Capitulum XI
(Vers. 19.). Inimicos autem illorum, scilicet Aegyptios, demersit in mare; Exodi decimo quinto: « Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare »; item: « Submersi sunt quasi plumbum» etc. Et ab altiludine, id est profunditate, inferorum,
« id est ineffabilium afflictionum », ut dicit Glossa; eduxit illos, scilicet filios Israel, in hoc scilicet, quod inimicos eorum, qui eos volebant illuc mittendo occidere, illuc transmisit vel proiecit; Ecclesiastici ultimo: « De altitudine ventris infert et a lingua coinquinata et a verbo mendacii ». Ideo iusti, scilicet quia cum illis erat sapientia; iusti, scilicet filii Israel, tulerunt spolia impiorum; Glossa: « Vasa aurea et argentea Aegyptiorum », ut patet Exodi duodecimo; Proverbiorura decimo tertio: « Custoditur iusto substantia peccatoris ». Nota, quod non dicit abstule'unt, quia de mandato superioris, scilicet Dei, haec fecerunt; et ideo furtum vel rapinam non commiserunt, saltem illi qui non cupiditate, sed intentione obediendi Deo haec fecerunt.
(Vers. 20.). Et decantaverunt, id est devote cantaverunt, scilicet post transitum maris rubri; Domine, nomen sanctum tuum; Exodi decimo quinto: « Cantemus Domino etc, Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius »; sic autem decantaverwnt pro sua liberatione. Et victricem manum twam, id est poten- De beneficiis pertinentibus principaliter ad adversarlorum punitionem.
Direxit opera eorum. Hic agit de beneficiis pertinentibus ad advosariorum punitionem, et primo de pertinentibus ad punitionem per poenas leviores, ordinatas ad eorum correctionera, scilicet in isto capitulo et in capitulo duodecirao; secundo de pertinentibus ad punitionem per poenas graviores, ordinatas ad condemnationera, scilicet capitulo decimo tertio et deinceps.
Primo, de punitione per poenas leviores agilur dupliciter.
In prima primo agit principaliter de punitione Aegyptiorum Israelitas iniuste deprimentium; secundo, de punitione Chananaeorum eorura terram iniuste detinentiura, scilicet capitulo duodecimo. Fiimo, de ponitione Aegyptionun pioptei duplex pecontum, primo propter depiessionem iniustam.
In prima primo agitur de punitione Aegyptiorura propter filiorura Israel depressionem inivstam; secundo, propter idololatriam: Quod quidam errantes. tiam, laudavei-unt pariter, id est simul, scilicet pro suorum adversariorum deiectione; unde ibidem: «Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine ».
(Vers. 21.). Quoniam sapientia etc, quasi dicat: et merito decantavej-unt et laudaverunt etc.; quoniam sapientia, eos scilicet Wbevans, aperuit, sdlicet in laudera norainis divini, os mutorum, prius prae tiraore obrautescentium; Exodi decimo quarto: « Viderunt filii Israel Aegyptios post se et tirauerunt valde ». Et linguas infantium, id est fari nequeuntiura, fecit disertas, id est eloquentes, forte ad litteram, linguas puerorum Hebraeornm, secundum illud Psalmi octavo: « Ex ore infantiura et lactentium » etc Vel: infantium, id est iraperitorura, loqui nescientium ad modum infantiura, secundura illud lereraiae prirao: « Nescio loqui, quia puer ego sura »; Lucae vigesimo prirao: « Ego dabo vobis os et sapientiara» etc; Exodi quarto: « Quis fecit os hominis »? Glossa: « Sine sapientia Dei humana mens nec cogitare aliquid nec 4igne proferre potest. Ab ipso ergo et sapientia et eloquentia petenda est ».
In priraa primo ostenditur erga filios Israel, quos detinere volebant, Dei misericordia; secundo, contra Aegyptios volentes iniuste detinere illos raentorura in via occurrentium expeditio sive araotio: Steterunt; tertio, ipsorum in ya. refectio: Silierunt.
(Vers. 1.). Dicit ergo: Direxil, quasi dicat: non solum praedicta beneficia fecit sapientia populo Israelitico, sed etiam direxit opera illorum; Glossa: « Israelitarum », post recessum scilicet eorura de Aegypto; in manibus, id est in potestate et regimine, Prop/ietae sancti; Glossa: « Moysi », qui fuit propheta quoad doctrinam; Deuteronomii decimo octavo: « Prophetara sicut rae suscitabit tibi Dominus »; sanctus quoad vitam; Exodi trigesimo tertio: « Invenisti gratiam coram me ». Hic eos docebat el regebat non solum verbis, quiapropAeto, sed etiara exemplis, quia sanctus, ut possit dici de eo illud Lucae vigesirao quarto: « Fuit propheta potens in opere et serraone ».
(Vers. 2.). Iter fecerunt; Glossa: « Properantes ad terram promissionis »; per deserta, id est per plura loca derelicta, scilicet a cultoribus; quMe non habitabantur, scilicet ab incolis hominibus. Et hoc
factum est, sapientia dirigente eos per manum Moysi, secundum illud Psalmi: « Deduxisti populum tuum sicut oves in manu Moysi et Aaron ». Quod non recognoverunt multi; unde leremiae secundo: « Non dixerunt: Ubi estDomirms, qui traduxit nos per desertum, per lerram inhabitabilem et inviam»? Et in locis deserlis feceninl casas; Glossa: « Tabernacula B, id est pauperes domunculas, et dicuntur casae a cadendo, quia de facili cadere possunt; similiter legilur de Abraham, quod habitavit « in casulis», ad Hebraeos undecimo. Et hoc fecerunt per duas et quadraginta mansiones, quae delerminantur Numerorum trigesimo lertio.
(Vers. 3.). Slelerunt contra Aostes, scilicet contca Amalecitas, cum eis pugnando, ut habetur Exodi decimo septirao, et contra Madianitas, Numerorum trigesimo primo. Et de inimicis, scilicet Amalecitis, se mndicaverunt, scilicet triumphando et eos occidendo, et hoc per orationem Moysi et elevationem manuum eius, ut patet Exodi decimo septimo.
(Vers. 4.). Sitierunt, scilicet ex parte corporis propter aquae penuriam, ut patet Exodi decimo septimo et Numerorum vigesimo; et invocaverunt te, scihcet ex parte animae, et hoc per se ipsos, vel per Moysen; unde Numerorum vigesimo: « Domine Deus, audi clamorem populi huius»; in Psalmo: « Clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur ». Et data est illis aqua de petra altissima, id est de rupe alta; Exodi decimo septimo: « Percuties petram» etc; item Numerorum vigesimo: « Loquimini ad petram, et illa dabit vobis aquas». Et requies sitis, id est sedatio sitis per potum aquae, de lapide duro, repete: data est eis; in Psalmo: « Percussit petram, et fluxerunt aquae »; item Numerorum vigesimo: « Egressae sunt aquae largissimae, ita ut biberet populus et iumenta ». Dicitur autem petra allissima, id est valde alta, vel altissima ratione significati, scilicet quia significabat Christum; unde primae ad Corinthios decimo: « Petra autem erat Christus ». De hac petra egrediuntur spirituales aquae gratiarum; loaiinis quarto: « Qui biberit ex aqua, quam ego lla etiam card. Hugo et Lyranus; Vulgala fijcerunt. — dabo illi » etc.; item loannis septimo: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat ».
Per quae enim. Hic ostenditur divinae iustiliae elTectus adversus Aegyptios, qui Israelitas delinere volebant. Et primo tangitur per defectum aquae Aegyptiorum punitio; secundb, congruentia poenae: Nam pro fonte; tertio, inlentio punientis: Qui cum minuerentur; quarto, gravitas punitionis: Hos quidem; quinto, efjectus in punitis: Cum enim audirent.
(Vers. 5.). Per (wae etc.; Glossa: « Memoralis beneficiis priori pnpulo datis, narratur poena inimicorum». Per quae enim etc, quasi dicat: Israelitis data est aquarum abundantia; enim, pro quia; per quae poenas passi sunt inimici illorum, scilicet Aegyptii, a defectimie potus sui, scilicet tota aqua Aegypti versa in sanguinem, ut de ea non possent bibere, ut patet Exodi septimo. Et in eis, cum abundarent, filii Israel, scihcet in aquis, quae in terra Gessen abundabant, vel secundum Glossam: « Quae fluxerant de petra », Numerorum vigesimo; laetati sunt.
(Vers. 6. 7.). Per haec, scilicet per aquas, cum illis deessent, scilicet aquae, Glossa: «Israehtis», bene cum illis actum est, quia defectus ille per miraculum suppletus est. — Nam pro fonte etc, quasi dicat: bene et congrue Aegypliis defectus aquae, Israelitis vero aquarum abundantia collata est; nam pro fonte quidem, certe, sempiterni fluminis, id est Nili a principio mundi continue fluentis; est enim de fluminibus paradisi; humanum sanguin£m, id est speciem humani sanguinis, dedisti iniustis, id est Aegyptiis, quoniam, secundum Glossam, « aquae eorum in sanguinem versae sunt », ut patet Exodi seplimo.
(Vers. 8.). Qui, scihcet filii Israel, cum minuermitur in traductione infantium occisorum, id est propalatione et occisione infanlium, quae fiebat, ne populus multiplicaretur, sed minueretur, ut patet Exodi primo; dedisti Vfe, scilicet fihis Israel, abundantem aquam insperate, « id est ex improviso», quia in deserto et de petra fluente per rairaculum in deserto. « Miraculum est opus arduum et insolilum supra spem et facultatem existens admiranlis ». Humanum sanguinem etc., quasi vellet dicere, secundum Glossam: Aegyptiis pro aqua sanguinem, Israelitis pro sanguine puerorum effuso aquam dedisli.
(Vers. 9.). Ostendens, o Domine, per sitim, quae tunc fuit, scilicet in Aegypto Aegyptiis et in deserto Israelitis; quemadmodum tuos exaltares, scilicet in futuro, cum « torrente voluplatis tuae potabis eos»; in hoc scilicet, quod tam mirabiliter potasti eos in praesenti. El adversarios illorum necares; Glossa: « Siti aeterna », sicut divitem epulonem, de quo Lucae decimo sexto; item Isaiae sexagesimo quinto: « Ecce, mei servi bibent, vos sitietis ». Vel secundum litteram per hoc figurabanlur Aegyptii in mari rubro necandi et Israelitae liberandi.
(Vers. 10.). Cum enim tentati sunt, scilicet fihi Israel in deserto tentationibus multis et plagis; Glossa: «Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus et poenitentes consolatus est». Unde sequitur: Et quidem, id est certe, cum misericordia disciplinam acceperunt; in Psalmo: « Iratus es et misertus es nobis»; cum misericordia, scilicet consolante, disciplinam, corripientem; vel: misericordem et levem correptionem seu flagellationem pro culpis suis, et ideo ipsam abiicere non debuerunt; Proverbiorum tertio: «Filimi, disciplinam Domini ne abiicias »; ad Hebraeos duodecimo: « Quodsi extra disciphnam estis, adulteri estis et non filii ». Scierunt, scilicet per experimentum, quemadmodum cum ira, id est quam aspere, quod timebat Propheta dicens: « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me »; iudicati impii, scilicet in praesenti, tormenta paterentur, scilicet in futuro incomparabihter graviora: « Pluet enim super peccatores laqueos » etc. Scierunt, inquam, per experimentum et in hoc, quod tam aspere correcti sunt; Lucae vigesimo tertio: «Si in viridi ligno hoc fit, in arido quid flet»? Item Proverbiorum undecimo: «Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator»? Item leremiae vigesimo quinto: « Ecce, in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipiam afiligere; et vos quasi innocentes et iminunes eritis»? quasi dicat: non.
(Vers. 11.). Hos iMJcZm; Glossa: « Israelitas»; lanquam pater monens, scilicet ad maiorem profectum vel ad proficiendum in melius, probasti, id est, de sua correctione monendo probatos reddidisti. « Flagellat enim Dominus onmem fllium, quem recipit», ad Hebraeos duodecimo;et Proverbiorum tertio: «Quem diligit Dominus corripit, et quasi pater in fllio complacet sibi »; item supra tertio: « Tanquam aurum in fornace probavit illos». Illos autem; Glossa: « Aegyptios, aut Chananaeos »; tanquam rex dm-us, per effectum scilicet punitionis, qui in natura tua benignus es; interrogans, poenis scilicet et quaestionibus tormentorum, sicut latrones et fures et malefactores ponuntur in quaestionibus et torquentur; Gregorius: « Poena interrogat, si quis quietus verilatem amat ». Condemnasti, quia per flagella non sunt emendati, sed deteriorati; Ezechielis vigesimo quarto: « Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eius neque per ignem »; item leremiae sexto: « Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos».
(Vers. 12.). Absentes enim elc, quasi dicat: bene dixi, quod dure condemnasti eos. Absentes enim, scilicet Aegyptii a praesentia Moysi et Pharaonis, vel a flliis Israel, et praesentes, scilicet maliliae Pharaonis expresse consentientes; vel etiam, secundum Glossam, Chananaei, sive qiii ab Israel occisi sunt, sive qui victoriam aliorum audierunt; similiter torquebantur, quia plagae erant «in tota terra Aegypti», ut patet de plaga sanguinis, Exodi septimo. Vel: praesentes torquebantur corpore, absenles, qui hoc audiebant, torquebantur mente.
Sed tunc quaeritur: quomodo ergo similiter torquebantur, scilicet absentes mente, praesentes vero corpore?
Dicendum, quod similiter in genere, scilicet quantum ad hoc, quod tam isti quam illi torquebantur, sed non similiter in specie vel modo.
° Scilicet inlerlinearis. — Sequuntur Hebr. 1 2, 6; Prov. 3, 1 2.
(Vers. 13.). Duplex enim ilbs acceperat, scilicet quasi in possessione, taedium, id est alllictio, secundum illud Psalmi: « Induanlur sicut diploide confusione sua »; leremiae decirao septimo: «Duplici contrilione contere eos». Duplex, inquam; et, pro id est; gemitus, de incursu malorum praesentium; cum memoria praeteritoriim, id est cum dolore, quem habebant ex recordatione praeteritorum malorum, videntes, quod plagae plagis succedebant. Glossa: « Duplex taedium, id est praeteritorum malorum recordatio et praesentium tempestas ».
Cum enim audirent etc. Hic ostenditur punio tionis elfectus in punitis, primo ex parle Istae- Illarum; secundo, ex parte Aegyptiorum: Quem enim etc.; tertio, ex parte utrorumque: Non similiter.
(Vers. 14.). Quasi dicat: vere hos probasti et Hlos cotukmnasti. Cum eiim audirent, scilicet filii Moyse hoc praedicante; per sua tormenta bene secum agi, id est utiliter, scilicet ad eorum salutem, secundum illud ad Romanos octavo: « Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum »; commemorati sunt Dominum, quem scilicet quasi oblivioni tradiderant; qui desperantes; in Psalmo: «Non sunl recordati manus eius » etc.; item: « Obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis »; postea tamen aljlicti sunt eius recordati: « Oculos enim, quos culpa claudit, poena aperit », ut dicit Gregorius; in Psalmo: « Et rememorati sunt, quia Deus adiutor eorumest». Admiraiites, scilicet Dei potentiam et misericordiaui, in finem exitus, id est post fmem eventus rei; ex fine enim dependet rectum iudicium. « Exitus enim acta probat »; unde et Petrus Christum sequebatur, « ut videret flnem », Matthaei vigesimo sexto.
(Vers. lo.). Quem enim etc, quasi dicat: et vere ita Bst; quem, scilicet populum Israeliticum vel Moysen, expositime prava proiectum, id est male et periculose proiectum in flumine, deriserwit, scilicet Aegyptii tanquam periturum in flumine, non obstante fiscella. In finem eventus miratisunt, id est post finem eventus rei videntes, scilicet Moysen ita subhmatum miraculis; unde Exodi undecimo: « Fuit itaque Moyses vir magnus valde coram servis Pharaonis et omni populo». Vel: in finem mirati sunt. scilicet populum miraculose liberatum; Exodi decimu quarto: « Fugiamus enim Israelem; Dominus enim pugnat pro eis contra nos ». Sic errant impii non considerantes finem iustorum, sed tantum praesentem afllictionem; supra quinto: « Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore ». Non similiter etc., quasi dicat: sic impios condemnasti et iustos liberasti; tu, dico, nonsimiliter iustis faciens; Glossa: «Ut iniustis»; quia Proverbiorum decimo sexto: « Septies in die cadit iustus et resurgit, impii autem corruent in malum ». Ratio vero diversitatis non est ex parte Dei, cum « non sit acceptor personarum », Actuum decimo, sed ex parte iniustorum.
(Vers. 16.). Unde sequitur: « Pro cogitationibus autem; bene dixi: non similiter; autem,, pro sed potius; pro cogitationibus insensatis, id est in raalo induratis, iniquitates illorum, scilicet exteriores sunt, quasi dicat: pro mahs cogitationibus permittuntur cadere in raalas operationes; unde Glossa: « Iniqua opera ex cogitationibus prodeunt », quia reprobi non mutant cor inter flagella Domini; ad Romanos secundo: « Secundum duritiam tuara et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae » etc; Apocalypsis vigesimo secundo: « Qui in sordibus est sordescat adhuc ». Seoundo, de punitione Aegyptiorum propter idololatriam.
Quod quidam errantes etc. Hic tangitur punitio Aegyptiorum propter idololai)-iam, et hoc per immissionem muscarum. Et ostenditur huius poenae congruitas primo ex parle peccantis; secundo, ex parte iudicis punienlis, ibi: Non enim.
(Vers. 16.). Quod quidam etc.,quasi dicat: sic puniti sunt pro Israelitarum oppressione; quod, pro quia; quidam, Aegyptiorum, errantes, scilicet a flde; Proverbiorum decirao quarto: « Errant qui operantur malum». Colebant mutos serpentes; mutos dicit ad difierentiam serpentis, qui locutus est Evae in paradiso terrestri, Genesis tertio; et bestias supervacuas, id est inutiles ad colendura; colebant enim Aegyptii Aesculapium sub specie serpentis, Mercurium sub specie canis, lovera sub specie arietis, Apira sub specie bovis; ad Romanos primo: « Mutaverunt similitudinem incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum». Immisisti illis muUitudinem mutorum animalium in vindictam, scilicet ranas et muscas, cinifes et locustas, secundum illud Psalmi: « Misit in eos coenomiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos; et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum Jocustae».
(Vers. 17.). Ut scirent, quia per quae, id est per qualia, peccat quis, per haec, id est per similia, et, id est etiam, torquctur; Glossa: « Ut ex similitudine poenae cognoscerent qualitatem culpae », sicut <t Aman suspensus est in patibulo, quod paraverat Mardochaeo», Esther septimo; et Golias interfeclus proprio gladio, primi Regum decimo septimo; el Holofernes proprio pugione occisus est a.muliere, quam male concupierat, ludith decimo tertio.
Non enim impossibilis etc. Hic ostenditur poenae congruentia ex parte iudicis punienlis, qui potius vult uti misericordia quam potentia. Et primo ostenditur, quod huiusmodi levis punilio non fuit ex impotentia; secundo, quod fuit ex miser-icordia: Sed omnia; tertio subditur probatio potentiae: Mullum enim; quarto, probatio misericordiae: Et misereris.
In prima ostendit, quod poterat eos aliter punire, scilicet aut per instrumentum vindictae iam creatum, aut per aliud de novo creandum, ibi: Aut novi generis; aut immediate per se ipsum: Nani et sine his.
(Vers. 18.). Dicit ergo: Non enim etc. Bene dixi, quod punivisti eos per ea, per quae peccaverunt, et hoc propter poenae ad culpam convenientiam, non propter tuam impotentiam. Non enim impossibilis erat, id est valde impotens, nianus tua, « id est Filius tuus », secundum illud Psalmi: « Emitte manum tuam de alto»; omnipotens; unde infra decimo octavo: « Omnipotens sermo tuus, Domine » etc. Quas creavit, id est formavit, orbem terrarum; creare enim est de nihilo aliquid facere, formare vero, ex materia praeiacenti. Orbis autem terrarum fuit ex materia praeiacenti, prius tamen creata informi; unde sequilur: Ex materia invisa, id est ex prima materia, quae invisa, id est invisibilis, tunc erat et ex parte sui, quia carebat forma distincta, et ex parte agentis, quia deerat lux, quae necessaria est ad reducendum sensum visus de potentia in actum; unde Genesis primo: « Terra erat inanis et vacua », scilicet quoad primum defectum; « et tenebrae erant super faciem abyssi », quoad secundum. Immitlere illis, scilicet pro vindicta, multitudinem ursorum, aut leones audaces, quae sunt animaUa fortia et rapacia; propter quod de eorum superatione gloriatur David primi Regum decimo septimo: « Leonem et ursum interfeci». Immittere, inquam, leones etc, sicut fecit, quando in terram Samariae misit leones, qui populos illuc Iranslatos devorabant, quia Deum non colebant.
(Vers. 9. 20.). Aut novi generis ira plenas ef ignolas bestias, et ideo terribiliores; Deuteronomii trigesimo secundo: « Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram » etc. Aut vaporem igneum, vel ignium, spirantes, scilicet ad consumtionem; aut odorem fumi proferenles, scilicet ad aeris infectionem, aut horrendas ab oculis seintillas.emiltentes, ad terrorem. — Quarum non solum laesura, hcla. scilicet percutiendo, poterat illos exterminare, id est extra terminos vitae ponere; sed et aspectus, videndo, per timorem occidere, scilicet iniustos et malos; de iusto enim dicitur in Psalmo: « Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem ».
Notandum autem, nuod per diversas praedictas bestias possunt sex genera peccatorum intelhgi: per ursum vitium gulae; per leonem, superbiae; per beslias ira plenas, irae; per vaporem igneum spirantes, luxuriae; per odorem fumi profercntes, avaritiae; per scintillas ab oculis emiltenles, invidiae.
(Vers. 21.). Nam et sine his etc. Nec solum hoc modo poteras eos punire, nam et sine his, id est sine harum bestiarum adminiculo, uno spiritu poterant occidi; Glossa: « Id est una indignatione vel iussu ». Sic accipitur spiritus, ubi dicitur Genesis sexto: « Non permanebit spiritus meus in homine », id est indignatio mea etc. Vel: uno spiritu angelico, sicut Sennacherib et exercitus eius, ut patet Isaiae trigesimo septimo. Persecutionem passi, scihcet tanquam a causa meritoria, ab ipsis factis suis, ita quod ipsis operibus suis perimerentur, sicut vipera suo partu perit; Lucae tertio: « Genimina viperarum » etc.; in Psalmo: « Secundum opera manuum eorum tribue illis ». Et dispersi, scilicet per Vulgata liic omiltit et, ac paulo inferius pro igneum eliloca diversa extra terram suam, per spirUum virtutis tuae. Hoc potest intelligi intransilive, et tunc intelligitur de spiritu increato; vel transitiue sive effective, et tunc potest intelligi de spiritu creato; lob quarto: « Vidi eos qui operantur iniquitatem, tlante Deo, periisse, et spiritu irae eius esse consumtos».
Sed omnia etc. Hic ostendit, quod ex misericordia punivit et punivit minus, quam posset; et primo per hoc, quod non punivit ultra, quam exigeret cidpae quantitas, quia in mensura; secundo per lioc, quod non punivit ultra, quam exigeret culpae multiplicitas, quia in numero; tertio, quia non ultra, quam egerel peccantis conditio vel qualitas, quia in pondere.
(Vers. 21.). Bene dixi, quod non punis secunduni immensitatem potentiae tuae, id est, in quantum sed omnia elc, quasi dicat: non tantum creaturas ipsas, sed et earum retributiones et poenas seu punitiones, disposuisti in mensura, ut non excedant culpae quantilalem; et numero, ut non excedant culpae muUiplicitatem; et pondere, ut non excedant peccantis conditionem vel peccati circumstantiam. Quod autem puniat secundum mensuram, Apocalypsis decimo octavo: « Quantum glorificavit se in deliciis, tantum date ei tormentum et luctum »; item Isaiae vigesimo septimo: « In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabis eani »; item Lucae sexto: « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis ». Quod secundum numerum, Apocalypsis decimo octavo: «Duplicate ei duplicia secundum opera eius »; item Isaiae quadragesimo: «Suscepitde manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis », id est duplicem poenam, scilicet poenam damni et poenam sensus, vel poenam corporalem exteriorem et spiritualem interiorem, id est conscientiae remorsum. Quod secundum pondus, patet supra sexto: « Exiguo conceditur misericordia, potentes potenter tormenta patientur».
Aliter potest sic exponi: omnia, scilicet corporalia quantum ad suam naturam, disposuisti in mensura, numero et pondere, quia mensura omnium corporalium sunt qualuor elementa, quae habent numerum, pondus et mensuram, ut patet. — Vel aliler: pondus refertur ad potentiam operantis; nunwrus, ad sapientiam ordinantis; mensura, ad clemenliam conservantis; ad Romanos undecimo: « Ex quo omnia», quanlum ad potentiam Patris; « per quem omnia», quoad sapientiam Filii; « in quo omnia », quoad clementiam Spiritus sancti. — Secundum Glossam Rabani: « In mensura, qualitas; in numero, quantitas; inpondere, ratio». — Secundum Augustinum, mensura creaturae est eius certa quantitas, qua dicitur magna vel parva vel mediocris; numerus, certa qualitas, qua ab aha disiungitur; pondus, proprietas, qua in loco suo consistit; unde secundum Augustinum, mensura idem est quod modus; species idem est quod numerus; ordo idem, quod pondus. « Haec tria », scilicet modus, species et ordo, « ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parva, parva; ubi nulla, nulla », sicut ipse dicit. — Vel potest hoc exponi de mensura, numero et pondere in jjicreaft.? sic: m mensura, id est in te omnia mensurante, id est modum rei cuihbet praeflgente; in numeru, id est in te omnia numerante, id est cuilibet rei speciem propriam largiente; in pondere, id est in te omnia ponderante, id est omnibus proprium et certum ordinem assignante. Huic concordat quaedam expositio Augustini dicentis: « In mensura, id est in te ipso, qui es mensura sine mensura unicuique rei modum praefigens; numerus sine numero omni rci speciem praebens: pondus sine pondere omnem rera ad stabilitatem trahens ». Primufn in ratione causae e/ficientis, secundum in ratione exemplaris, tertium in ratione causae finalis. — Moraliter sic: In mensura, contra vitium superfluitatis; in numero, contra vitium singularitatis; in pondere, contra vitium leuitalis.
Sed obiicitur: si omnia disposuit in mensura, numero et pondere: ergo mensuram in mensura etc, et sic in infinitum.
Potest dici, quod loquendo de numero, pondere et mensura in increatis, distributio est universalis; loquendo vero de creatis, distributio est accommoda, ita scilicet, quod intelligatur fieri dislributio promensuratis, numeratisetponderatis. Vel: Omnia, entia completa, in alio non concreata. Talia autem non sunt mensura, numerus et pondus; sed in aliis concreantur, cum non sint entia per se stantia et completa.
Multum enim etc. Hic ponitur probatio potentiae divinae, primo per eius magnitudinem in se; secundo, per parvitatem creaturae: Quoniam tanquam etc.
(Vers. 22.). Multum enim etc, quasi dicat: bene patet, quod ex impotentia non fuit, quia sic eos punivit; mullum enim valere, id est valde posse, Z«6i soli, et sine alterius adiutorio, supererat semper, scilicet propter infmitatem potentiae tuae. « Infinitum enim est, cuius partes vel quantitatem accipienti semper est aliquid extra accipere »; Lucae primo: « Non erit impossibile apud Deum omne verbum »; semper, id est orani tempore vel in aeternum, secundum illud Danielis septimo: « Potestas eius potestas aeterna ». Et virtuti, id esl perfectae potentiae, quia, secundum Philosophum, « virtus est ultimum de potentia in re »; brachii tui, secundum illud Isaiae quinquagesimo primo: « Induere fortitudinem brachium Domini »; quis resistet? quasi dicat: nullus potesl; et hoc est, quia non patitur ab aliquo.
(Vers. 23.). Quoniam etc, quasi dicat: vere ita est; quoniam totus orbis terrarum, id est universitas creaturarum, sic est ante te, id est in tua dispositione, vel in tua comparatione; tanquam momentum staterae, id est illud modicum, quo statera huc vel illuc inclinatur; unde dicitur momentum a movendo, vel quia, sicut faciliter et quasi in momento movetur huc vel illuc, sic divina virtute mundus ad nutum Dei movetur; unde Isaiae quadragesimo: « Ecce, gentes quasi stilla situlae et sicut momentuni staterae reputatae sunt »; et tanquam gutta roris antelucani, id est ante lucem cadentis, quae descendit in terram, quae a facie solis facile dissolvitur nec ei potest resistere. Et notandum, quod dicit, creaturara esse tanquam momentum etc, respectu Dei quantura ad facihtatem agendi in ipsam; et tanquam gutta roris etc, quantum ad irapossibilitatem patiendi ab illa; Isaiae quadragesimo: « Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt coram eo ».
Et misereris omnium etc Hic ponitur probatio divinae misericordiae; et primo probat eam per effectum dissimulationis; secundo, per eflectum dilectionis: Diligis enim; tertio, per effectum conservationis: Quomodo autem posset etc; quarto, per effeclum remissionis: Parcis autem.
(Vers. 24.). Et misereris omnium, id est, in omnibus exerces misericordiae effectum, secundum illud Psalrai: « Miserationes eius super omnia opera eius»; item: « Universae viae Domini raisericordia et veritas»; itera: « Misericordia Doraini plena est terra». Quoniam omnia potes; unde orania sunt facturae tuae et opera tua, secundum illud Psalmi: « Qui fecit caelum et terram, raare et omnia, quae in eis sunt». Et dissimulas, ad terapus scilicet non puniendo, peccata hominum;non dicit angelorum, quia peccatum angelorura statira fuit punitura; unde Isaiae decimo quarto: « Quoraodo cecidisti, lucifer, de caelo, qui raane oriebaris»? Propter poenitentiam; unde ad Roraanos secundo: «Ignoras, quia benignitas Dei ad poenitentiara teadducit»? Ezechielis decimo octavo: « Si egerit impius poenitentiam ab omnibus peccatis suis etc; vita vivet et non morietur ».
(Vers. 25.). Diligis enim omnia, quae sunt, scilicet bona eorum approbando et conservando; unde Genesis priraoi: « Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona »; Glossa: « Bonus opifex opus suum diligit »; Deus autem peccatum non fecit; unde loannis prirao: « Sine ipso factura est nihil», id est «peccatura», secundura Augustinura. Et ideo peccatum non diligit, sed odit, secundum illud Psalmi: « Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatera». Et nihil odisti eorum quae fecisti, nullum scilicet reprobando.
CoNTRA quod dicitur in Psalmo: « Iniquos odio habui »; item: « Odisti omnes, qui operantur iniquitatem»; itera Ecclesiastici duodecirao: «Altissimus odio habet peccalores ».
Sed dicendura, quod non odit facturara suara, sed facturae vitium, sicut artifex statuam, quara fecil, dihgit, et taraen aliquem nodum ex parte materiae in ea existentera odit.
Chapter 12 of 20