Capitulum IX
In praedicto textu tanguntur octo utilia praedicatori vel doctori circa sapientiam addiscendam sive circa sapientiae acquisitionem: cogitatio de ea per investigationem, commemoratio per frequentationem, delaclatio per amorem, operatio per impletionem, concertatio per disputationem, communicatio per collationem, circuitio per interrogationem, assumtio per incorporationem. se petitur honestum nominamus... Est igitur in eo genere omnes
Secnndo, aptitudo eam suscipiendi.
Puer auteni eram etc. Hic tangit aptitudinem mscipiendi, primo ex parte naturalis industriae, quia puer e>-am ingeniosus; secundo ex parte gratiae, quia animam bonam sortilus; lerlio ex parle munditiae, quia, cum essem magis bonus, veni ad corpus incoitiquinalum.
(Vers. 19. -20.). Dicit ergo: Puer autem eram ingeniosus; nota, quod loquitur in persona Salomonis. Ingeniosus per naturalem industriam; Proverbiorum vigesimo: « Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recla sint opera eius». Etsorlitus, id est forte divinae electionis adeplus; Actuuni primo: «Cecidit sors super Mathiam»; animam bonam, scilicet per gratiam; tertii Regum tertio: « Dilexit Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David, patris sui ». — Et cum essem magis bonus, scilicet ex gratia superaddita, quam essem prius ex industria naturali, accessi etc. Secundum enim Augustinum bona temporalia sunt bona infima, naturalia media, gratuita summa. Accessi, inquam, mentis proposito et studio, ad corpus incoinquinatum, supple: habendum et conservandum per munditiam.
Sed Glossa opponit, quod hoc de Salomone vix possit ad litterani intelligi, quia « mulieres adamavit etiam alienigenas», ut patet tertii Regum undecimo.
Tertio ostendit, quam devote sapientiam a Deo petieril.
Deus patrum meorum etc. Postquam ostendit, qualiter sapientiam acceperit et quantum acceptam amaverit; hic ostendit, quam devote eam a Deo petierit. Et primo tangit petitionis formam; secundo, exauditianis rationem: Tuautem ekgisti; levtio, petitionis finem: Mitte illam; quarto, finis difficultatem: Quis enim etc.
Primo tangitur petitionis forma.
In prima parte primo decorem laudat; secundo, donum spccificat: Da mihi sedium; tertio, se humi- Sed solutio patet per distinctionem temporum: in iuventule dilexit munditiam, sed in seneclute luxuriam. Melius tamen possunt haec de Christo intelligi.
Tertio, flduoia <
(Vers. 21.). Et ut scivi, scihcet certissima cognitione fidei et rationis, quoniam aliter non possum esse continem, nisi Deus det. « Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est » etc., lacobi primo; continentia autem est donum perfectissimum; Ecclesiastici vigesimo sexto: « Non est digna ponderatio,continenlis animae». Et hoc ipsum eral sapienlia, id est quidam effectus sapientiae in me, scilicet scire, cuius esset hoc dowmto; supra eodem: « Doctrix est disciplinae Dei». Ut scivi, inquam, etc, adii Dominum, intentione mentis, non passibus corporis. In Psalmo: « Accedite ad eum, et illuniinamini ». Etdeprecatus sum iUum, scilicet verbo orationis vocalis; lacobi primo: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo ». Et dixi ex totis praecordiis meis, scilicet fervore devotionis, secundum illud Isaiae vigesimo sexto: « Sed et spi ritu meo de mane in praecordiis meis vigilabo ad te»; in Psalmo: «Clamavi in toto cordemeo, exaudi me, Domine». liat: Quoniam servus; quarto, indigentiam nuat: Et si quis
(Vers. 1.). Deus patrum meorum, scihcet per gratiam electionis; patrum, scilicet antiquorum; Exodi tertio: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham» etc. Vel: Deus patrum meorum, id est, qui fecisti patres meos et elegisti et sanctificasti eos. Et Domine misericordiae, id est Domine misericors, ita quod sit intransitiva constructio; vel: Domine misericordiae, auctor, ita quod sit transitiva; in Psalmo: « Miserator et misericors Dominus ». Domine, inquam, misericordiae, scilicet per effectum remissionis peccatorum et iustificationis; misericordia enim respicit miseriam; Proverbiorum decimo quarto: « Miseros autem facit popnlos peccatum ». Qui fecisti
omnia, scilicet per opus creationis, ut patet Genesis primoi; in Psalmo: «Dixit, et facta sunt»; Verbo luo, id est per Filium tuum; loannis primo: « In principio erat Verbum » etc., et post: « Omnia per ipsum facta sunl ».
(Vers. 2.). Et sapientia tua, id est eodem Filio tuo, secundum illud Psalmi: « Omnia in sapientia fecisti »; constiluisti, id est, ex parlibus valde diversis composuisti, scilicet ex spiritu rationali et luto terrestri; hominem; Ecclesiastici decimo septimo: « Deus de terra creavit hominem ». Et notandum, quod cetera dicit facta solo Verbo, sed hominem sapientia, quasi opus nobilius, quia capax sapientiae tam creatae quam increatae, et ideo quasi opus maiori excogitatione faciendum; propter quod Dominus, quasi deliberans, ait Genesis primo: « Faciamus hominem ad imaginem » etc. Ut dominaretur creaturae, quae a te facta est, creaturae, scilicet non spirituali vel angelicae, sed corporali, et hoc per potentiam; Genesis primo: « Dominamini piscibus maris » etc.
(Vers. 3.). Ut disponat orbem terrarum; scilicet per sapientiam; est enim homo positus in hoc mundo, sicut rex in regno. In acquitate, id est misericordia, etiustitia; haec enim duo in disponendo iungi debent; Gregorius: « DiscipUna et misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur». Et in directione cordis, scilicet per bonitatem, et hoc per rectam ad Deum intentionem; in Psalmo: « Confitebor libi in directione cordis »; lob trigesimo quarto: « Si direxerit ad Deum cor suum, spiritum illius et slatum ad se trahet »; iudicium iudicel, scilicet super subditos. Nomine autem iudicii simpliciter dicti intelligit iudicium « verum » vel iustum. Sicut enim homo pictus vel raortuus non est homo, sic falsum vel iniustum iudicium non est iudicium.
(Vers. 4.). Da mihi, « a quo omne datum optimum », lacobi primo; sapientiam, scilicet intellectum, sedium tuarum assistricem, id est sanctarum animarum inhabitatricem; supra septimo: « Per nationes in animas sanctas se transfert ». Sanctae autem animae dicuntur sedes Dei, quia in eis sedet Deus et quiescit praesidens et imperans omnibus earum motibus et affectionibus; Isaiae ultimo: «Caelum mihi sedes est »; Glossa: « Anima iusti sedes est sapientiae ». Et noli me reprobare, dando mihi bonitatem et gratiam in affectu; noli, inquam, reprobare me, sicut illos, de quibus ad Romanos primo: « Tradidit illos in reprobum sensum »; leremiae sexto: « Argentum reprobum vocate eos ». A pueris tuis, scilicet a puerorum tuorum numero et consortio excludendo, de quibus Isaiae octavo: « Ecce, ego et pueri mei » etc.
(Vers. 5.). Quoniam elc., quasi dicat: ideo peto, ut des mihi sapientiam, quoniam servus tuus sum ego, id est tibi paratus servire; in Psalmo: « Servus tuus sum ego, da mihi intellectum »; tertii Regum decimo: « Beati servi tui, qui audiunt sapientiam tuam ». Et filius ancillae tuae, id est synagogae, de qua ad Galatas quarto: « Scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit ». Secundum Glossam verba ista sunt « Filii ad Patrem », secundum quod homo sapientiam pro membris petentis, se servum eius secundum humanitatem, non filium allegantis; Isaiae quadragesimo riono: « Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor ». Et filius ancillae tuae, id est Virginis Mariae, secundum illud Lucae primo: « Ecce, ancilla Domini ». Homo infirmus, ex parte corporis propter corporis fragilitatem; in Psalmo: « Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ». Et exigui temporis, propter vilae brevitatem; lob decimo quarto: « Homo natus de muliere, brevi vivens tempore »; et minor, ex parte animae, id est ex naturali virtute insufficiens, ad intellectum; Glossa: «.d percipiendum »; iudicii, id est iudiciorum tuorum, quorum exemplo iudicandum est; et legum, tuarum scilicet aeternarum, quarum regulatione iudicandum est; ad Romanos undecimo: « 0 allitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibiha sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius »!
(Vers. 6.). Et si quis etc., in hoc innuitur caritas, erit consummatus, id est perfectus; Glossa: « In iudicio »; inter filios hominum, qui ex viro scilicet et muliere nascuntur ad differentiam filii hominis, id est solius Virginis, de quo Matthaei decimo sexto: « Quem dicunt homines esse filium hommis»? Et dicit: consummatus inler filios hominum, quoniam potest esse purus homo per naturam. Si ab illo fugerit vel aufugerit, scilicet tanquam ab indigno et peccatore, secundum illud supra primo: « In malevolam animam non iniroibit sapientia»; sapientia tua; Glossa: « Divina », non mundana. Mundana enim propter peccatum non fugit; leremiae quarto: « Sapientes sunt, ut faciant mala». Jn nihilum, scilicet moris, non naturae cmnputabitur, scilicet apud Deum et Sanctos eius; infra decimo tertio: « Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei »; per gratiam enim est homo id quod est quantum ad esse moris; unde primae ad Corinthios decimo quinto: « Gratia Dei sum id quod sum »; item, sine caritate homo nihil est, ut patet primae ad Corinthios decimo tertio; et secundum Augustinum peccator nihil est, scilicet in eo, quod talis.
Ssomido, exa,aditioiii r&tio dapleic.
Tu autem elegisti etc. Hic subdit multiphcem rationem exauditionis, quarum prima est iniunctum officium regni; secunda esl mandatum templi aedificandi: El dixisti etc.
(Vers. 7.). Tu autem etc, quasi dicat ita: sum per me insufficiens sine sapientia. Autem, pro sed; nihilominus lu elegisti me; Glossa: « Salomonem, vel Christum ». Regon populo tuo, id est in te credenti; in Psalmo: « Ego autem constitutus sum rex ab 60 super Sion » etc; et iudicem filiorum tuorum et filiarum, scilicet tuarum, id est fidelium, secundum illud loannis primo: « Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius». Regis officium est et in negotiis aliis regni suum exercere iudicium; iudicis vero specialiter est in causis populi.
(Vers. 8.). Et rfm*<i; Glossa: « lussisti »; David enim, qui vir sanguinum erat, non fuit permissiis templum aedificare; sed Salomon pacificus ad ho(5 fuit electus, ut patet secundi Regum septimo et primi Paralipomenon vigesimo nono. Et dixisli, inquam, aedificare me templum in monte sancto tuo, id est in monte Moria, nbi sancta fieri voluisti; et in civitate habitationis tuae, scilicet lerusalem, ubi habitare dicebatur, quia ibi excellentins colebatur; altare, scilicet holocaustorum, holocaustorum, dico, ad differentiam altaris aenei, quod erat in atrio ante templum sub divo. Similitudinem tabernaculi tui sancli, id est ad eius exemplar, de quo Exodi vigesimo quinto, quod factum est ad exemplar caelestis tabernaculi; unde ibidem: « Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte raonstratum est ». Quod praeparasti; Glossa: « Per Moysen »; ab initio, non creationis, sed dationis Legis; unde Glossa: « Cum educeres filios Israel de Aegypto »; tabernaculum in deserto, ut dicit Glossa, signabat Ecclesiam militantem, sed lemplum in lerusalem triumphantem. Ratio huius est, quia tabernaculum in deserto erat mobile, sed templum in lerusalem erat immobile.
(Vers. 9.). Et tecum, scilicet praeparavit, sapientia tua, scilicet increata, «id est Filius tuus'», de quo primae ad Corinthios primo: « Christum Dei virtutem atque sapientiam ». Quae novit opera tua, quasi cooperatrix omnium, secundum illud Psalmi: f Omnia in sapientia fecisti ». Quae affuit, tecum praesens, tunc, scilicet cum orbem terrarum faceres; Proverbiorum octavo: « Quando appendebat fundamenta terrae, eram cum eo cuncta componens »; et in eodem: « Delectabar cum eo per singulos dies, ludens in orbe terrarum ». Et sciebat, quod id placitum esset oculis tuis, scilicet quoad consilia; oculis tuis, scilicet intellectus et affectus tui, id est misericordiae et veritatis tuae, « in omni enim opere Dei misericordia et veritas"»; Ecclesiastici quadragesimo secundo: « Invenit gratiam coram oculis Domini »,
secundum aliam translationem. Et quod directum; Glossa: « Id est rectum et iustum»; in praeceptis tuis; in Psalmo: « iustitiae Domini rectae, laetificantes corda ».
Tertio, petitionis finis daplioiter tangitur.
Mitte illam etc. Hic ostendit finem petitionis, id est, ad quid sapientiam quaesierit; elprimo petit sapientiam ad sciendum et faciendum Dei voluntatem. Secundo ostendit, quod valet ad talis finis adeptionera: Scit enim.
(Vers. 10.). Dicit ergo: Mitte «7tam, scilicet sapientiam etc. Notandnm, quod duplex est missio Sapientiae, scilicet una visibilis in carnem, de qua loannis decimo: « Quem Pater sanctificavit et misit in mundum »; alia in mentem, quam petit hic. De caelis sanctis tuis, id est de te ipso, qui caelum es omnia continendo; in Psalmo: «. summo caelo egressio eius»; item lacobi tertio: « Quae desursum est sapientia primum quidem pudica est » etc. Dicit autem de caelis pluraliter propter multitudinem contentorum et effectuum in contentis, sicut dicuntur dies aeternitatis pluraliter; Michaeae quinto: « Et egressus eius, sicut a principio dierum aeternitatis ». Et a sede magnitudinis tuae; Glossa: « A te ipso, qui sedens et quietus, omnia gubernans »; Isaiae decimo octavo: « Ego quiescam et considerabo in loco meo, sicut lux meridiana clara est ».
Et notandum, quod Sapientia increata quandoque aliquando gigni ex utero, in Psalmo: « Ex utero ante luciferum genui te »; aliquando ex ore Patris procedere, Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego ex ore Altissimi produ primogenita ante oinnem creaturam »; aliquando de caelo mitti, ut hic; aliquando sedere in sanctis animabus, unde supra eodem: « Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam » etc. Primum propter occultatiomm, secundum propter consubstantialitatem, tertium propter manifestationem, quartum propter illuminationem., quintum propter tranquillitatem.
Ut mecum sit, scilicet intus in animae essentia et per gratiam inhabitando et informando; Ecclesiasunt, eLsi non nobis nianifeste appareant. Cfr. tom. IV. pag. 964, stici vigesimo quarto: « In lacob inhabita » etc. Et mecum laboret, motivam animae potentiam ad opus perficiendo; Ecclesiastici ultimo: « Memoratus sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt ». Ut sciam, id est, ut scire me fa- «ias meae animae potentiam cognitivam illustrando, quid acceptum sit coram te, vel apud te; in Psalmo: « Doce me facere voluntatem tuam ».
(Vers. 11.). Scit enim omnia iUa, omnia scilicet ad scientiam rationis pertinentia, sicut sunt inferiora; et intelligit, omnia scilicet perlinentia ad intelligentiam intellectus, ut sunt superiora, supra septimo «: « Omnia prospiciens ». Et deducet me in operibus meis sob7'ie; Glossa: « Ne offendam », dirigendo in opere bono; supra octavo: « Sobrietatem docet » etc. Et custodiet me in sua potentia; Glossa: « Ab adversariis » protegendo; in Psalmo: « Nisi Dominus custodierit civitatem » etc.; item: « Ecce, non dormitabit neque dormiet » etc.
(Vers. 12.). Et erunl accepta opera mea; Glossa: « Coram Deo », tanquam facta pure ex amore suo. Et disponam populum tuum iuste, scilicet recte subditos gubernando; unde supra octavo: « Disponam populos et nationes ». Et dignus ero sedium patris mei, ipsum imitando; sediuni dicit pluraliter, quia sedes praesentis regni, secundum illud Proverbiorum octavo: « Per me reges regnant »; et futuri; Glossa: « Remuneratione caelestis regni ».
Quarto, finis huius difficultas dupliciter ostenditur.
Quis enim hominum etc. Hic ostendit finis difficultatem, primo ostendens, quod Dei voluntas «ne sapientia sciri non potest; secundo, quod solum per eam sciri potest: Sensum autem tuum. — Quod sine illa sciri non possil, ostendit primo ex divini sensus profunditate; secundo, ex sensus humani imperfectione: Cogitationes enim; tertio, ex rerum sensibilium comparatione, ibi: Et difficile nestimamus etc.
(Vers. 13.). Bene dixi: Mitte illam etc; owis enim hommum, scilicet purus homo, poterit scire, scilicet sine sapientia tua, consilium Dei? quod est in praevidendo et disponendo fienda; Isaiae quadragesimo: « Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis
consiliarius eius fuit»? Aut quis polerit cogitare, id est cogitando nosse, quid velit Deus? scilicet operando praevisa, quasi dicat: nullus; unde ad Romanos undecimo: « 0 altitudo divitiarum sapientiae el scientiae Dei >> etc.
(Vers. 14.). Cogitationes enim mortalium, scilicet quamdiu sumus in statu mortalitatis, timidae; Glossa: « Id est fragiles»; et hoc quantum ad ea quae sunt supra rationem. Et incertae providentiae nostrae; Glossa: « Quia anima mutabilis est, et caro corruptibilis », el hoc quantum ad ea quae sunt sub ralione et veri cogitatione.
(Vers. 15.). Coifus enim, quod corrumpitur, id est, quod continuae corruptioni subiacet, propter quod putredini comparatur; lob vigesimo quinto: « Homo pulredo, et filius hominis vermis». Aggravat animam, scilicet affectum eius a caelestibus retrahendo; ad Galatas quinto: « Caro concupiscit adversus spiritum ».
Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Notandum, quod corpus animam peccato originali maculat; lob decimo quarto: « Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine »? Item, necessitati peccati venialis obligat; ad Romanos seplimo: « Quod odi malum, illud facio ». Item, ad peccalum mortale inclinat; Genesis octavo: « Proni sensus, et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia ». Item, intelkctum a contemplatione veritatis obnuhilal; supra secundo: « Umbrae transitus tempus nostrum », umbrae, scilicet interpositione corporis opaci inter animam et solem iustitiae. Item, affectum ab araore caelestium retardat, ut hic: « Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam ». Item, potentias motivas a bono impedit et ligat; in Psalmo: <t Educ de custodia », vel de carcere, «animam meam »; item adRomanos septimo: « Non, quod voio bonum, hoc ago ». Item, spiritui continuum bellum suscitat; ad Galatas quinto: « Caro concupiscit adversus spiritum ». Item, cura sui spiritum sollicital, contra quod Matthaei sexto: « Nolite solliciti esse » etc. Item, suis molestiis animam perturbat; Danielis decimo tertio: « Angustiae mihi sunt undique». Item, sui mutabihtate eius quietem turbat et variat; lob decimo quarto: « Et nunquam in eodem statu permanet ».
Et terrena inhabitatio deprimit, id est, deorsum premit a contemplatione aeternorum retrahendo, Haec et seq. Glossa est interlinearis ex Rabano. — Inid est ad terrena inclinando; sensum, id est intellectum humanum; Genesis octavo: «Sensus et cogitatio humani cordis prona sunt in malum ab adolescentia »; ideo ad Romanos septimo: « Infelix » etc. Sensum, inquam, muUa cogitantem, id est temporalia, quae multa sunt, non aeterna, quae unum sunt, secundum illud Lucae decimo: « Turbaris erga plurima, porro unum est necessarium ».
(Vers. 16.). Et difficile etc, quasi dicat: Et hoc patet, quia difpcik aestimamus, id est aestimative, non certitudinaliter cognoscimus; Ecclesiastae primo: « Cunctae res dilTiciles»; quae in terra sunt, id est sensibilia inferiora. Et quae in prospectu sunt, « id est in aperto », sicut naturas rerum sensibihum superiorum; invenimus cum labore; Ecclesiastae octavo: « Est homo, qui diebus ac noctibus somnum non capit oculis; et iiitellexi, quod omnium operum Dei nuUam possit homo invenire rationem ». Philosophus: « Sicut se habet oculus noctuae ad lucem sohs, sic intellectus noster ad manifestissima naturae». Qua£ autem in caelis sunt quis investigabit? cum sint tam remota a nobis; Ecclesiastici tertio: « Altiora te ne quaesieris »; Ecclesiastae quinto: « Deus in caelo, et tu super terram; idcirco pauci sint sermones tui ».
Sensum autem tuum etc. Hic ostendit, quod voluntas divina potest solum sciri per sapientiam. Hoc autem ostendit appropriando ei triplicem effectum, scilicet effectum instruendi intelligentiam; corrigendi culpam: Et sic correctae; sanandi naturam, ibi: Nam per sapienliam etc.
(Vers. 17.). Sensum autem tuum, id est consilium: et voluntatem, quis sciet? quasi dicat: nullus. Nisitu dederis sapientiam, illuminantem inteUectum; Ecclesiastici primo: « Secundum datum suum praebet illam dihgentibus se »; lacobi primo: « Dat omnibus affluenter»; Danielis secundo: «Dat sapientiam sapientibus et scientiam inteUigentibus disciplinam ». Et miseris Spiritum sanctum tuum, inflammantem affectum, quasi dicat: nullus. Sicut enim nemo « scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in ipso», ut habetur primae ad Corinthios secundo -; « sic nec ea quae Dei sunt, nisi Deus, et cui voluerit revelare ». De altissimis, id est de te, qui altissimus es, et de Filio, qui altissimus est, et vos dico altissimi, adiective, non substantive.
Chapter 10 of 20