Capitulum III
(Vers. 21. 22. 23. 24. 2o.). Haec, scilicet praedicta, cogitaverunt, scilicet impii et perfecerunt; et s»- erravcrunt; unde infra quinto: « Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis »; item Proverbiorum decimo quarto: « Errant qui operanlur malum ». Excaecavit enim eos, scihcet oculum eorum interiorem, malitia eorum; unde in oratione leremiae: « Vae nobis, quia peccavimus; propterea obtenebrati sunt oculi nostri »; item secundae ad Corinthios quarto: « Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ». — Et nescierunt sacramenta Dei, id est sacra et secreta consilia et dispositiones de passione et resurrectione Christi; ad Ephesios tertio: « Notum mihi factum est sacramentum, quod aliis generationibus non est agnitum ». Neque mercedem speraverunt iustitiae; Glossa: « Id est mortis Christi », scilicet exaltationera eius per mortem, de qua ad Philippenses secundo: « Propter quod et Deus exaltavit illum ». Nec iudicaverunt; Glossa: « Id est, intellexerunt », honorem animarum sanctan-um, id est salutem sanctarum animarura per raortem Christi et resurrectionem obtinendam; unde Glossa: « Nonintellexerunt, quia mors CHristi honor est et salus animarum »; Psalmus: « Nimis honorati sunt» etc; item primae Petri secundo: «Vobis igitur honor credentibus » etc — Et bene dixi: Honorem, quia Deus creavit hominem inexterminabilem, id est potentem non mori, ex parte corporis; et ad imdginem, scihcet ex parte animae; Genesis primo: « Faciamus hominera ad imaginem et similitudinem nostram »; ad imaginem, scilicet in natu- TSiWhns; similitudinis suae, scilicet ingratuitis; vel: ad imaginem, in potentia cogniliva; ad similitudinem, in potentia affectiva; imago enim est principium cognoscendi, simililudo ratio diligendi; « omne » enim « animal diligit sibi simiie », Ecclesiastici deciffio tertio; fecit illum. — Invidia autem diaboli, qui scilicet invidit felicitati primorum parentum, mors introivit in orbem terrarum. Secundo, provocat ad iustorum similitudinem dupliciter.
In praecedentibus retraxit a malorum imitatione; hic provocat ad bonorum imilalionem, et primo per slatus eorum commendationem; secundo, per status opposili reprobationem, ibi: Impii autem, secundum quae cogitaverunt etc.
Primo pTovocat pei status eoriun commendationem dupliciter.
In parte prima ex parte retrilrationis iustorum tangitur primo eorum liberatio a malo; secundo eorwn praemiatio in bono: Fulgebunt iusti etc.
In prima primo tangitur eorura hberatio a malo '''''«' damnationis; secundo, a malo mortis tempoTOfc jbi: Visi sunt ocuUs etc.; tertio, a malo praesentis x)exationis vel tribulationis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt.
(Vers. 1.). lustorwn auteni animae in manu sunt etc. Rabanus sic continuat: « In priori capitulo injquorum sententia expressa est, quam contra Christum protulerunt; nunc condemnantur stultitiae, quia Sanctos interire putant, quos pro eius confessiene trucidant ». Sed potest continuari hoc niodo: Bene dixi, quod « imitantur » diabolum « qui sunt ex parte illius ». Autem, pro sed; iustorum animae etc., « id est Martyrum », secundum Glossani; quod etiam verum est de ahis iustis, sed Martyres dicuntur speciahter iusli, quia « iustus est qui neghgit damnum propter amicum », ut habetur Proverbiorum duodecimo; et hoc praecipue faciunt Martyres, quia pro Christo negligunt damnum rerum et amicorum carnahum et etiam propriorum corporum, ut palet ad Hebraeos undecimo. iusto- Contba: ad Romanos quinto: <rl'er unum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors».
Dicendura, quod intravit per diabolum -suggerentem et per hominem consentientem.
Imitantur autem illum, scilicet diabolum, invidendo iustis, qui sunt ex parte illius, scihcet impii, qui sunt de parte diaboli. <c Ipse enim est caput omnium iniquorum », ut dicit Gregorius rum, inquam, animae; non dicit corpora, quia « terra », id est corpus de terra factum, « tradita est in manus impii », lob nono Non dicit temporalia; lob primo: « Ecce, omnia, quae habet, in manu tua sunt » elc. Sed animae in manu Dei sunt, id est in protectione, et ideo suntsecurae; Psalmus: « Qui habitat in adiutorio Altissimi » etc.; loannis decimo: « Non rapiet eas quisquam de manumea». El non tanget illos tormentum morlis, scilicet « aeternae », ut dicit Glossa; unde lob quinto: « In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te maluni », id est tormentum gehennae. Hoc tormentum describitur lob vigesimo quarto: «Ab aquis nivium transiet ad calorem nimium »; item in Psalmo: « Pluet super peccalores laqueos, ignis » etc. Nomine autem mortis in sua communitate sumto inteUigitur hic mors aeterna, quia ilia est vera mors; temporalis autem est quasi umbra mortis; est enim quidam transitus ad vitam, secundum illud loannis quinto: « In iudicium », scilicet condemnationis, «non venit, sed transiit a morte in vilam ».
(Vers. 2.). Visi sunt oculis etc. Notandum, quod J mali et increduli mortem Sanctorum reputant mor- i tem in separatione coniunctionis animae ad corpus, afjlictionem in dolore coniuncti, exterminium in perditione animae, quam reputant cum corpore perire; iter exterminii quantum ad sequentem incinerationem corporis. Secundum hoc legitur sic: Visi sunt, id est msli, ocilis insipientium mori, scilicet morte aeterna, cum tamen transeant ad vitam mehorem. Unde Augustinus: « Tantam praestitit Deus gratiam fidei christianae, ut mors, quam vitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad vitam». Oculis, inquit, insipientium., qui « oculos suos statuerunt declinare in terram », id est, qui solum considerant praesentia nec futura; et
ideo talibus videntur prorsus mori, sed oculis sapientium videntur nasci, propter quod obitus Sanctorum vocatur natale, secundum illud lob undecimo: « Cum te consumtum putaveris, orieris ut lucifer». EC aeslimata est, scilicet ab impiis, afflictio, scilicet sola sine aliqua utilitate, exitm illorum, de corpore, cum tamen sit eis consolatio, secundum illud ad Philippenses primo: « Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo >>; Bernardus: « Sancti habent mortem in desiderio, vitam in patientia ». Reprobis autem est afflictio exitu.s suae mortis, et hoc, quia, ut dicit idem Bernardus, « est eis dolor in exitu, horror in transitu, pudor in Dei conspectu ».
(Vers. 3.). Et ab itinere iusto, id est a via iustitiae, abierunt in exterminium; Glossa: « Id est reputatione malorum», quia « palmam martyrii afflictionem putant et exterminium », id est secessum in nihilum quoad animam, quam putant in nihilum redigi; et repete: abierunt iusti, reputatione impiorum, in iter exterminii, id est incineralionem, quantum ad corpus; quod exterminium sive iter exterminii, est a nobis, id est a primis parentibus; ad Romanos quinto: « Per unum hominem mors intravit in mundum ». Vel: externiinium vocat mortem temporalem, quia excludit a vita praesenti; iter autem exterminii vocat mortem aeternam, quia excludit a vita aeterna; Baruch tertio: « Exterminati sunt et ad inferos descenderunt ». Et cum hoc ibi transitur vel itur a poena mortifera in poenam niortiferam, secundum illud lob vigesimo quarto: « Ab aquis nivium transiet ad calorem nimium ». Tales errant sic aestimando; unde infra quinto: « Nos insensati vitam iiiorum aestimabamus insaniam et fmem illorum sine honore ». illi autem sunt in pace; Glossa: « Perpetuae quietis, nunc in spe, tandem in re »; Apocalypsis decimo quarto: « Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis ». Terminus enim iustorum est pax; unde Isaiae trigesimo secundo: « Erit opus iustitiae pax».
Et si coram hominibus etc. Hic tangitur liberatio a malo praesentis vexationis, et primo liberatio in spe; secundo in re, ibi: In paucis vexali etc.; tertio causa utriusque, ibi: Quoniam Deus tentavit eos etc.
(Vers. 4. 3.). Dicitur ergo: Etsi, pro quam- oe vis, coram hominibus; Glossa: « Quia. coram Deo corona gloriae »; tormenla passi sunt, scilicet varia et gravia, ut patet in Martyribus, de quibus ad Hebraeos undecimo: « Lapidati sunt, secti sunt » etc. Spes illorum, scilicet iustorum, secundum illud Proverbiorum decimo quarto: « lustus sperat in morte sua»; immortalitate plena est, immortalitate, inquam, non qualis fuit immortalitas primorum parentum, scilicet cum possibilitate moriendi; non qualis damnatorum in inferno, scilicet cum moriendi perpetuo desiderio; Apocalypsis nono: « Desiderabunt mori, et fugiet ab eis mors »; non qualis parvulorum in limbo, scilicet cum defectu vitae gloriosae, sed qualis Beatorum in caelo; ad Romanos quinto: « Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei». — Et merito sperant, quia, in paucis Dexaii, Glossa: « Corporaliter »; in multis bene disponentur; Matthaei vigesimo quinto: « Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam»; Lucae vigesimo secundo: « Ego dispono vobis regnum » etc. Quae autem sint ista multa, dicitur Isaiae sexagesimo quarto: « Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te ».
Sed dubitatur de hoc quod dicit: Inpaucisvexali etc, quia dicitur ad Hebraeos undecimo: « Lapidati sunt, secti sunt» etc.
Dicendum, quod multa fuerunt eorum );ormenta in se, sed pauca in comparatione: primo in compatanget fe malum; malum utique triplex, quod eos manet in
ratione suae reputationis, secundum illucl Genesis
vigesimo nono: « Videbantur ei », scilicet lacob, <t dies pauci prae amoris magnitudine ». Secundo,;5a*- sionis Ckristi; Threnorum primo: «0 vos omnes, qui transitis per viara »! item in Psalmo: « Absorpti sunt iuncti petrae», scilicet Christo, « iudices eorum », id est ipsi Apostoli et alii Martyres. Tertio, in comparatione /MMrae TOerc«to; ad Romanos octavo: « Non sunt condignae passiones » etc.;item, secundae ad Corinlhios quarto: « Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis ». Quarto, in comparatione aeternae affliclionis; lob sexto: « Qui timet pruinam, irruet super eum nix». Quinto, in comparatione debiti et obligaiionis, id est poenae debitae propter omissa et obligationis propter commissa; Psalmus: « Quid retribuam Bomino pro omnibus, quae retribuit mihi »?
Quoniam Deus tentavit eos etc. Hic tangitur causa praedictorum, et primo eorum ca*%ato; secundo, eorum purgatio, ibi: Tanquam aurum in fornace etc; tertio, futura remuneratio, ibi: Et in tempore erit etc.
Bene dixi, quod in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos; Glossa: « Id est, castigavit variis tribulationibus »; secundae ad Corinthios sexto: « Ut castigali et non mortiQcati».
Sed contra: « Deus neminem tentat », ut liabetur lacobi primo
Dicendum. quod non tentat ad addiscendum, ut homo; Danielis primo: « Tenta nos, obsecro » etc.; nec ad decipiendum, ut diabolus; Matthaei quarto: «Accedens tentator dixit ei » etc; item primae ad Corinthios septimo: « Ne tentet vos satanas »; sed ad erudiendum, ut magister discipulum; Psalmus: « Proba me, Domine, et tenta me » etc
Et invenit eos dignos se, scilicet « participatione beatitudinis suae'», quae per tribulationes acquiritur; unde Actuum decimo quarto: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum »; item Tobiae tertio: « Si in probatione fuerit, coronabitur ».
(Vers. 6.). Taiquam aurum in fornace probavit illos, scilicet ex parte animae, eos per ignem tribulalionum purgando, sed non consumendo; Glossa: « Sicut aurum in fornace non utitur, sed probatur, ita Martyres non deficiunt, sed ad gloriam praeparantur »; Ecclesiastici secundo: « In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humihationis », quae scilic«t est per tribulationes praesentes; lob vigesimo tertio: « Probavit me quasi aurum, quod per ignem transiit ». Et quasi holocausti hostiam, quae tota incenditur in sacrificio dominici corporis; accepit eos, scilicet ex parte corporis, eorum devotionera approbando vel acceptando; ad Romanos duodecimo: « Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem ». Et in tempo7-e, scilicet retributionis; (ilossa: « Non est perpetua mors Sanctorum, sed in die iudicii copiosa remuneratio »; erit respectus illorum, id est, respicientur a Deo, scilicet oculo misericordiae, quod petebat Psalmista dicens: « Respice in me et miserere mei ». Respectus, inquam, corum, id est iustorum, qui modo videntur derelinqui a Deo, secundum illud Psalmi: « Deus, Deus meus, respice in rae, quare me dereliquisti »? item, contemni, secundum illudPsalmi: «Quarefaciem tuain avertis»?
Fulgebunt iusti etc. Postquam egit de libera- 11- 1..,. 7 lione a malo, hic subdit de praemiatione in bono, primo, qiimlxim a.d stolam co?-j;?o;'«.s; secundo, quanlum ad honorem iudiciariae potestatis, ibi: ludicabunt nationes etc.; tertio, quantuin ad gloriam divinae fruitionis, ibi: Qui confidunt in illo etc.
(Vers. 7.). Bene dixi, quod erit in tempore respectus illorum, quia fulgebunt iusti, scilicet dote claritatis in iudicio quoad substantiam corporis, secundum illud Malthaei decimo tertio: « Tunc iusti fulgebunt sicut.sol»; sol autem fulgebit septempliciter quam modo; unde Isaiae trigesimo: « Erit lux lunae ut lux solis, et lux sohs erit septempliciter ». Et tanquam scintillae discurrent, id est ad discurrendum habiles per dotem agilitatis, et hoc quoad operationem vel motum corporis, secundum illud Isaiae quadragesimo: « Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae»; Augustinus: « Ubi voluerit spiritus, protinus erit et corpus». Tanquam scintillae, mqmm, in arundineto, quod incendunt et consumunt. Arundinetum vocat passio Martyrum per calorem fldei et fervorem caritatis Domino
hic coUegium reproborum, quia est exterius per simulationem splendidnm, interius veritate vacuum, nullo fructu boni operis onustum, palude carnalis concupiscentiae assidue irrigatnm, a vento superbiae agitatum, aeternae combustioni aptum. In Iioc arundineto dicuntur Sancti discurrere, eos conculcando; Malachiae ultimo: « Calcabitis impios ».!n scintiUa vero quatuor dotes corporis notari possunt, scilicet propter igneam claritatem, subtilitatem, agilitatem, et virtutem activam, per quam impassibilitas potest intelligi.
(Vers. 8.). ludicabunt nationes. Hoc specialiter dicitur de Sanctis perfectis, qui iudicabunt et non iudicabuntur. Quatuor enim ordines erunt in iudicio, ut dicit C.Iossa super illud Psalmi: « Non resurgent impii in iudicio ».
Sed quomodo iudicabunt Sancti, cum scriptum sit loannis quinto: « Pater omne iudicium dedit FiHo »?
Dicendum, quod est iudicium auctoritatis, quo iudicabit tota Trinitas; disceplationis, quo solus Christus homo; assessoriae dignitatis, quo saW Sancti perfectiores; approbationis, quo omnes boni; comparationis, quo boni, id est minus mali; Matthaei duodecimo: « Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam ».
Et dominabicntur populis, scilicet post iudicium; Apocalypsis quinto: « Regnabimus super terrara », id est terrenos. Vel: dominabuntur populis, post mortem; Matthaei decimo quinto: « Catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum», id est nos de beneflciis Beatorum. Et regnabit, cum eis, vel in eis, Dominus illoruni, scilicet Christus; Apocalypsis decimo nono: « Rex regum » etc.; in perpetuum; Lucae primo: « Regni eius non erit finis »; Psalmus: « Regnum tuum, regnum omnium saeculorum ».
Qui confidunt in illum. Hic tangit gloriam fruitionis; et hanc tangit in tribus, scilicet in cogni- tiom veritatis, in inhaesione bonitatis, M: Et fideles in dilectione; in perfectione eomprehensionis, ibi: Quoniam donum et pax, est etc.
(Vers. 9.). Dicit ergo: Qui confidunt etc, quasi dicat, non solum iudicabunt, sed etiam qui confidunt in illum, scilicet Deum, in praesenti, secundum illud Psalmi: « Qui confidunt in Domino sicut mons Sion »; intelligent veritatem, aperta visione; primae loannis tertio: « Videbimus eum, sicuti est »; Glossa: « Secundum confidentiam veram datur intellectus veritatis ». Et fideles in dilectione, id est fideliter illum diligentes et inseparabiliter, sicut Apostolus, qui dicebat: « Quis nos separabit a caritate Christi » etc, ad Romanos octavo; Ecclesiastici sexto: « Amico fideli nulla est comparatio »; acquiescent illi; Glossa: « Quia in futuro ab eius societate non poterunt avelli, quem hic fide et spe iam tenebant ». Succedet ergo intelligentiae fidei quies iii Deo per dilectionem. Quoniam donum; Glossa: « Aeternae satietatis »; Psalmus: « Satiabor, cum apparuerit gloria tua »; item: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae ». Et pax, « aeterna », secundum Glossam; Isaiae trigesimo secundo: « Sedebit populus meus in pulcritudine pacis»; item ad Philippenses quarto: « Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum »; est electis eius, Sanctis, quos Deus elegit de hoc mundo; loannis decimo quinto: « Non vos me elegislis, sed ego elegi vos de mundo ». — Potest etiam hoc exponi de merito praesenti, quod consistit in cognitione veritatis per fidem, in conformitatc humanae et divinae voluntatis per amorem, it;i quod donum referatur ad fidei cognitionem, et pax ad amoris tranquillitatem.
Secundo provooat ad iustorum aimilitudinem per status oppositi reprobationem triplioiter.
Impii autem, secundum quae cogitaverunt etc Hic ponit oppositi status reprobationem; et primo ostendit, falsum esse impiorum errorem de sua punitate; iemnAo, erroneam esse eorum de prttemio continentis vitae, ibi: Quoniam felix est sterilis; tertio, de supplicio inconlinentiae, ibi: Filii autem adulterorum etc
In prima parte tangit primo eorum punitionem in se ipsis; secundo, aequitatem punitionis, ibi: Sapientiam enim et disciplinam etc.; tertio, tionem exuberantem etiam in suis, ibi: Mulieres eorum imensatae etc
(Vers. 10.). Sequitur igitur: Impii autein etc Bene dixi, quod iusti sic praemiabuntur; autem, pro sed; impii, secundum quae cogitaverunt, id est merito malarum cogitationum, locutionum et operatiomim ex malis eorum cogitationibus procedentium; habebunt correptionem, « id est poenam », ut dicit Glossa; unde dicit: « Cum iusti intrabunt in requiem, impii ibunt in supplicium aeternum ». Qui neglexerunt m*«i(m, neutraliter, «id est iustitiam»; vel masculine, iustum, « id est ipsum Deum », secundum Glossam, et hoc bonum omittendo; leremiae quadragesimo octavo, secundum aliam litteram: «Maledictus, qui facit opus Domini negligenter »; Seneca: « Gravis iactura est, quae per negligentiam fit ». Et a Domino recesserunt, malum aperte comraittendo; leremiae secundo: « Scito et vide, quia malum et amarum est, te dereliquisse Deum tuum »; malum, propter poenam damni; amaruni, propter poenam sensus; Glossa dicit: « k Domino recedunt qui disciplinam et sapientiam abiiciunt »; hoc autem valde malum.
(Vers. 11.). Sapientiam enim etc. Enim, id est quia; qui abiicit, Glossa: « Male opefando », sapientiam, de aeternis, disciplinam, de temporalibus; vel potius: sapientiam, fidei, disciplinam, morum; infelix est, scilicet persona eius, id est felicitate indignus. Sed econtra « bealus homo, qui invenit sapientiam », Proverbiorum tertio; et ideo ibidem: « Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias »; item ad Hebraeos duodecimo: « Noli negligere disciplinam Domini». El vacuaest, scilicet effectu, spes illorum, praesens; Glossa: « Qua putabant, temporalia fore aeterna, et peccata fore irapunita»; Ecclesiastici trigesimo quarto: « Vana spes et mendacium homini insensato ». Etlahores, in sustinendo, sine fructu; Glossa: « Mercedis aeternae »; Ecclesiastae decimo: « Labor stultorum affliget eos ». Econtra iusto dicitur: « Labores manuum luarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit ». Ex hoc patet, quod vita impiorum laboriosa est; unde infra quinto: « Ambulavimus vias difficiles », sed infructuosas; unde Habacuc secundo: « Laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum et deficient ». Et inutilia opera eorum, in agendo; inutilia, « quia caelestem babitationem non raerentur », ut dicit Glossa; ad Galatas quinto: « Qui talia agunt regnum Dei non consequentur ». — Ex praedictis patet, quod tales consequentur quatuor mala, quae sunt: personae infelicitas, spei va- Scilicet interlmearis (ex Rabano), quae posl requiem adcuitas, laboris infrucluositas, operis inutilitas sive opus demeritorium.
(Vers. 12. 13.). Mulieres etc, quasi dicat: non De solum ipsi, sed et mulieres, id est uxores, eo7-um insensatae sunt, id est sapientia carentes; el ne-r quissimi filii eorum, quia paterni sceleris imitatores, sceleris, inquam, in se et in proximum et in Deum, et ideo nequissimi. — Maledicta creatura eorum, « id est factura, secundum Glossara; sa pientia enim quae Deus benedicendo creavit non maledicit, sed operationem reproborum maledictione aeterna dignam esse ostendit ».
Secundum Glossam haec allegorice de haereticis exponi possunt, ut dicamus: Mulieres, « id est carnales voluptates, vel pravae interpretationes vel dogmata »; et filii, « id est opera prava »; et creatura eorum, id est discipuli. — Vel: maledicla crea- «wra, non sirapliciter, sed eo/'Mm, in quantum venit in abusum eorum. lum esse; et prirao illud ostendit ex parte sexus feminei; secundo, ex parte sexus virilis: Ei spado etc.
Dicit igitur: Quoniam etc, quasi: bene dixi, quod mulieres eorum et filii ex eorura luxuria procreati sunt maledicti, quoniam e contrario felix sterilis, id est casta corpore; et ponit consequens pro antecedente; el incoinquinata, mente; Lucae vigesimo tertio: « Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt»; quae nesciuit, scientia experientiae, torum in delicto, «adulterii», dicit Glossa. Quantum autem sit peccatura adulterii, tangitur in Ecclesiastico versus finem quasi per totum, et Proverbiorura sexto: « Non grandis culpa est, cum quis furatus fuerit » etc.; et infra: « Qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam ». — Glossa 1" etiara hoc exponit de adulterio spirituali, dicens: « Felix anima casta et continens, quae nec haeresi nec idololatria polluitur ». Habebit fructum; Glossa: « Aeternae beatitudinis fructum », scilicet vel trigesimum, qul debetur coniugatis, vel sexagesimum. qui viduis, vel centesimum, qui virginibus. De hoc multiplici fructu dicitur in parabola
de semine Lucae octavo: « Et ortum fecit fructum, aliud centuplum » etc. In respectione animarum sanctarum; Glossa: « In die iudicii, quando Deus respiciet animas sanctas eas remunerando, et ipsae respicient eum contemplando ».
(Vers. 14.). El spado etc. Hic ex parte sexus virilis primo tangitur continentiae meiHtum; secundo jyraemium, ibi: Dabitur etc.; tertio, ratio praemii: Bonorum enim etc.
(Vers. 14.). Sequitur igitur: Et spado, « qui nus suas iniquitatem, id- est, peccatum incontinentiae non perpetravit opere, sed mundus est corpore. Nec cogitavit adversus Deum nequissima, id est, nec peccavit consensu vel voluntate, sed est mundus cm-de; utraque enim munditia requiritur; unde Augustinus: « Ubi Dominus iudicans mentis corruptionem iuvenerit, simul et corporis incorruptionem damnabit ». Spado, inquam, talis, repete: felix est, niodo iu spe, sed tandem in re. Dabitur enim illi, in praesenti scilicet, lidei donum electum.; fidei, inquam, quae in spe beatificat, secundum illud loannis vigesimo: « Beati, qui non viderunt et crediderunt ». Donum electum vocat donum fldei, quia ex divina electione datur et homines electos facit; ad Philippenses primo: « Vobis donatum est, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini». Et sors, id est portio in futuro, m templo Dei; Glossa: « In caelo»; Psalmus: « Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes eius ».
Sed contra: Quia Apocalypsis vigesimo primo: « Templuni non vidi in ea », scilicet in civitate superna.
Dicendum, quod non est ibi templum materiale, sed spirituale.
Acceptissima. Notandum, quod sors accepto est in bonis naturae, acceptior in bonis gratiae, acceptissima in bonis gloriae. Hoc est « datum optimum », de quo lacobi primo.
(Vers. 15.). Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; Glossa: « Id est aeternum gaudium »; primae ad Corinthios tertio: « Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem». Et quae non concidat radix sapienliae, intransitive; « sapientia enim est radix huius fructus ». Haec radix non concidit, quia « perpetuae salutis fruclum affert », secundum Glossam »; Ecclesiastici primo: « Radix sapienliae timere Dominum ». Haec radix paucis est nota; Psalmus: « Non est timor Domini ante oculos eorum »; Ecclesiastici primo: « Radix sapientiae cui revelata est »?
Filii autem adulterorum elc. Hic determinat poenam incontinentiae, quam putabant reprobi nul- 1 lam esse, et primo tangitur poena eis infligenda in futuro; secundo, inflicta in hoc mundo, ibi: Et si quidem; tertio, poenae ratio, ibi: Nationes etc.
(Vers. 16.). Dicit igitur: Filii etc. Bene dixi, quod continentes remunerabuntur; autem, pro sed; 1 filii adulterorum, imitatores scilicet paternae incontinentiae; in consummatione erunt, « id est aeterna consumtione », secundum Glossam; Exodi vigesimo: « Vindicans peccata palrum in filios », sciUcet imitatores paterni sceleris. Et ab iniquo toto, scilicet adulterii, semen, supple: productum, exterminabitur; Glossa: « In fuluro », quando scilicet extra terminos terrae viventium proiicientur; unde Baruch tertio: « Externiinati sunt et ad inferos descenderunt». Glossa vero aliter exponit de fdiis et semine, id est de discipulis haereticorum, quibus comminatur hic poenam sensus et poenam damni, quia adulterant verbum Dei. De talibus dicitur secundae ad Corinthios.secundo: « Non sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei ».
Chapter 4 of 20