Skip to the text

Capitulum XVII

(Vers. 28.). Ut notum omnibus esset, scilicet per hoc signum, quoniam oportet praevenire solem, id est solis ortum, ad tuam benedictionem, supple: obtinendam, hoc est ad recipiendum et colligenduni manna, ne post ortuiu sohs liquefieret calore sohs; sic ad benedictionem gratiae obtinendam oportet praevenire solem mane vigiiando, secundum illud Proverbiorum octavo: « Qui mane vigilaverint ad mc invenient me »; in Psalmo: « Mane astabo tibi et videbo » etc. Et ad ortum lucis, id est, statim ut oritur lux, vel versus orientem, ubi lux oritur, te adorare, scilicet pro receptione ipsius mannae; versus orientem, inquam, quia, sicut dici Damascenus, omne melius est Deo tribuendum; unde quia oriens est mehor pars caeli, ideo ad orientem est adorandum, secundum illud Psalmi: « Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ». bonum fuerit, consecrare par est [jiSv yip xaXov t6> &s.& ava-

Notandum autem, quod in hoc, quod manna in ortu solis liquefiebat, signiflcabatur secundum Glossam, in ortu Christi sacramentum vetus cessaturum, quia « finis Legis Christus », ad Romanos decimo.

(Vers. 29.). Ingrati enim spes etc. Ita dixi, quod iabescebat calore solis, et hoc in signum huius, quia spes ingrati tabescet etc. Vel sic: bene dixi, quod oportet adorare ad ortum lucis etc, pro receptione praedicti beneficii, et hoc ad vitandam ingratitudinem- quae valde damnosa est. /ngrati enim spes, scilicet cuiuscumque impii, vel specialiter « ludaici popuK », secundum Glossam, tanquam hibernalis glacies; Glossa: « Constricta frigore infidelitatis», secundum illud Ecclesiastici quadragesimotertio: «Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua »; tabescet, id est liquefiet, id est, calore solis iustitiae dissolvetur in die iudicii vel

Seoundo, de poena damni.

Magna enim sunt etc. Postquam egit de poena sensus, hic agit de poena damni, id est de lucis subtractione; et primo tangitur punitionis Aegyptiorum aequitas, quia scilicet pro meritis puniti sunt; secmdo, irremediabilitas, scilicet quia sine interpolatione: Neque enim quae continebat; tertio, generaUtas, quia omnes, ibi: illi autem, qui impotentem; qmvlo, singularitas, quia ilh soli, scihcet Aegyptii: Omnis enim.

Aequitas autem ostenditur ex causa meritoria (Vers. I.). Magna enim etc. Bene dixi, quod Aegyptli sunt puniti, Israelitae vero consolati; magna enim sunt iudicia tua, Domine; Glossa: « Quibus regis universam creaturam »; in Psalmo: « hidicia tua abyssus multa ». Et inenarrabilia verba tua, scilicet quibus rationalem creaturam instruis; inenarrabilia, dico, ad plenura; ad Romanos undecimo: « 0 altitudo divitiarum sapientiae Dei » etc. Propter hoe; Glossa- « Quia Creatorem suum credere et intelligere noluerunt », indisciplinatae animae, id est particularis, vel universalis; in Psalmo: « Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei ». Tabescet, inquam, quoad poenam damni, scilicet amittendo omnia bona, quaecumque habuit vel speravit, scilicet bona gratiae et gloriae; et disperiet, id est, duphciter peribit, id est, in corpore et anima patietur tormentum, et hoc quantum ad poenani sensus. Disperiet, inquam, tanquam aqua supervacua, id est inutilis, quae in terram effunditur vel proiicitur; sic et ingratns tanquam inutilis in infernum proiicietur, iuxta illud Matthaei vigesirao quinto: « Servum inutilem eiicite in tenebras exteriores ». Ingrati ergo spes tabescet et disperiet etc.; unde supra quinto: « Spes impii tanquam lanugo, quae a vento tollitur»; item Bernardus: « Ingratitudo est ventus urens, fontem pietalis exsiccans, rorem misericordiae, fluenta incorrigibiles de peccatis suis; Ecclesiastici vigesimo: « Et processio in malum viro indisciplinato »; item leremiae quinto: «Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam »; in Psalmo: « Tu vero odisti disciplinam »; erraverunt, a via veritatis; supra quinto: «Ergo erravimus a via veritatis », de qua loannis decimo quarto: « Ego sum via et veritas et vita »: via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio.

(Vers. 2.). Dimi enim etc. Benedixi, quod erraverunt; dum enim iniqui, scilicet Aegyptii dicti iniqui propter iniquam oppressionem Israelitarum et submersionem infantium ipsorum, Exodi primo; persuasum habent, id est credunt, posse dominari nationi sanctae, id est fihis Israel, qui dicuntur natio sancta, quia erant Sanctorum filii, secundum illud Tobiae secundo: « Filii Sanctorum sumus »; item, quia per circuracisionem sanctificati, de qua sanctificatione habetur Genesis decimo septimo; tertio, quia per conversationera sanetificandi, secundum illud Levitici undecimo: « Sancti estote, quia ego sanctus sura ». Vinculis tenebrarum, scilicet palpabiliura, quae fuerunt in Aegypto, Exodi decimo; el longae noctis, id est obscuri temporis, ac si esset nox; quod tempus longura fuit, quia tribus diebus

nemo vidit proximum suum, ut patet ibidem; compediti, scilicet per elTectns similitudinem, quia scilicet non poterant ire, ac si essent compediti; unde ibidem: « Tribus diebus non movit se quispiam de loco, in quo erat »; inclusi sub tectis, scilicet doinorum suarum, non audentes egredi; fugitivi perpetuae providentiae, scilicet quantum in eis erat, scilicet quia praevisam a Deo liberationem Israelitarum putabant impedire. Vel: fugitivi eic., id est volentes effugere Dei providentiam; quod esse non poterat, cum dicatur supra decimo sexto: « Manum tuam eiliigere impossibile est». Latuerunt, id esl, latere piitaverunt, secundum hoc Proverbiorum decimo quarto: « lacebunt mali ante bonos »; ye placuerunt, scilicet in poena, qui displicuerunt in culpa, quia per poenam fil reordinatio eorum qui per culpam deordinati erant.

(Vers. 3.). Et dum putant, se lal£re, scilicet Deum punitorem, cum tamen « omnia nuda sint et aperta oculis eius », ad Hebraeos quarto Latere, inquam, iri peccatis obscuris, id est enormibus, quae maxime in obscuro fiunt; ad Ephesios quinto: «Quae in occulto fiunt ab eis turpe est dicere », quia « qui male agit odit lucem», loannis tertio; propter hoc peccata dicuntur « opera tenebrarum », ad Romanos decimo tertio. Tenebroso velamento oblivionis, id est, tenebrarum caligine eos velante et aliorum oblivionem immittente, dum scilicet se ipsos iuvare non poterant; dispersi sunt, scilicet unus ab altero, paventes horrende, id est timore horribili, scilicet propter teiiebrositatem. Et cum admiratione nimia perturbati, scilicet propter inconsuelam rei novitatem; supra quinto: « Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur » elc.; lob decimo octavo: « In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror ». Et magicae etc.

(Vers. 4.). Neque enim etc. Bene dixi: paventes horrende etc; iwque enim spelunca, quae continebal illos, qui scilicet illuc fugerant propter grandinem et pluviam et ignera. Et nota, quod singulare ponit pro plurali, cum dicit spelunca, quia non ad unam tantum speluncam fugerant, sed ad plures, et in diversis locis latere putabant; sine timore custodiebat; Glossa: « Quia semper tenebras comitatur horror; et quanto minus discernit quis quae circa se sunt, tanto magis meruit». Quoniam sonitus descendens, scilicet in illam foveam, «oraVws, inquam, vel tonitruornm caelestium, vel illusionum diabohcarum; perturbabat, id est perfecte turbabat, illos; lob decimo quinto: « Sonitus terroris semper in auribus illius». Et personae tristes illis apparentes.

Sed quomodo apparebant in tantis tenebris?

Potest dici, quod non apparebant sensui, sed imaginationi.

Pavorem illis praestabant, quia, sicut dicit Glossa, « potuit esse, nt daemones aliqua phantasmata terribilia eis ingererent, quae eos ad augmentum poenarum exterrerent » secundum illud lob septimo: « Terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties ».

Et ignis quidem etc. Hic ostenditur poenae irremediabiiitas, et hoc ex parte contrarii, scilicet ignis, primo, quia non praestabat adiutorium; secnndo, quia potius praestabat nocumentum: Apparebat autem illis.

(Vers. S.). Dicit ergo: Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere; unde deficiebat eis illuminatio a parte inferiori; et dicit: nulla vis, quia tres sunt species ignis, secundum Philosophum, scilicet lux, flamma et carbo. Nec siderum, id est stellarum, limpidae flammae, id est dali radii, illuminm'e poterant illam noctem horrendam; unde palet, quod eis deficiebat lumen a parte superiori, quamvis supra positae sint stellae, ut illuminent noctera, Genesis primo. Et merito defuit eis lumen, quia scilicet rebelles fuerunt lumini spirituali; lob vigesimo quarto: « Ipsi fuerunt rebelles lumini», et ideo sol iuslitiae non oriebatur eis; unde supra quinto: « Sol intelligentiae non est ortus nobis, et iustitiae lumen non luxit nobis».

(Vers. 6.). Apparebat autem illis, scilicet Aegyptiis, subitaneus ignis, scilicet coruscationum caelestium, timore plenus, scihcet propter aspectum malorum visorum, scilicet fulgurum; « quanto enim graviores sunt dolores, tanto maiores timentur horrores ». Et timore percussi, propter visionem malorum imaginatorum, illius quae non videbatur faciei, id est phantasmatis non visi exterius, sed imaginati interius, quod diabolus immittebat ad magis terrendum; aestimabant, deteriora esse quae videbantur, supple: quam essent secundum rei veritatem; lob decimo octavo: « Undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius ».

El magicae etc. Hic ostenditur irremediabilitas ab artificio, scilicet artis magicae; et primo ostenditur magorum confusio; secundo, maleria confusionis, scilicet timor: Illi enim; tertio, causa exterius timorem efficiens: Nam etsi nihil; quarto, dispositio interius timorem augens: Frequenter etc. Et ibi tanguntur tria timorem augentia, quorum primum est remorsus conscientiae; secundum est perturbatio consequens remorsum: Semper enim; tertium est diffidenlia auxilii consequens utrumque: Nihil enim est timor etc.

(Vers. 7.). Et magicae artis, id est magorum ipsorum, appositi erant, scilicet ad praedicta mala, derisus, in lioc scilicet, quod haec mala expellere tentabant el non poterant; unde et ipsi vehementer timebant; Exodi octavo: « Digitus Dei est hic». Et sapientiae gloria, id est gloria magorum de sapientia sua, correptio cum conlumelia, supple; erat, id est causa correctionis contumeliosae; Proverbiorum undecimo.: « Ubi fuerit superbia, ibi erit contumelia»; leremiae nono: « Non glorietur sapiens in sapientia sua ».

(Vers. 8.). Et bene dixi, quod eorum correptio fuit cum contumelia ipsorum; illi enim, scilicet mag, qui promitlebanl, timores, scilicet interiores, et perturbationes, scilicet exteriores, se expelkre, scilicet per suam artem magicam, ab anima languente, scilicet prae timore et perturbatione; hi cum derisu, illato ab aliis, pleni timore, in se ipsis, languebant. Unde cuilibet eorum posset dici illud Lucae quarto: «Medice, cura te ipsum »; Proverbiorum vigesimo quinto: « Nubes et ventus et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens ».

(Vers. 9.). Natu etsi nihil illos ex monstris, id est phantasmatibus apparentibus, vel miraculis Moysi, perturbahat, quia scilicet monstris erant assueti, sicut Balaam non timuit loquelam asinae, ut patet Numerorum vigesimo secundo. Transilu tamen animalium, scilicet subito etimpetuoso, scilicet ursorum et leonum et huiusmodi, et sibilatione serpentum vel serpentium, quos scilicet videre non poterant, commoti, scilicet interius; tremebundi, scWket exterius, peribant, scilicet deficientes propter praedicta; Deuteronomii vigesimo octavo: « Dabit tibi Dominus cor pavidum et oculos deficientes et animam moerore consumtam, et timebis nocte et die». Et, id est etiam, aerem, queni nulla ratione effugere quis posset, scilicet propter necessitatem inspirationis et respirationis; negantes se videre, propter tenebras palpabiles.

(Vers. 10.). Frequenter enim praeoccupant, scilicet cogitando et exspectando ante eventum, pessima, scilicet supphcia pro peccatis inferenda; pessima dicit, quia mala in vita, peiora in morte, pessima post mori«m; vel: mala innata, peiora illata ab homine, sed pessima inflicta a Deo; propter quod ad Hebraeos decimo: « Horrendum est incidere in manus Dei viventis ». Redarguente, eos, conscientia, secundum illud leremiae secundo: « Arguet temali-' tia tua ». Cum enim sit timida nequitia, id est habens timorem annexum, eo quod malum culpae semper consequitur vel comitatur malum poenae; unde sicut « caritas perfecta excludit timorem », ut dicitur primae loannis quarto; sic iniquitas eum causat vel inducit; in Psalmo: « Trepidaverunt timore, ubi non erat timor »; item Levitici vigesimo sexto: « Terrebit eos sonitus fohi volantis »; dal testimonium condemnationis, scilicet contra actoreni suum; unde ad Romanos secundo: « Testimonium reddente conscientia »; testimonium, inquam, condemnationis, scilicet actoris sui, id est testificatur, ipsum esse dignum condemnatione; unde supra quinto: « Nos insensati » etc.; item Genesis quadragesimo secundo: « Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum ». Alii habent: data est in omnium sibi eventura, perturbata conscientia, scilicet peccato vel peccati remorsu; unde dicit Cain, Genesis quarto'- «Omnis, qui inveneril me, occidet me ».

(Vers. 1 1.). Nihil enim est. Nota, quod hic causalis praedicatio, non essentialis habetur; timor enim non est praesumtio, sed causatur ex praesumtione, id est praesumta suspicione mali futuri. Unde describit hic timorem dupliciter: primo per causam, quae est praesumtio mali futuri; secundo, per effectum eius, qui est proditio vel manifestatio cogitationis deficientis auxilii. Nihil enim est timor Vers. 31. — Sequitur ler. 2, 19. — Ut iam superiiis

nisi praemmtionis adiutorium, id est praesumtio sive suspicio mali futuri vel eventuri adiuvans ad timendura, et proditio cogitationis auxiiiorum, scilicet deficientium, id est cogitatio prodens defectum auxilii et ipsi timenti et aliis, scilicet qui eius timore percipiunt, ei deficere auxilium. Unde talis timor facit clamare petendo auxilium, ut patet in Petro, qui, cum coepisset niergi, clamavit et dixit: « Domine, salvum nie fac », Matthaei decimo quarto (Vers. 12.). Et dum ab intus, scilicet in mente, minor est exspectalio, id est spes vel confidentia, quia caret iuslitia, quae facit iustos confidentes et securos, secundura illud Proverbiorum vigesimo octavo: « lustus quasi leo confidens absque terrore erit ». Maiorem putat potentiam, id est, maiorem reputant vim ad nocendum, eius causae, scilicet terribilis, ile qua tormentum praestat, id est, imminet sibi, quia defectus maioris spei et confidentiae auget timorem facientem suspicari maius malum, quod imminet, quam sit.

.liler videtur posse exponi secundum Glossam, ab illo: Semper enim praesumil saeva etc.; quasi dicat: merito nequitia dal testimonium condemnationis; semper enim praesumit saeva, id est, praesumtuose extollitur ad inferendum saeva aliis; perturbata conscientia, id est irata conscientia, non tranquilla; enim, pro sed. Nihil enim esl timor nisi praesumtionis adiutorium, id est medicamentum, reprimendo scilicet motum huius praesumtionis, et proditio, id est manifestatio, cogitationis auxiliorum, id est infirmae cogitalionis, quae se ante extollebat praesumendo, se non indigere auxilio. Et dum ab inlus minor esl exspeclatio, id est, minor speratur potestas nocendi rei, a qua punitur, scilicet extrinsecus; maiorem putat potentiam, id est virtutem ad nocendum sibi, quam sit secundum veritatem.

Illi aulem- etc. Hic ostenditur punilionis genetio, ex parte causarum: Sive spiritvs sibilavis.

(Vers. 13. 14.). Quasi dicat: sic terrebantur magi; iUi autem, scificet Aegyptii, qui impotentem vere noctem, id est fortem, quia tenebrosam valde et longam et nuUo remedio illuminabilem; et ab injimis. scilicet exaltatione vaporum et fumositatum grossarum, aerem obscurantium; et ab altissimis, scilicet defectu irradiationis corporum caelestium, supervenientem, id est super eos venientem, ewTirfem «omnwm, id est communem, dormientes, quia sicut dormiebat unus, sic alius, non melius. — Aliquando monstrorum exagitabantur timore, id est phantasmatum monstruosorum in somnis apparentium eis; lob septimo: « Terrebis me per soronia et per visiones horrore concuties i>. Aliquando animae deficiebant traductione, id est quasi imminente exitu de corpore, et hoc vigilando, quando iam excitati erant; quia, sicut dicit Glossa, «nec vigilantes nec donnientes quiescere poterant, quia horrendis monstris et visionibus et terrore nimio circumdabantur ». Subitaneus enim, id est repentinus, et insperatus, id est improvisus, quia cito et ex improviso, illis timor supervenerat, id est desuper, a divino iudicio; Isaiae quadragesimo septimo: « Veniet super te repente miseria, quam nescies».

(Vers. IS.). Deinde, scilicet praeter praedicta mala, si quisquam ex illis, scilicet Aegyptiis, deeidisset, scilicet in foveam vel huiusmodi, custodiebatur in carcere, id est in loco, in quo ceciderat, non valens inde exire, sine ferro reclusus, id est sine vinculis ferreis, quia vinculo tenebrarum omnes erant compediti, ut patet supra eodem.

(Vers. 16.). Si enim rusticus quis erat, id est iuris cultor, aut pastor, animalium, aut agri laborum operarius, ut messor vel vindemiator, praeoccupatus esset, scilicet illis tenebris extra domum suam; ineffugibilem suslinebat necessitatem, scilicet penuriam et afllictionem, quia nemo movit se tribus diebus de loco, in quo erat, ut patet Exodi decimo.

Chapter 18 of 20