Capitulum IV
(Vers. 17.). Et si quidem longae vitae erunt, scilicet in hoc mundo, in nihilum computabuntur, 1 scilicet sine ullo valore in se; Augustinus: « Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines, cum peccant». Vel: in nihilum computabuntur, secundum Glossam: « Id est, memoria eorum in aeternum benedictione carebit». Et sine honore, scilicet ab aliis Rabanus: « Glcfriosiis nimirum bononm laborum est
exhibito; primi Regum secundo: « Qui contemnunt me erunt ignobiles ». Sine honore, inquam, erit novissima senectus illorum, quae tamen deberet esse reverenda; unde Levitici decimo nono: « Honora personam senis»; item hic infra capitulo quarto: « Seneclus venerabilis est, non diuturna neque annorum numero computata ».
(Vers. 18. 19.). El si celerius defuncli fuerint, scilicet morte praeoccupati, secundum illud Psalmi: « Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ». Non habebunt spem, id est rem speratam post mortem, scilicet vitam aeternam, quia « spes impiorum peribit », Proverbiorum decimo. Nec in die agnitionis, scihcet universalis, quae erit in iudicio, secun- dum Glossam. Dies autem iudicii dicitur dies agnitionis quoad bonos, quia tunc a Deo agnoscentur, sicut fratres loseph ab ipso, Genesis quadragesimo quinto. Item, quoad malos, quia occulta eorum cognoscentur; primae ad Corinthios quarto: « Illuminabit abscondita tenebrarum » etc. Item, quoad ipsum Deum, quia a Sanctis cognoscetur; primae ad Corinthios decimo tertio: « Tunc cognoscam, sicut et Tertio, de iustitia hominis ad se i
agitur duplici comparatione.
0 quam pulcra est etc. Hic agit de iuslitia hominis ad se ipsum. Commendat autem iustitiam, reprobat iniustitiam, comparando statum iustorum statui iniustorum primo aite iudicium, scilicet in hoc capilulo; secundo, in iudicio, capitulo sequenti.
Primo comparatur status iustorum statui inivstorum ante iudicium tripliciter.
Ante iudicium tripliciter: primo, quantum ad stalum vitae pt-aesentis; secundo, quantum ad statum mortis: lustus si morte; tertio, quantum ad statum post mortem: Condemnat etc.
Primo, quoad statum vitae praesentia dupliciter.
In prima parte primo ostenditur status iustorum commendabilis ex se; secundo, ex status oppositi, scilicet iniustorum, reprobatione: Multigena. etc. — cognitus sum ». Item, quoad Christum hominem, quia tunc a cunclis aperte videbitur; Isaiae quadragesimo: « Videbit omnis caro, quod os Domini locutum est »; item eiusdem quinquagesimo secundo: « Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri »; item Apocalypsis primo: « Videbit eum omnis oculus ». Item, quoad ipsum mundum, in quo tunc nihil latebit vel abscondetur, secundum illud Psalmi: « Revelata sunt fundamenta orbis terrarum ». Nec in die, inquam, agnitionis, repeie: habebunt, aUocutionem, id est blandam vel consolatoriam, sed asperrimam licentiam; unde Matthaei vigesimoquinto: « Discedite a me, maledicti » etc. — Nationes « enim iniquae, id est iniquitatis actores vel iraitatores, dirae sunt consummationis, id est finis, scilicet asperitatem poenae habent in fine, quidquid sit de principio, vel de medio, quia:
Non eodem cursu respondent ultima primis; Ecclesiastici quadragesimo primo: « Filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii ». Statum iustorum primo commendat a decore; secundo, ab immortalitate: Immortalis est etc.; lertio, ab aedificatione: Cum praesens etc.; quarto, a remuneratione: Et in perpeluum etc.
(Vers. 1.). 0 uam pufcra elc., quasi dicat: ila dixi, « quod riationes impiorum sunt dirae consummationis »; sed o quam pulcra etc, admirando hoc dicit; pulcra, « quantum ad opera »; casta generatio, « quantum ad innocentiam mentis »; cum claritate, « quantum ad virtutum nitorem », secundum Glossam. Canticorum quarto: « Tota pulcra es, amicamea» etc; item Lucae duodecimo: « Sint lumbi vestri praecincti », per innocenliam, « et lucernae ardentes », per virtutum nitorem; « et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum », per bonorum operum solUcitudinera. Et bene dixi, quod pulcra est, scilicet pulcritudine spirituali. Iinmortalis enim esl nfiemoria illius, per felicem recordalionem; Proverbiorum decimo: « Memoria iusti cum laudibus ». Quoniam et apud Deum nota est, per approbationem; secundae ad Timotheum secundo: « Novit Dominus, qui sunt eius ». Et apud homines, scilicet Ita Rabanus, Card. Hugo et Lyranus, qui etiam paulo
ratione utentes et sapientes per laudem seu laudis continuationem; Ecclesiastici quadragesimo quarto: <t Sapientiam », scilicet Sanctorum, « ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet Ecclesia».
(Vers. 2.). Et bene dixi, quod immortalis est etc. Cum enim praesens est, « scilicet in vita praesenti '», illam imitantur, quasi exemplar pulcherrimum; ad Philippenses tertio: « Imitatores mei estote ». Et de siderant eam, scilicet iustorum pulcram et castam generationem videre, scilicet ad imitanduni; cum se eduxerit, de vita ista per niortem; lob nono: « Transierunt quasi naves poma portantes », quae scilicet post suum Transitum reiinquunt odorem; Canticorum primo: « Curremus in odorem unguentorum tuorum ».
Notandum, quod iustos educit Deus de vita praesenti effective, secundum illud Psalmi: « Educ de custodia », scilicet de carcere, « animam nie;un ». Ipsi autem educunt se ipsos consentiendo, vel lioc desiderando et petendo; in Psalmo: « Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei »?
Et in perpeluum coronala, scilicet corona vi- tae perpetuae; Apocalypsis secundo: « Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae ». Triiimphat, id est triumpbando Sicqamt, praemium incoinquinatorum certaminum, id est, quod debetur certaminibus incoinquinatis,. id est non inquinatis per defectum perseverantiae; praemium, inquam, vincetis, praemium datum pro certamine certatorio, ut dicit Glossa; unde primae ad Corinthios nono: « Illi, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam ». el: praemium vincens, id est superans magnitudinem persecutionum, secundum illud ad Romanos octavo: « Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reveJabitur in nobis »; unde Glossa: « Praemium, quod maius est illis certaminibus et persecutionibus, quas sustinuerunt in praesenti ».
Multigena etc. Hic tangit statum iniustorum reproborum, ipsum vituperando, primo in se ipsis; secundo in j-amis: Et si in ramis; lertio in fructibus: Et fructus; quarto in posteris: Ex iniquis etc.
' Ut exponit Glossa interlinearis. Rabanus: Haec [genera- (Vers. 3.). Multigena autem etc., quasi dicat: talis estpulcra et casta iustorum </enemft"o. Autem, pro sed; multigena multitudo impiorum etc.; Ecclesiastae primo «: « Stultorura infmitus est numerus». Tangit autem hic triplicem pluralitatem seu multitudinem impiorum in tribus verbis, scilicetquia spargitur per diversos errores quoad rationalem, contra quod lacobi tertio: « Nolite plures magistri fieri »; item, per diversos appetitus quoad concupiscibilem; Osee decimo: « Divisum est cor eorum, nunc interibunt »; ilem, per diversa odia quantum ad irascibilem; Michaeae tertio: « lerusalem in acervum lapidum erit », id esl sine cemento caritatis. Primam tangit vel innuit per hoc quod dicit: Multigena, id est multos generans errores; secundam, per hoc quod dicit: MuUitudo, quasi sine caritatis unitate vel vinculo; tertiam, per hoc quod dicit: Impiorum, pluraliter, id est sine pietate, sed cum multa crudehtate. Multigena, inquam, multitudo impiorum non erit utilis, « immo nociva», ut dicit Glossa; Isaiae trigesimo: « Non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium ».
Sed contra:« Quia, sicut dicit Augustinus, si pauciores essent mali quam boni, non auderent exercere bonos »; hoc autem exercitium est bonis utile, quia dicit Gregorius, quod « Abel esse non potest, quem Cain malitia non exercet ». Item in Psalmo: « Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores », scilicet coronam perpetuam mihi.
Sed dicendum, quod hanc utilitatem non consequentur iusti ex impiorum intentione, quia non intendent eis prodesse; sed ex sua bonitate, vel ex sua bona voluntate, malis eorum bene utente.
Et spuria vitulamina non dabunt radices alias etc. Ita habet littera Rabani et omnium antiquorum; item Ambrosius in quadam epistola dicit quibusdam: « Vos estis nobilia vitulamina », id est nobiles plantationes. Sed Augustinus dicit, quod melius diceretur adulterinae planlationes; et propter hoc remansit in textu adulterinae plantationes in novis Bibhis.
' Scilicet interlinearis (ex Rabano): Non eril utilis, sed
Notandum auteni, quod vitulamina sunt piantae jnfructuosae, quae nascuntur iuxta truncum vitis, unde dicitur vitulamen a vite; vei secundum quosdam dicitur a vilulo, quia talis planta nascitur in terra vitulis sive bobus arata. Spurius auteni dicitur idem quod ignobilis vel degenerans; unde spuria vilulamina, id est plantationes degenerantes vel innaturales, et aduUerinae plantaliones, id est generationes impiae, de spirituali adulterio natae, scilicet per propagationem impietatis multiplicatae; Matthaei duodecimo: « Generatio mala et adultera signum quaerit ».
Non dabwit radices alias, in se, id est cogitationes et afTectiones in caelum tendentes, sed in terra defixas. Homo enim secundum Philosophum est arbor eversa; unde radices suas debet mittere et figere sursum, scilicet suum intellectum et affectum; unde in Psalmo: « Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper»; item: « Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, lerusalem »; item: « Domine, ante te omne desiderium meum»; item ad Colossenses tertio: « Quae sursum sunt quaerite», scilicet investigando intellectu; « quae sursum sunt sapite », saporando affectu; Psalmus: « Gustate et videte ». Nec stabile firmamentum., vel fundaraentum, scilicet rectae fidei ad Deum, collocabunl; fides enim est velut fundanientum spiritualis aedificii; unde ad Hebraeos undecimo: « Fides est substantia rerum sperandarum » etc.; primae ad Corinthios tertio: « Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Lesus », id est fides de Christo Iesu. — Aliter secundum Glossam exponitur de haereticis et eorum discipulis.
(Vers. 4.). Sequitur: Et si in ramis, id est '1 exterioribus bonis etc. Tales erant rami iUius Babylonicae arboris, scilicet Nabuchodonosor, Danielis quarto. In tempore germinaverunt, id est, ad tempus modicum aliquod boni principium ostenderunt, secundum iiiud Isaiae decimo octavo: « Immatura perfectio germinabit ». Infirmiter posita, « id est ad horam », ut dicil Glossa»; vel: infirmiter posila, id est debiliter in bono radicata, a vento commovebuntur, id est a tentatione leviori, secundum illud Ezechielis decimo septimo: « Nonne, cum tetigerit eam ventus urens, sipcabitur »1 Et a nimielate ventorum, id est persecutione graviori, eradicabuntur; Glossa: « Penitus eveilentur»; Matthaei decimo quinto: «Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur ».
(Vers. 3.). Confringentur enim rami ineonsummati, scilicet sine spe reparafionis a persecutione gravissima; lob decimo quinto: « Ramos eius arefaciet flarama »; vel: confringentur enim rami incmsummati, id est doctrinae eorum vel operationes carentes caritatis perfectione; ad Colossenses tertio: « Super omnia caritatem habel, quae est vinculum perfectionis ». Et fructus illorum, scilicet proprii, id est opera eorum mala, secundum illud Matthaei septimo: « Arbor mala fructus malos facit »; inutiles, ut non reficiant; Isaiae quinquagesimo nono: « Opera eorum opera inutiiia». Et acerhi admanducandtim, ut non deiectent, sed torqueant; Deuteronomii trigesimo secundo: « Uva eorum, uva feUis et botrus amarissimus »; Ezechielis decimo octavo: « Patres comederunt uvam acerbam » etc. Et ad nihilum apti, ut in nullo de seproficiant; Ezechielis decimo quinto: «Cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis, cum ignis illud devoraverit ». Ex iniquis enim omnes filii, qui nascuntur, non solum nativitate propagationis, sed etiam imitationis, de qua loannis oclavo -: « Vos ex patre diabolo estis». Testes sunt nequitiae adversus pa- Tam ordinariam, quam inUrlineareni, quae ex Rabano
rentes, per pravitatis similitudinem, in interrogatione ma, id est in iudicii divini examinatione, quoniam Deus iustus iudex « interrogabit opera » eorum, infra capitulo sexto; item eorum verba; Matthaei duodecimo: « De omni verbo olioso » etc.; item eorum cogitationes; supra capitulo primo: « In cogitationibus impii interrogatio erit » etc.
Allegorice exponit hoc Glossa de haereticis, sunt muliigena multitudo, quia per diversas sectas diversorum haeresiarcharum dividuntur; qui inutiles sunt Ecclesiae, immo nocivi, quia eam persequuntur. Adulterinae plantationes sunt eorum discipuH, qui ex eorum doctrina erronea generantur. Radices alias non dant, quia in Christo Deo et liomine non collocantur. Iorum rami sunt instabiles, quia, si quid boni liabere videntur, tempore persecutionis ab Ecclesia evelluntur. Fructus eorvm inutiles, quia doctrinis eorum et exposilionibus homines simplices invenenantur. Filii eorum sunt testes nequitiae adversus parentes, quia ex mulliplicatione discipulorum errores magistri gravius damnabuntur.
Seoundo, qnoad statum mortis triplioiter.
lustus autem etc. Hic ponit comparativam commendationem iustoruni quoad statum mortis; et primo ostenditur hic, non esse Sanctis damnosa temporalis mortis acceleratio; secundo subditur accekrationis ratio, ibi: Placens Deo; tertio populi aspicientis slulta opinio: Populi autem videntes.
(Vers. 7.). lustus autem etc., quasi dicat: sic est de iniquis; autem, pro sed; iustus si morte praeoctavo 2: « Dum adhuc ordirer, succidit me ». Bene dixit: praeoccupatus, quia subilamorte, id est improvisa, non potest mori iustus, quia dicitur in Psalmo de persona iusti: « Providebam Dominum in conspectu meo semper » etc.; item: « Anima mea in manibus meis semper », quasi dicat: paratus sum reddere eam, quandocumque Deo placuerit, quod ego moriar. lustus, inquam, si praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit, scilicet aeternae quietis; Psalmus: «Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium ».
(Vers. 8. 9.j. Senectus enim etc, quasi dicat: nec obest praeoccupatio aetatis; senectus enim venerabilis elc.; Glossa: « Non aetas corporis, sed vitae maturitas et morum probitas laudatur »; venerabilis, inquam, id est digna veneratione apud Deum et Angelos et homines iustos; est non diuturna, multitudine dierum; lob trigesimo secundo: « Non sunt longaevi sapientes »; nec numero annorum computata, id est nec multitudine annorum. « Puer enim centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit », Isaiae sexagesimo quinto. Cani enim sunt sensus hominis, id est loco canorum; Glossa: « Quasi: bene est canus qui bene est sensatus », secundum illud Danielis decimo tertio: « Tibi dedit Deus honorem senectutis », id est discretionem et sapientiam, quae solet esse in senibus, secundum illud lob duodecimo: « In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia »; item Ecclesiastici vigesimo quinto: « Corona senum multa peritia ». — Et aetas senectutis, id est aetatis vicem supplens, vita immaculata, « quasi dicat: bene est senex mundus et simplex »; Proverbiorum decimo sexto: « Corona dignitatis senectus, quae in viis iustitiae reperielur ». gnitas; secunda, mortis utilitas: Raptus est etc.; tertia, vitae periculositas: Fascim.atioe.ic.; quarta, temporis opportunitas: Consummatus etc.; quinta, beneplacita Dei voluntas: Placita
(Vers. 10.). Placens Deo, scilicet per veram fidem, secundum illud ad Hebraeos undecimo: «Sine fide impossibile est placere Deo »; factus dilectus, propter perfectam dilectionem, secundum illud Proverbiorum octavo: « Ego diligentes me diiigo»; et vivens, scilicet per gratiam, non moriens per culpam; inter peccatores, scilicet impollutus, quod valde magnum est, cum scriptum sit in Psalmo: «Cum perverso perverteris»; sed iustus quasi hliuni inter spinas, quia nec amittit suae purilatis candorem nec suae famae odorem; Canticorum secundo: « Sicut lilium inter.spinas » etc. Translatus est, de exiho huius mundi ad patriam caelestem, de morte ad vitam, de certamine ad coronam.
Notandum, quod multiplex est transhitio: prima, de culpa in gratiam; primae loannis tertio: « Nos scimus, quia translati sumus de morte», scilicet culpae, « ad vitam », gratiae, « quoniam diligimus fratres». Secunda, de gratia imperfecta ad perfectam gratiam; secundae ad Corinthios tertio: «Transformamur in eandem imaginem a claritate in tem, tanquam a Domini Spiritu ». Tertia, de perfecta ad gloriam; de qua hic: Translatus (Vcrs. 11.). Raptus est, quasi dicat: non solum translatus est, sed raptus, quia cito mortuus Glossa interlinearis: Quasi; bene est senex qui mundus
quasi praeter naturae debitum per violentiam subla- lus. Est autem raptus Sanctorum m vita sua; unde secundae ad Corinthios duodecimo: « Scio hominem ante annos quatuordecim raptum » etc; et in morte, de quo hic: Raptus est etc.; et post mortem, de quo primae ad Thessalonicenses quarto: « Rapiemur cum illis in nuhibus obviam Chrislo in aera». Raptus cst, inquam, ne malitia, id est aperta iniquitas, mutaret inlellectum eius, ipsum a veritate et sinceritate fidei avertendo; aut ne fietio, id est simulata aequitas, de qua Augustinus: « Simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas, quia est iniquitas et simulatio ». Ne fictio, inquam, deciperet, id est corrumperet, animam illius, scilicet affectum eius a dilectione Dei avertendo; secundae ad Corinthios undecimo: « Timeo, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri ».
(Vers. 12.). Fascinatio enim etc, quasi dicat: jjgjjg gfjt gj necesse, ut sic raptus esset etc; fascinatio enim nugacitatis, ab exteriori, id est nugax et adulatoria laudatio, secundum quod liomines maligni dicuntur laudando pueros fascinare ipsos; obscurat bona, scilicet iustorum, etsi non deslruaf illa; obscurat, inquam, quia facit, non videri defectus et imperfectiones ipsorum bonorum, et per hoc superbire de ipsis; ad Galatas tertio: «0 insensati Galatae! quis vos fascinavit » etc; primae ad Corinthios decimo quinto: « Corrumpunt bonos mores colloquia prava ». Et inconstantia concupiscentiae, ab interiori, scilicet concupiscibilis, quae facit hominem inconstantem; lacobi primo: « Vir duplex animo», scilicet qui partim sequitur rationem, parlim sensualitatem, « inconstans est in omnibus viis». Inconstantia, inquam, concupiscenliae, id est concupiscibilis, transvertit, scilicet de bono in malum, sensum sine malitia, id est prius bonum et simplicem; lacobi primo: « Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus ».
(Vers. 13.). Consummatus inbi-evi, id est perfggtyg jjj gratia modico tempore; Isaiae decimo: « Consummatio abbreviata inundabit iustitiam »; explevit tempora multa, scilicet expletione merili, quia acquisivit tempore parvo meritum, quod alii acquirunt per multa tempora; vel: expletione praemii, quia adeplus est aeternitatem, quae perfectione superat tempora multa.
(Vers. 14. 15.). Placita enim erat Deo anima Q'''- eius; ecce, causa consummationis, scilicet gratia et dilectio divina. P/acjto, inquam, per fldem cordis intus et mansuetudinem morum exterius; Ecclesiastici primo: «Beneplacita est Deo fides et mansuetudo ». Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum., id est de mundo, qui plenus est iniquitate; primae loannis quinto: « Totus mundus in maligno posilus est ».
Populi autem; Glossa «: « Persecutores »; viden- Tenio, de tes, « poenam », et non inlelligentes, « futuram glo- opKione!'" riam », nec ponentes in praecordiis, id est intus in corde, quamvis aliquando audiant praedicari; Isaiae quinquagesimo septimo: « lustus perit, et non est qui recogitet»; talia, scilicet, quae consequunlur; supra capitulo tertio: «Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace». — Quoniam gratia Dei, scilicet ad bene operandum; primae ad Corinthios decimo quinto: « Non ego, sed gratia Dei mecum »; et misericordia est in Sanctos eius, ad liberandum de malis; Ecclesiastici ultimo: « Liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui »; ct respectus in electos illius, scilicet ad praemium consequendum; Glossa: « Id est condigna retributio». Et nota, quod sancti dicuntur per prae- Noiandnm. sentem iustitiam; elecli, per aeternam praedestinationem, secundum illud ad Ephesios primo»: « Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancli et immaculati in conspectu eius in caritate».
Tertio, quoad statum post mortem quadrupliciter.
Condemnat autem etc. Hic ponitur comparativa commendatio iustorura quantum ad statum post mortem; et primo, in comparatione impiorum adhuc viventium; secundo, in comparatione morientium: Et erunt post haec etc; tertio, mortuorum: Quoniam disrumpet etc; quarto, resurgentium: Venient in cogitalionibus peccatorum etc
In priraa parte tangitur prirao impiorum a.commendaiustis condemnatio; secundo, condemnationis ralio: speotaTiTen- Videbunt enim finem sapientis.
(Vers. 16.). Condemnat autem iustus mortuus vivos impios; Glossa: « Martyr persecutores suos », ''™°'j, scilicet comparatione raelioris facti, sicut Ninivitae, Matthaei duodecimo. Et iuventus celerius consummala, scilicet hominis iusti, longamvilam iniusH; Glossa: « Id est persecutoris », quia plus boni fecit lempore modico quam ille multo, unde districtius iudicabitur; Apocal.vpsis secundo: « Dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere » etc.
(Vers. 17.). Videbunt etc. Hic poniturduplex ratio praedictae condemnationis, scilicet?V?notan<ia et contemptus. P ) ima m pomt dicens: Videbunt enim, scilicet impii, finem, « id est mortem », ut dicit Glossa; sapientis; Glossa: « Id est Martyris »; unde de Martyre legitur illud Ecclesiastici decimo quarto: « Beatus vir, qui in sapientia morabitur». Et non intelligenl, quid cogitaverit de illo Deus, « id est, quod ei cogitaverit dare in futuro, secundum Glossam, vitam aeternam »; Proverbiorum vigesimo octiivo: « Viri mali non cogitant iudicium ». Et quare munierit illum Dominus, scilioel in praesenti; Glossa: « Armis fidei », secundum illud ad Ephesios sexto: « In omnibus sumentos srutum fidoi »; item: « Induite Yos armaturam Dei ».
(Vers. 18.). Deinde ponit secundam rationem dicens: Videbunt eum, quasi dicat: et quia haec non intelligunt, videbunt euni, Glossa: « Mori »; et contemnent ilknn, unde infra capitulo quinto: « Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum » etc.; item lob duodecimo: « Deridetur iusti simplicitas ». Sic contempserunt ludaei Christum morientem.
tuos autem, scilicet impios, Dominus irridebit; Glossa: « In iudicio », id est, dignos irrisione iudicabit ut fatuos; Psalmus: « Qui habitat in caelis irridebit eos » etc. Nec solum in iudicio generali, sed etiam in particulari, id est in morte; unde Proverbioruni primo: « Ego quoque in ititeritu vestro ridebo » etc.
(Vers. 19.). Et erunt post haec, scilicet post bonorum persecutionem et Domini irrisionem, id est, postquam bonos in praesenti afflixerint, et ipsi a Deo in morte derisi fuerint; e;'i(n rfecM/ewtes, id est deorsum per casum nmrtis in infernum cadentes; Psalmus: « Quemadmodum olera herbarum cito decident». Sine honore, id est societatis beatorum; et in contumelia, scilicet confusionis reproborum; inter mortuos; Glossa: «Daranatos»; in perpetuum, id est sine fine; leremiae vigesimo tertio: « Dabo vos in opprobrium sempiternum et in contumeliam sempiternam, quae nunquam oblivione delebitur».
Quoniam disrumpet etc. Hic tangitur commendatio iustorum in comparalione impiorum mortuorum; et primo tangitur separatio a corpore; secundo, evulsio a mundo: Et commovehit; tertio, exclusio a gloria: Et usque ad summum, vel supremum; quarto, detrusio inpoenam: Et erunt gementes; quinto, deletio ab hominum memoria: Et memoria eorum peribit, vel periet.
(Vers. 19.). Sequitur igitur: QMoraam disrumpet etc. Bene dixi, quod erunt decidentes etc, quoniam disrumpet illos, « scilicet Dominus », secundum Glossam; Osee decimo tertio: « Dirumpam interiora iecoris eorum». tuos, inquam, inflatos, vento superbiae; primae ad Corinthios quinto: « Et vos indati estis, et non magis luctum habuistis». Sine voce, « excusationis »; Matthaei vigesimo secundo: « At ille obmutuit ». Et commovebit illos a fundamentis; Glossa: « Evertet vitam illorum, quam stabilem esse putabant »; lob vigesimo secundo: « Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ». Et usque ad supremum desolabuntur, id est in tantum, quod locum supremum amittent, id est usque ad hoc, quod a celsitudine gloriae excludentur, sicut fiituae virgines, quibus legitur quod « clausa est ianua », Malthaei vigesimo quinto. Et usque ad summum desolabuntur, id est, punientur, quousque reddant quadrantem novissimum, id est poenam pro omni __ peccato, tam magno quam minimo; Matthaei quinto: « Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem ». Prima tamen expositio magis concordat cum divisione praedicta. Et erunt gementes; Glossa: « In poenis; quia nulla consolatione relevabuntur ». Et memoria eorum, non quaecumque, sed felicis recordationis; periel, apud Deum et homines, secundum illud Psalmi: « Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum».
Chapter 5 of 20