Skip to the text

Capitulum XIII

(Vers. 24.). Etenim ipsi erraverunt, noii modico tempore, sed diutius, quod eoruin peccatum aggravat, quia, sicut dicit Gregorius, « tanto peccata sunt deteriora, quanto diutius infelicein animani retinent obligatam ». Invia erroris, id est inlidelititis,quae antonouiastice dicitur error. De hac via dicilur Proverbiorum deciino sexto: « Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt acl mortem ». Deos aestimantes haec quae in animaUbus sunt.mpervacua, id est animalia artificialiteisculpta, non naturalia. Artificialia autem animalia dicuntur supervacua, quia inutilia; naturalia autem omnia, liabent aliquain utilitatem, ut dicit Damascenus. Deos aestimantes etc; ad Romanos primo: « Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis»; itein in Psalmo: « Mutaverunt gloriam suain in similitudinem vituii comedentis foenum ». Nota, quod non dicit in vituhim, sed in simiUtudinem vituU, quod minus est el in peius valet. Insensalorum infantium mcrre vivenles, quoad peccata in moribus; primae ad Corinthios deciino quarto: « Nolite pueri etfici sensibus »; item primae Petri secundo: « Quasi modo geniti infantes, ralionabiles », non insensati. In hoc vero more infantiuin insensatorum vivebant, quia imagines, ut pueri, faciebant et adorabant, sicut Ismael cum Isaac legitur Genesis vigesimo primo lusisse, eum adorare luteas imagines cogendo, ut dicunt Hebraei

(Vers. 25.). Pr&pter hoc tanquam pueris insematis iudicium in derisum dedisti, id est poenam, in qua deridebantur, quia per ranas et muscas et huiusmodi modica animalia el contemptibilia affligebantur, non per maiora et nobilia, ut per leones et ursos, ut patet a septimo Exodi usque ad duodecimum.

(Vers. 26.). Qui auteni in ludibriis el increpationibus, id est increpationibus ludibrio plenis, non sunt correcti, scilicet ab infidelitate et perversa conversatione; dignum iudicium Dei experti sunt, scilicet condemnationis et mortis. Ex hoc videtur innuere, quod aliqui inter flagella correcti sunt; unde et aliqui Aegyptiorum cum Israelitis iverunt, ut patet Exodi duodecimo; et Gabaonitae confoederati sunt eis, ut palet losue nono. Jn his enim etc, quasi dicat: et merilo; in his enim, quae patiebanlur, scilicet in flagellis divinis, molesle ferebant, impatienter portando. In quibus enim patientes, id est sustinentes, ita quod patientes dicantur a passione, non a patientia; indignabantur, scilicet murmurando contra Deum; Ecclesiastici trigesimo tertio: « Praecordia fatui, quasi rota carri ». Per haec quae putabant deos, scilicet bruta animalia; in ipsis, id est per ipsa, cum exterminarentur, id est punirentur; Baruch tertio: « Exterminati sunt et ad inferos descenderunt »; videntes illum, id est Deum, quasi sensibili experimeuto perpendentes; in se enim videri non potest; primae loannis quarto: « Deum nemo vidit unquam». Quem olim, scihcet in pro-

Secundo, de punitioyie per poenas graviores ordinatas ad condmnationem determinatur dupliciter.

Vani autem etc. Supra determinavit de punitione adversariorum per poenas leviores ordinatas ad correctioneni, hic autem de punitione eorum per poenas graviores ordinatas ad condemnationem. Et primo determinat de merito culpae ipsorum, scilicet usque ad decimum sextum capitulum; secundo, de supplicio poenae eorum, scihcet a decimo sexto capilulo et deinceps.

Primo determinatur de demerito culpae tripliciter. speritate, negabant se nosse, secundum illud Exodi quinto: « Nescio Dominum, et Israel non dimittam». Verum Deum, esse, supple; agnoverunt, credulitate non voluntaria, sed per poenas extorta; talis est fides daemonum; lacobi secundo: « Daemones credunt » etc.; Isaiae vigesimo sexto: « Domine, in angustia requisierunt te ». « Oculos enim, quos culpa claudit, poena aperit », ut dicit Gregorius. Littera sic construenda: Videntes, scilicet Aegyptii et Chananaei, illum quem olim negahant se nosse, agnoverunt veriwi Deum, esse, supple; agnoverunt, inquam,pe;- haec quae putabant deos, id est per bruta animalia; et hoc fuit, cum exterminarentur in ipsis. Propter quod, scilicet, quia agnoverunt Deum, non tamen ipsum gloriricaverunt, secundum illud ad Romanos primo: « Qui, cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt » etc.; et finis condemnationis illorum, id est finalis eorum condemnatio. de qua Matthaei vigesimo quinto: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum ». Condemnationis initium est in separatione aniinae a corpore; niedium, in cruciatu animae separatae; finis vero, in resurrectione, quando cruciabitur in inferno cum resumto corpore; finis, inquam, coiulemnationis illorum, qui in praesenti corrigi noluerunt; venief etc; Gregorius: « Quos in praesenti flagella non corrigunt ad futura transmittunt»; super illos, quia de caelo ad eorum oppressionem, ita quod resistere non possint tanquam obruti vel oppressi; in Psalmo: « Pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur » etc ad creaturam transtulerunt sive creaturae exhibuerunt. Et ideo primo tangitur multiplex error idololatrantium, scilicet isto capitulo; secundo, detestatio idolorum, scilicet decimo quarto capitulo; tertio, commendatio veri Dei, scilicet decimo quinto capitulo.

Frimo agitur de errore idololatr&ntinm.

Error idololatrantium tangitur duplex: primus, colentium Dei creaturas; secundus, colentium proprias facturas: Infelices autem.

Ipsorum error primns.

causae effectus, scilicet creaturae cuUura: Sed aut ignem; tertio, utriusque inexcusabilUas: Quonim si specie; quarto, in eompam«w/je ad alios idololatrantes: Sed tamen. — In prima tangitur duplex ignorantia, scilicet quia nec fide agnoscebant Deum nec >'atione cognoscebant ipsum: Et de his, quae videntur.

(Vers. 1.). Dicit ergo: Vani etc. Ita dictum est, aliqui cognoverunt Deum inter flagella, sed non sunt venerati; aulem, pro sed; vani sunt omnes homines efc.; Ecclesiastae primo: « Vanitas vanitatum » etc. « An 'ulaverunt enim post vanitatem creaturae et vani facti sunt », ut habetur leremiae secundo; vani, inquam, vanitate cogitationis; unde ad Romanos primo: « Evanuerunt in cogitationibus suis » etc.; item in Psalmo: « Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt ». Item, vanitate locutionis; unde in Psalmo: « Vana locuti sunt unusquisque ad proimum suum » etc. Item, vanitate operationis; unde leremiae quinquagesimo primo: « Vana sunt opera eorum et risu digna ». M quibus non subest scientia Dei, id est cognitio de Deo per fidem. Augustinus: « Neque quidquid sciri potest ab homine in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuo, scilicet scientiae divinae; sed illud tantum, quo fides saluberrima gignilur, nutritur, defenditur, roboratur, qua scientia non pollent » etc. Et de his quue videntur bona, scilicet -aperte; non potuerunt, scilicet impotentia sequente voluntatem, non antecedente; unde Glossa: « Non potuerunt intelligere elc, obstante caecitate peccati», secundum illud supra secundo: « Excaecavit eos malitia eorum»; in Psalmo: «Noluit intelligere, ut bene-ageret »; mtelligere, id est intellectu cognoscere; non enim sensu cogfiosci potest Deus; primae loannis quarto: « Deum nemo vidit unquam »; eum qui est, id est Deum, cui esse est substantiale, non accidentale; unde Hilarius: « Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas». Item, cui esse semper praesens est, nunquam praeteritum, aut futurum. Deus enim, secundum Augustinum, semper est, non fuit, aut eril, quia non novit, scilicet per experientiam, praeteritum, aut futurum. Item, cuius esse purum esf quia, quidquid in eo est, ipse est; Augustinus: « Quidquid in Deo est Deus est ». Item, cuius esse ab alio non est, immulabile est; unde Hieronymus ad Maroellam: « Deus, qui solus exordium non habet, verae essentiae nomen tenuit, quia in eius comparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt, quae commutabilia sunt», ut sunt omnes creaturae, secundum illud Psalmi: « Sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es » etc.; item Malachiae tertio: « Ego sum», Deus, vel «Dominus, et non mutor». Propter rationes praedictas Moysi quaerenti nomen eius ait Exodi tertio: «Ego sum, qui sum. Ait: sic dices fdiis Israel: Qui est misit me ad vos». Nequ operibus attendentes, quae scilicet ipse fecit, agnoverunt, quis esset artifex, scilicet horum, et tameii faciliter poterant cognoscere; ad Romanos primo: « Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur ».

(Vers. 2.). Sed aut ignem, scilicet Vulcanum, ut Chaldaei ignem adorantes; aut spiritum, id est aethera, scilicet partem aeris superiorem, quem quidam intelligebant per lovem fulminantem; aut citatum aerem, id est partem inferiorem aeris, quam vocabant lunonem; aut gyrum stellarum, id est caelum stellarum, ut illi qui adorabant mihtiam caeli, de quibus dicitur Deuteronomii decimo septimo: « Ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos: solem et lunam et omnem militiam caeli »; aut nimiam aquam, quam scilicet vocabant Neptunum; aut solem, quem vocabant Phoebum vel Apollinem, quem adorabant Babylonii: aut lunam, quam vocabant Dianam, vel « caeli reginam », de qua leremiae quadragesimo quarto. Rectores orbis terrarum deos putaverunt, propter aliquos effectus eorum mundo necessarios.

Nota, quod creaturas esse deos, non debuerunt putare, primo propter naturae corporeitatem, quia allegat ex lib. de Fide et Symbolo, c. 9. n. 20, ubi Augusti-

Deus spiritus est; loannis quarto: « Spiritus est Deus ». Iteni propter situm et figurae determmationem; Deus eiiim ubique praesens est totus; item infigurabilis est secundum Deitatem. Item propter virtutis ad certos elfectus determinationem et limitationem; Deus enim omnipotens est; supra undecimo: « Misereris omnium, quia omnia potes ». Item propter naturalium effectuum necessitatem et inevitabilitatem; Deus enim liberi arbitrii est. Item propter motum localem; quia Deus immobiiis est, cum sit principium omnis niotus; Boethius:

Stabilisque manens dos cuncta nioveri.

Item propter aeternitatis defeetibilitalem; Deus enim est aeternus, creaturis autem deficit aeternitas sive deest.

Secundum sensum spiritualem, ignem colunt curiosi; nimiam aquam, voluptuosi; solem haec inferiora gignentem, cupidi; lunam, pigri et accidiosi.

Quorum si specie. Hic ostenditur inexcusahilide tas eorum, quia scilicet potuerunt Creatorem cognoscere vel per creaturarum pulcritudinem, vel per earum virtutem; quod ostenditur ibi: Aut si virtutem etc.; vel per ulrumque simul, quod ostenditur ibi: A magnitudine etc.

(Vers. 3.). Dicit ergo: Quorum si specie delectari, id est pulcritudine; Danielis decimo tertio: « Species decepit te» etc; deos putaverunt, supple: ipsos esse; putaverunt, inquam, falsa et erronea opinione, cum non sit nisi unus Deus; Deuteronomii sexto: «Deus tuus unus est». Sciant, quanto dominator eorum, scilicet Creator eorum, gubernator, conservator et possessor, secundum illud ludith nono: « Deus caeloruni, creator aquarum, rex universae creaturae tuae »; his speeiosior est, scilicet qui tam speciosa fecit; speciosior, inquara, infinita distantia, quia Deus speciosus per essentiam, sed creaturae per participationem; supra septimo: « Speciosior est sole ». Speciei enim generator, speciei scilicet creaturae per eius productionem, seciuidum illud Boethii:

Pulcrum pulcherrimus ipse

Munduni mente gerens slmilique imagine formans.

Vel: speciei, increatae, id est Filii per aeternam generationem. Haec omnia cmstituit, scilicet superiora, media et inferiora.

(Vers. U.). Aut si. virtutem, id est potentiae magnitudinem, et opera eorum, id est eflectus a potentia procedentes, mirali sunt, scilicet ita, ut ipsos esse deos crederent. Intelligant ab ipsis, id est ex eorimi consideratione, secundum illud lob duodecimo: « Interroga iumenta, et docebunt te»; quoniam qui haec fecit, scilicet Deus, foi-lior est illis, id est potentior; unde Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Ipse est omnipotens supra omnia opera sua et magnus vehementer »; item lob nono: « Si fortitudo quaeritur, robustissimus est».

(Vers. 3.). A magnitudine enim speciei, id est pulcritudinis, et creaturae, id est virtutis creaturarum, cognoscibiliter, non sensibiliter, id est oculo intellecluali, non sensibili, jBoten Creator korum videri; Augustinus: « Omnia clamant: Deus me fecit »; totus enim mundus est quasi liber quidam, in quo Creator potest cognosci per eius potentiam, sapientiam, bonitatem, relucentes in creaturis; unde Ecclesiastici vigesimo quarto: « Haec omnia liber vitae »; Isidorus: « Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excelleiitior, ex operis sui conditione monstralur ».

Sed tamen etc. Hic ostendit culpam colentium creaturas in comparatione ad alios idololatras; primo ostenduntor respectu illorum aliquo modo cusabiles; secundo ostenditur, quod tamen sunt simpliciter inexcusabiles: Iterum autem.

(Vers. 6.). Sed tamen etc, quasi dicat: sic errant ilh; sed tamen adhuc in his, scilicet sic errantibus, minor est querela, id est ratio querelae, quam in adorantibus sculptilia, quia, sicut dicitur Baruch ultimo, « non lucebunt utsol, neque illuminabunt ut luna », scilicet ipsa sculptilia. Et hi enim, scilicet qui colunt creaturas, forsitan errant; forsitan est hic nota libertatis arbitrii, non nota dubitationis. Deum quaerentes, scilicet quadam curiositate, secundum illud Actuum decimo septimo: « Fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae etc, quaerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant ». Et volentes invenire, scilicet intentione affectus; Canticorum tertio: « Surgam et circuibo civitatem », id esl creaturarum universitatem. Secundum enim Boethium de Consolatione, « mentibus hominum insita est veri bonique cupidit;is ».

Sed obiicitur: quia Lucae undecimo dicitur: <t Omnis, qui quaerit, invenit»: ergo isti inveniunt verum Deum.

Dicendum, quod illud intelligitur de quaerentibus pie, non curiose.

(Vers. 7.). Etenim, cum in operibus illius conoersentur, scilicet de illis disputando quantum ad intellectum, secundum illud Ecclesiastae tertio: <c Mundum tradidit disputationi eorum »; et utendo, scilicet quantum ad affectum et effectum, quia Matthaei quinto: « Solem suum facit oriri super bonos et malos». Inquirunt, iaQ.e., ratiocinando, et persuasum habent, scilicet sententiando; quoniam bona sunt quae videntur; Genesis primo: « Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona ». In hoc sunt isti meliores sive minus mali ipsis Manichaeis, qui haec visibilia dicunt esse mala.

(Vers. 8. 9.). Ileruni autem nec his debel ignosci. Simplex enim ignorantia meretur veniam; unde primae ad Timotheum primo: « Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci »; sed ignorantia crassa et supina, non; unde primae ad Corinthios decimo quarto: « Si quis ignorat, ignorabitur ». — Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, id est naturas rerum saecularium cognoscere; quomodo huius Dominum, scWkei saeculi, facilius non invenerunt? quasi dicat; facilius potuissent Deum cognoscere.

Sed contra: Supra nono: « Difficile aestimamus quae in terra sunt; quae autem in caelis sunt quis investigabit »?

Dicendum, quod non vult dicere, quod facilius potuerunt cognoscere, Deum esse horum auctorem simpliciter; sed ipsum polius esse Deum, quam ea quae colebant.

Ipsorum error secnndas

Infelices autem etc. Hic ponitur error colentium facturas proprias, primo, facturas proprias in materia metallina; secundo, in materia lignea: Aut si quis.

(Vers. 10.). Dicit ergo: Infelices autem sunt, scilicet per privationem felicitatis viae, de qua supra tertio: «Sapientiam et disciplinam qui abiicil infelix est». Et inter mortuos, scilicet aeterna morte, spes illorum est, id est exspectatio; spes autem hic sumitur improprie, quia spes proprie dicta non est nisi de bono. Inter mortuos, inquam, spes illorum est, per privationem felicitatis aeternae, secundum illud Psalmi: « Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt », de manu scilicet misericordiae salvantis, non de manu iustitiae punientis. Vel primum refertur ad poenam damni in futuro, secundum ad poenam sensus. Illorum, inquam.iu appellaverunt deos etc. Et bene dicit appellaverunt; suiit enim dii appellatione tantam, non natura. Opera manuum hominum, secundum illud Psalmi: « Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum »; Isaiae secundo: «Opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum »; aurum et argentum, id est facta de auro et argento quantum ad materiam, secundum illud Osee secundo: « Argentum et aurum multiplicavi eis, quae fecerunt Baal », secundum illud Isaiae secundo: « Repleta est terra auro et argento, et non est fmis thesaurorum eius, et repleta est terra eius idolis». Artis inventionem, id est figuram aliquam arte inventam, et hoc quantum ad formam. Et simililudines animalium, non ipsa animalia, sed ipsorum imaginem vel similitudinem; conlra quod dicitur Deuteronomii quarto: « Non facietis similitudinem omnium animalium, quae in terra suiit ». Aut lapidem inulilem, scilicet utilitate, quain idololatrae ei inesse credunt, quamvis sit utilis quantum ad usum naturalem, quia nihil superffuum in operibus Dei, cuiusmodi sunt creaturae; Deuteronomii trigesimo secundo: « Dei perfecta sunt opera », non superflua nec diminuta. Opus manus antiquae, id est manus antiqui artificis, quia « in antiquis est sapientia », lob duodecimo. Contra haec omnia dicitur Actuum decimo septimo: « Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, vel argento, aut lapidi sculpturae artis aut cogitationis hominum divinum esse simile».

Aut si quis. Hic ponitur error colentium facturas proprias in materia lignea; et primo tangitur eorum error in fabricando vel carpentando; secundo, in venerando: Et de substantia. — In prima primo tangit materiam; secundo formam: Et per scientiam; tertio situm: Et faciat ei etc.; quarto impolentiam: Imago etc.

(Vers. 11.). Aut si quis artifex faber; faber hic large sumitur pro artiflce in quacumque mateargentuni multiplicavi ei et aurum, quae etc; Isai. 2,7. et 8,

ria, sive lignea, sive alia, non tantum ferrea; de silva liynum rectum secuerit; Isaiae quadragesimo quarto: « Succidit cedros, tulit ilicem » etc. Et huius, scilicet ligni, docte eradat omneni corticem, scilicet exteriorem; et arte sua usus, fabricet diligenler vas ulile; Glossa: « Valde utile », in conversationem vitae, humanae scilicet; secundae ad Timotheum secundo: « In magna enim domo sunt vasa lignea et fictilia » etc.

(Vers. 1:2.). Reliquias autem huius operis, id est ligni praedicti, ad praeparationem escae abutatur, id est, utatur, secundum illud Isaiae quadragesimo quarto: « Sumsit ex eis et calefactus est, succendit et coxit panes».

(Vers. 13.). Et 7-eliquum horum, horum scilicet, quae in usus humanos posita sunt; quod ad nullum usum, scilicet humanum, facit, id est valet, ipsum dico lignum curvum, scilicet in se ipso, et vorticibus, id est nodis, plenum, scilicet exterius; sculpat diligenler, scilicet removendo nodositates, per vacuitatem suam, quia, quantumcumque ibi laboret, totus labor eius otiosilas reputatur, eo quod ibi inutiliter laboret. Et per scienliam suae artis figuret illud, scilicet exteriori lineatione, et hoc quoad formam; et assimilet illud imagini hominis, scilicet membrorum repraesentatione. Et nota, quod non dicit assimilet homini, sed imagini hominis, quia in exterioribus et non interioribus potest esse ista configuratio.

(Vers. 14. 15. 16.). Aut alicui ex animalibus illud comparet, id est assimilet; ad Romanos primo: « In similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum » etc; item in Psalmo: « Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum ». Perliniens, id est exterius, rubrica, id est regula vel fllo tracto colore rubeo, quo fit distinctio. Dicitur enim rubrica terra rubra et color, qui inde fit, et regula vel filum, quo fit, et ipsa tinctura, et debet semper media produci. Et rubicundum faciens fuco colorem illius; fucus dicitur color innaturalis et quasi adulterinus. Ilem no- Vers. U. — Glossa inferius allegata nec a Strabo nec tandum, quod fucus dicitur animal api simile, quod non mellificat, sed mel devorat; item, quaedam herba, quae tingit; item, quilibet color adulterinus; item, mendacium sive fraus et dolus secundum Papiam. Et omnem maculam, quae in illo est, scilicet ligno, perliniens terra. — Et faciat ei dignani cohabitationem.; unde Baruch ultimo: « Constitutis illis in domo, pleni sunt oculi eorum pulvere a pedibus introeuntium ». El in pariete ponens illud, scilicet ut magis appareat, et confirmans ferro, id est clavis ferreis. — Ne forte cadat; Isaiae quadragesimo primo: « Confortavit eum clavis, ne moveretur »; prospiciens illi, id est praevidens et praecavens; sciens, quoniam non potest adiuvare se, scilicet per se ipsum; unde in Psalmo: «Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt » etc. Nec mirum; imago enim est, id est similitudo rei, non ipsa res; el opus est illi adiutorium, scilicet humanum; Baruch ultimo: « Si ceciderint iti terram, a semetipsis non consurgent », ut patuit de Dagon, primi Regum quinto; item leremiae decimo: « Portata tollentur, quia incedere non valent».

(Vers. 17.). Et de substantia sua, id est possessione exteriori, et de filiis suis, id est de salute filiorum suorum, et denuptiis, scilicet contrahendis, volum faciens, scilicet ei, mwjn, scihcet ab eo, ut petat necessaria sibi et filiis, cum tamen non sit vovendum nisi Deo, secundum illud Psalmi »: « Vovete et reddite Domino Deo vestro » etc.; item Isaiae decimo nono: « Vota vovebunt Domino et solvent ». Non erubescit loqui, scilicet ipse animam habens, cum illo, scilice.t deo falso, qui sine anima est; Baruch ultimo: « Cum audierint, mutum non posse loqui, ofierunt illum ad Bel »; in Psalmo: «Os habent, et non loquentur ».

Chapter 14 of 20