, quae omnia operatur »? — Quinto, ratione aestimationis, quia thesaurus cadit sub aestimatione, illa non; lob vigesirao octavo: « Non conferetur tinctis Indiae coloribus » etc. — Sexto, ratione utilitatis, quia sapientia sine divitiis prodest, divitiae vero sine sapientia non prosunt, sed nocent; unde ECclesiastae quinto: «Divitiae conservatae in malura doraini sui ». — Septimo, ratione durationis, quia « sapientia clara est, et quae non raarcescit », supra sexto; divitiae vero corrumpuntur; unde lacobi quinto: « Divitiae vestrae putrefactae sunt»; item lacobi prirao: «Divesin itineribus suis raarcescet ». — Octavo, ratione inclinationis, quia sapientia, cura sit desursum, sursum elevat, sed aurum et argentum deorsura trahunt, scilicet ad terrara; unde Baruch tertio: « Qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, exterminati sunt et ad inferos descenderunt ».
Super salutem etc. Hic ostendit sapientiae aestiraatae dilectionera. Et prirao ostendit huius dilectionis magnitudinem; secundo, rationem: Venerunt autem mihi etc.
(Vers. 10.). Super salutem; Glossa: « Corporis», scilicet mienorem; Psalraus: «Quia vana salus horainis »; et speciem, Glossa: « Rerum corpora- Uum », scilicet eajfenorem pulcritudinem, quia, Proverbiorura trigesimo primo, « fallax gratia, et vana est pulcritudo »; dilexi eam, scilicet sapientiam, quia quanto spiritus melior corpore et magis care diUgendus, tanto spiritualia meliora sunt corporalibus et magis diligenda. Et eam in tantura dilexi, quod proposui pro luce habere illam, quae, inquam, lux est pulcherrimum et delectabilissimum et optimum inter corporalia, secundum Augustinura; sic sapientia inter spiritualia lux est animae; Ecclesiastici ultimo: « In sapientia eius luxit anima raea, et ignorantias meas illuminavit »; infra eodem: « Speciosior est sole». Sequitur: Quoniam inexstinguibile est lumen iUius, sciUcet quantum est de se; infra eodem: « Luci coraparata, invenitur prior, illi enim succedit nox ».
(Vers. 11.). Venerunt autem mihi omnia scilicet gratiarum, intra me absolute; pariter cum illa, sciUcet cum sapientia increata, id est Filio Dei; unde ad Roraanos octavo: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit »? Glossa: « Quicumque Christi percipit notitiam, omnium virtutum pariter habet gratiara et in futuro vitam aeternam». Vel: cum illa, id est cum sapientia creata, quia ipsa est perfectissimum donorum. « Hoc expertus est Salomon, cui petenti sapientiam Dominus addidit divitias et gloriam i ». Et innumerabilis honestas, exterius in comparatione ad alios; per manus, id est opera, illius, supple: venit mihi; unde infra decimo: « Honestavit illum in laboribus » etc.
(Vers. 12.). Et laetatus sum, repletus laetitia, in omnibus, scilicet sapientiae donis; Ecclesiastici ultimo: « Laetatum est cor meuin in ea ». Quoniam antecedebat me ista sapientia, sciUcet dirigendo gressus meos; Ecclesiastici quarto: « Suscipit exquirentes se et praeibit in via iustitiae ». Haec est columna ignis et nubis praecedens filios Israel per noctera et diem, Exodi decimo tertio. Et ignorabam, scilicet antequam haberem eam; Glossa: «Processu meditationis intelligit, se tantura profecisse, ut priorera scientiam posteriori comparando ignorantiam putet ». Ignorabam, inquam, quoniam horum trahatur, cum desiderio requiratur, et si diu absit, contristet
omnium, scilicet bonorum, mater est; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego mater pulcrae dilectionis et timoris » etc.; iteni ibidem: « In me gratia omnis » elc.
Qmm sine fictione etc. Hic primo Uingitur U- heralilas communicationis sapientiae; secundo, ratio communicandi: Infinitus enim thesaurus.
(Vers. 13.). Quam sine fictione, id est toto i corde, didici, sciens, quod « Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum », supra primo; item Proverbiorum secnndo: « Si quaesieris eam quasi pecuniani, et sicut thesauros effoderis illam » etc. Et sine invidia communico, scilicet utilia non subtrahendo, supra sexto: « Neque cuin invidia tabescente iter habebo »; item Proverbiorum quinto: « Deriventur fontes tui foras». Et honestatem illius, id est pulcritudinem, non abscomlo, verbis obscuris velando; Ecclesiastici quarto: « Non abscondas sapientiam tuam in decore eius »; item Ecclesiastici vigesimo: « Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utihtas in utrisque »?
(Vers. 14.). Infinitus enim thesaurus est, in illa, hominibus; unde et inexhauribilis est per comniunicationem; et ideo dicit TuUius, quod scientia est nobiUs thesaurus animae, quae distributa recipit incrementum et avarum dedignatur possessorem; nisi pubUcetur, elabitur. Augustinus: « Omne bonum, quod dando non deflcit, si habetur et non datur, nondum habetur, qualiter habendum est »; Ecclesiastici primo: « Omnera domum iUius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius ». Quo, sci- Ucet thesauro sapientiae, qui usi sunt, secundum tuam se regendo, parlicipes facti sunt amicitiae Dei; unde infra eodem: «Amicos Dei et prophetas constituit». Propter disciplinae, id est sapientiae, dona, quae habent non per suam industriam, sed Spiritus sancti distributionem, secundum iUud primae ad Corinthios duodecimo: « Haec omnia », scilicet dona gratiarum, « operatur unus atque idem Spiritus, dividens singuUs, prout vuU ». Commendati, id est commendabiles effecti, sciUcet Deo et hominibus; secundae ad Corinthios decimo: « Non enim qui se ipsum commendat, iUe probatus est, sed quem Deus commendat ».
Sequunlur Prov. 2, i. seq.; Sap.
Tertio ostendit, a, quo sapientiam didioeiit.
Mihi autem dedit Deus dicere etc. Hic ostendit, a quo sapientiam didicerit; et primo ostendit, quis eum docuit; secundo, qualia docuit: Ipse enim mihi etc.; tertio, per quod medium ipsum docuit: Omnium enim artifex etc.
(Vers. 13.). Mihi autem etc. Bene dixi: Qwo qui usi sunt etc; ego autem usus sum; autem, pro quia; mihi dedit Deus dicere, id est non tantum scire, sed etiam docere; Isaiae quinquagesimo: « Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est, verbo ». Dicere, inquam, ex sententia, id est defmitione firma; Proverbiorum duodecimo: « Labium veritatis firmum erit in perpetuum »; Psalmus: « Os iusti meditabitur sapientiam, et Ungua eius loquetur iudicium », id est firmam sententiam. Et praesumere. Notandum, quod est praesumtio a/rrogantiae, de qua ludith sexto: « Praesumentes de se et de sua virtule gloriantes humilias ». Et est praesumtio confidentiae de virtule divina et misericordia, de qua ibidem: «Non derelinquis praesumentes de te » etc.; itera ludith nono: « Exaudi nie raiserara de tua misericordia praesumentem ». Et praesumere, id est cdnfidenler agere, digna, scilicet opera, horum quae mihi dantur, id est facere opera strenua et decentia, secundum dona mihi coUata; « cui enim plus plus ab eo requirelur ». Quoniam ipse, Deus, sapientiae dux est; Glossa: « Id est Ecclesiastici primo: « Oranis sapientia a Domino Deo est». Item clator; lacobi prirao: « Si quis indiget sapientia, postulet a Deo » etc. Et tiimi emendalor, id est corrector; Apocalypsis tertio: « Ego quos arao arguo » etc, scilicet si eos errare in aliquo contingat.
Quandoque bonus dormiUil Homerus.
Item Augustinus: Errare potero, haereticus nunquara ero.
(Vers. 16.). In manu enim illius etc Bene dixi, quod dux est et emendator sapientium; in manu Vers. 27. — Duo seqq. loci sunt I. Cor. 12,. et II.
enim illius; Glossa: « Id est in potestate »; et nos, qui sapientiam habemus; leremiae decimo oclavo: « Sicut lutum in manu figuli, sic et vos in manu raea »; item Proverbiorum vigesimo primo: « Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ». Et sermones noslri; Proverbiorum decimo sexto: « Hominis est praeparare animum, Domini gubernare Jinguam»; Matthaei decimo: « Non estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri » etc. Et omnis sapientia, quae scilicet est cognitio rerum divinarum, et operum, scilicet humanorum, scienliae disciplina; Isaiae vigesimo sexto: «Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine ».
alia dooueiit.
Ipse enim milii dedit. Hic ostendit, quae et quaUa docuit eum Deus, et primo, quod docuit eum scientiam temporalium causarum; secundo, temporalium Iransmutationum: Initium et consummationem; tertio, temporalium effectuum: Naluras animalium.
(Vers. 17.). Ipse enim, scilicet Deus, qui solus corda docet, secundum illud Augustini: «Cathedram habet in caelo qui corda docet in terra »; dedit mi/ii horum quae sunt, id est rerum existentium, quia de non existentibus non est scientia; unde dicil Philosophus: « Quod non est non est scire ». «Unumquodque enim sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem », sicut ipse dicit. Scientiam veram, id est cognitionem certam et nuUi falsitati permixtam; tertii Regum quarto: « Dedit Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis ». Ut sciam dispositionem orbis terrarum, id est caeli ambientis totum mundum; Ecclesiastici vigesimo quarto: «Gyrum caeU circuivi sola»; el virtutes elementorum, id est qualitates et seminales rationes et commixtiones vel connexiones et contemperantias elementorum; Proverbiorum octavo: « Quando praeparabat caelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ».
(Vers. 18.). Initium et consummationem et nwdictatem temporum, scilicet quatuor temporum seu partium anni, quae causantur per motum solis, secundum quatuor quadras zodiaci; vicissitudinum permutationes, id est successionum dierum et noctium, quibus qualitas aeris permutatur, scilicet a claritale in obscuritatem et e contrario; et consumm,ationem temporum, id est mensium tam solatium quam lunarium. Aliqui addunt hic: morum mulationes et divisiones temporum; morum mutationes, id est humanarum consuetudinum, secundum diversos status hominum; divisiones temporum, id est aetatum mundi vel hominis.
(Vers. 19. 20.). Anni cursum, id est tempus causatum a motu solis totum per zodiacum; Genesis primo: « Ut sint in signa et tempora et dies et annos ». Etstellarum, scilicet aliarum a sole, dispositiones, quoad qualitatem noctium; in Psalmo: «Lunam et stellas in potestatem noctis ». — Naturas animalium, scihcet mitium, et iras bestiarum, id est motus ferocium animalium, ut leonis et huiusmodi. Et notandum, quod dicit: naturas animalium et ii-as bestiaruyn, quantum ad sensibiles substantias. Deinde subdit quantum ad res inanimatas: vim ventorum, qui sunt duodecim, quatuor principales et octo collaterales; et sunt magnae virtutis, ut patet lob primo et Exodi decimo quarto, in desiccatione maris, et in multis aliis locis. Et cogitationes hominum.
Contra: Solus Deus novit corda hominum; unde primae ad Corinthios secundo: « Quis hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus, qui in ipso est»? quasi dicat: nuUus nisi Deus.
Dicendum, quod hic loquitur de scientia eoniecturae, non certitudinis. Vel dicendum, quod per Sapientiae revelationem sciri possunt ab homine, non per naturam vel propriam industriam.
Differentias virgultorum, id est plantarum, etvirtutes radicum, scilicet herbarum; tertii Regum quarto: « Disputavit de omnibus lignis a cedro Libani usque ad hyssopum » etc.
(Vers. 21.). Et quaecumque sunt absconsa, vel abscondita, a suis causis, et improvisa, hominibus, didici; Ecclesiastae septimo: « Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam ».
Tertio, pei quod medium docueiit.
Omnium enim artifex etc. Hic ostendit, per quod medium edoctus est, scilicet per Sapientiam increatam, a Patre genitam; et quod docere potuit.
Vulgata commutationes; card. Hugo et Lyranus conscivit et voluit, oslendit primo per Spiritum sanctum, qui est ab illa; secundo, per naturani et virtutem, quae est in illa: Omnibus enim mohilibus etc.
In prima primo tangit Spiritus sancti ab increata sapientia processionem; secundo, effectum eius in nobis niultiplicem: Sanctus, multiplex etc.; t«rtio, eius in natura propria bonitatem: Incoinquinatus; quarto, eius sufficientiam universalem: Omnem habens virtutem. — Effectum eius in nobis tangit prinio interiorem, secundo exteriorem: Modestus. Jnteriorem tangit quadruplicem, scilicet emendationem culpae, cum dicitur: Sanctus; multiplicationem gratiae, cum dicitur: Multiplex; unitatem concordiae, cum dicitur: Unicus; subtilitatem intelligentiae, cuni dicitur: Subtilis. Exteriorem Triplicem, scilicet modesliam, cum dicitur: Modestus; eloquentiam, cum dicitur: Disertus; obedientiam, cum dicitur: Mobilis.
(Vers. 21.). Ostenditur omjmtm a/Vi/ex, scilicet superiorum, mediorum et inferiorum, scilicet Deus, ad Hebraeos undecimo. Docuit me Sapienlia, id est per sapientiam; Glossa: « Quia per ipsam cognitio veritatis datur », quia exterius potest docere homo, sed non interius; unde Gregorius: «Nisi intus sit qui doceat, exterius in vacuum doctoris lingua laborat ».
(Vers. 22.). Est enim in illa etc., quasi dicat: et bene potuit me docere; est enim in illa; scilicet in sapientia, Spiritus etc., in ipsa, scilicet secundum humanilatem, habitando; Isaiae undecimo: « Requiescet super eum Spiritus Domini »; in ipsa secundiun Divinitatem ab ea emanando. Spiritus, inquam, inteUigenliae dator; lob trigesimo secundo: « Spiritus sanctus disciplinae » etc. Multiplex; Glossa: « Multiplices gratias dans »; primae ad Corinthios duodecinio: « Divisiones gratiarum sunt etc. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, prout vult». Unicus; Glossa: «Uniens bonos»; ad Ephesios quarto: « Solliciti servare unitatem spiritus in vinculc pacis ». Subtilis, id est faciens penetrare occulta; primae ad Corinthios secundo: «Spiritus scrutatur omnia», id est, scrutari facil omnia, « etiam profunda Dei ». Ilem subtilis, id est subtihtatem faciens vel perspicacitalem intelligentiae praebens; unde vocatur « spiritus intellectus », Isaiae undecimo. Modestus, id est modum tenere docens in omnibus; ad Philippenses quarto: « Modestia vestra nota sit omnibus horainibus ». Disertus, id est disertos faciens; infra decimo: « Linguas infantium fecit disertas». Mobilis, id est mobiles faciens per obedientiam; Ezechielis primo: «Quocumque ibat spiritus, pariter el rotae elevabantur, sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis ».
Incoinquinatus etc. Hic describit bonitatem eius in natura propria et primo bonitatem absolutam in se; secundo, bonitatem in comparalione adnos: Aman- bonum; tertio, utriusque immutabilitatem: Stabiiis. — Bonitatem absolutam tangit in tribus,i scihcet in puritate, cum dicit: Inx:oinquinatus; in veritate: Certus; in tranquillilate, cum dicit: Suavis.
(Vers. 22.). Dicitergo incoinquinatus; Glossa: « Id est sine macula », unde et maculas mundat in baptismo; loannis tertio: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu » etc.; item ad Titum tertio: « Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti » etc. Certus; Glossa: « Nec faUit nec fallitur »; unde dicitur loannis decimo sexto: « Spiritus veritatis». Suavis, id est tranquillus, nihil habens asperitatis; Glossa: «Mitis et misericors»; infra duodecimo: « 0 quam bonus et suavis est Spiritus tuus in nobis, Domine »!
Amans bonum etc. Hic ostendit bonitatem eius in comparatione ad nos, primo, in boni dilectione; secundo, in eius promotione: Quinihil; tertio, in sui communicatione vel communione: Humanus; quarto, in suorum communicatione, ibi: Benignus.
Dicit ergo: Amwns bonum, AtXnm; primae ad Corinthios decimo tertio: « Non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati »; qui nihil vetat benefacere, immo iuvat; ad Romanos octavo: « Spiritus adiuvat inflrmitatem nostram »; Proverbiorum tertio: « Noli prohibere benefacere » etc.
(Vers. 23.). Humunu.s; Glossa,: « Communis omnibus»; Actuum decimo: « In veritate comperi,
quia non est personarum acceptor Deus ». Vel: humanus, id est compatiens, cuius signum est quod dicitur ad Romanos octavo: « Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabiiibus ». Vel: humanus, id est in hominibus libenter habitans; Proverbiorum octavo: « Deliciae meae esse cum filiis hominum ». Benignus, id est liberahs « innata bonitate »; supra primo: «Benignus est spiritus sapientiae» etc; item: Bmignus, mala remittendo, bona dando, ad patriam dirigendo; unde benignitas dicitur esse I fructus Spiritus, ad Galatas quinto. Stabilis, scilicet in se, secundum illud Boethii: Stabihsque manens etc; ilem, dans stabilitatem in donis promissis. Nec mirura, si hic dicatur stabilis et supra eodem mobilis, quia bic dicitur quantum ad diversos effectus, de quibus in Psalmo: « Statuit supra petrara pedes meos et direxit gressus meos». Vel: mobUis in activis, stabilis in contemplativis; yd: slabilis m Christo, mobilis in aliis Sanctis; loannis primo: « Super quem videris Spiritum manenlem». Vel sic: stabilis, in bono; certus, id est constans in vero; securus, a malo, secundum illud Psalmi: « Non accedet ad te malum ». Et sicut in se stabilis est et certus et securus, sic et quos inhabitat stabiles facit in bono, certos in vero, securos a malo; ad Colossenses primo: « In flde fundati et sfabiles et immobiles a spe Evangelii ».
Omnem habens virlutem. Hic ostendit eius universalera sufficientiam, primo, in bonitate; secundo, in sapienlia: Omnia prospiciens; tertio, in potestale: El qui capiat omnes spirilus inieUigibiles.
Dicit ergo: Omnem habens virtutem; in Psalmo: « Spiritu oris eius omnis virtus eorura ».
Sed contra: Quia non habet fldem, cura fides sit aenigmatica cognitio et virtus imperfecta.
Dicendura, quod loquitur de omni virtute, non quahbet, sed perfecta.
Omnia prospiciens; lob trigesimo septimo: « Super omnes caelos considerat, et lumen eius super omnes terminos terrae »; item ad Hebraeos quarto: « Omnia nuda et aperta sunt ocuhs eius ». El qui capiat omnes spiritus, scilicet angelicos, « quia intra ipsum currunt, quocumque mittantur », secundum Bedam super illud Lucae primo: « Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum». Spiritus autem dicuntur Angeli quantura ad suam substantiara vel naturara; intelligibiles, quantum ad suam potentiara, vel quia corporibus per naturara non unibiles. Vel: capiat, id est, capere faciat, omnes spirilus, id est orania dona Spiritus sancti, de quibus Isaiae undecimo: «Requiescet super eum. spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus» etc. Mundos, scihcet per innocentiae puritatem; sunt enim Angeli, secundum Dionysium, « specula pura et ciarissiraa»; et addit: mundx)s, ad differentiam spirituum iramundorura, id est daemonum. Subtiks, per inteUigentiae perspicacitatem; vel: subtiles, per sapientiam; Gregorius: « Quid est quod non videant qui videntem omnia vident »? Aliqui libri habent mundus, suhtilis; mundus est spiritus sapientiae, quia sine materiae feculentia; sublilis, quia pura forma. Sed priraa littera verior est, quia ita habet Rabanus in textu et in expositione. Vel: mundus dicitur spiritus sapientiae, quia lavat a peccalis praeteritis et praeservat a faturis; vel quia in praesenti purgat a culpa, in futuro a poena; incoinquinatus, quia nec a se nec ab alio immiuiditiam contrahere potest; subtilis, quia omnia penetrat, vel quia in nobis operatur subtilitatera affectus quoad donum sapientiae, et intelkctus quoad donum intelligentiae sive intellectus.
Omnibus enim mobilibus. Hic ostendit, quod sapientia per naturam et per virtutem, quae est in ea, potuit esse medium, qiio edoctus est. Et ad hoc ostendendum primo allegat eius mobilitatem; secundo, eius puritatem: Attingitautem; tertio, eius potestatem: Et cum sit una; quarto, eius speciositatem: Est enim haec speciosior.
(Vers. 24.). Bene dixi, quod in iUa est spirilus etc Omnibus enim mobilibus, quocumque genere motus, scilicet sive in substantia, sive in qualilale, sive in quantitate, sive in loco; mobilior est sapienlia, id est velocior in operando; Glossa -': « Nihil subtilius et mobilius sapientia, quae omnia quam exhibet Rabanus: Et qiii capiat omnes spirilus intelligicreavit, regit et ordinat »; mohilior, inquam, non quia moveatur, sed quia omnia movet, immobilis manens, secundum illud Boethii:
Slabilisque maneDS das cuncta moveri.
Item Actuum decimo septimo: « In ipso vivimus, movemur et sumus».
Attingit autem etc. Hic ostendit eius puritatem, pcr hoc quod a purissimo fonte procedit, vel emanat; secundo, quia fontis claritatem in se repraesentat: Candor est etc.
Ita dixi, quod omnibus mobilihus mobilior est sapientia; nec solum; autem, pro sed; sed quod plus est, attingit ubique, id est a fine supremae creaturae usque ad extremam creaturam; Ambrosius in Hexaemeron: « Usque ad locustam divina sapientia penetravit ».
Sed contra: lob vigesimo octavo: « Abyssus cum ».
Respondetur, quod ibi loquitur non de cfeaturis, sed de creaturarum vitiis. Vel melius dicendum, quod Deus non est in abysso vel in mari per continentiam, cum a nuUo possit contineri, sed est ibi per praesentiam, secundum illud Psalmi: « Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernura, ades ».
Propter suam munditiam, id est abstraclionem ab omni materiae feculentia; quia enim est oranino iramobilis, ideo est incircumscriptibilis, secundum Daraascenum.
(Vers. 23.). Vapor est enim virtutis Dei, id est a Deo Patre emanans, sicut vapor a calore; Glossa: « Id est ad calefaciendum frigus infidelitatis nostrae»; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam». Et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei, id est emanans a Deo Patre, ut splendor a luce, scilicet ad illuminandum tenebras intellectus nostri; ad Hebraeos prirao: « Qui cum sit splendor gloriae» etc; item Isaiae sexagesimo secundo: «Donec egrediatur ut splendor iustus eius ». Sincera, sine admixtione tenebrae; primae loannis primo: « Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae». Iste autera processus est sine dirainutione paternae substan- Libr. 111. de Consol. metr. 9. Cfr. supra pag. 157, nota 2. tiae, vel separatione, sed cura personali distinctione, secundura illud Athanasii: « Neque confundentes personas, neque substanliam separanles ». Et quia sicut lux procedit, quae contaminari non potest; ideo nihil inquinatum, inquinatione scilicet culpabih, vel etiam nalurali; incurrit in illam, scilicet sapientiam increatara; Glossa-': « Summo bono non appropinquat malum ».
(Vers. 26.). Et vere nihil inquinatum incurrit in illam. Candor est enim lucis aeternae, id est lux purissima de luce aeterna, scilicet a Patre procedens; unde cantatur: « Lux de luce apparuisti, Christe ». In ista luce lux aeterna videtur, secundum illud Psalmi: « In lumine tuo videbiraus luraen »; itera loannis decirao quarto: « Qui videt me videt et Patrem ». Est ergo candor lucis aeternae, quantum ad repraesentationera sapientiae, et speculum sine macula maiestatis Dei, quoad repraesentationera divinae maiestatis et potentiae, secundum illud loannis quinto: « Quaecumque enimille», scilicet Pater, «fecerit, haec et Filius similiter facit ». Sine macula, inquam, peccali, quia « peccatum non fecit » etc., primae Petri secundo. El imago honitalis illius; Glossa: « Id est plena repraesentatio bonitatis «'Wms »; ad Colossenses primo: « Quae est imago Dei invisibilis ».
Notandum, quod speculum est Dei Filius, im- < raaculatum actu et potentia. Speculum efiara est Angelus, secundura Dionysiura, purum et clarissiraura, et hcet imraaculatum actu, maculatum tamen polentia, saltem reraota. Speculum etiam est spiritus humanus, in quo relucet imago divina, Genesis primo i raaculatura actu et potentia. Speculum etiam dicitur omnis creatura, quia per eam tanquam per eius vestigium repraesentantur Dei invisibilia; ad Romanos primo: « Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur »; item primae ad Corinthios decimo tertio: « Videmus nunc per speculum in aenigmate ». Speculum etiam est sacra Scriptura; lacobi primo: « Hic comparatur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo ».
Chapter 8 of 20