Capitulum XVI
(Vers. 18.). Sed et animalia; Glossa: « Non solum hominum speciem», sed et animalium imaginem, ut Aegyptii Isidem in specie bovis, Babylonii draconem, ut patet Danielis decimo quarto; miserrimi colunt; Proverbiorum decimo quarto: «Mise- I ros facit populos peccatum». Sunt quidem miseri
omnes impii et peccatores, sed miseriores omnes infldeles, sed miserrimi idola colentes. Propter hoc bene dixi: Sed el animalia miserrima colunt; in Psalmo: « Mutaverunt gloriam suam in simililudinem vituli comedentis foenum ». Insensata enim; enim, pro sed; insensata, id est statuae, compwrata his, scilicet animalibus, illis deteriora sunl, quia, secundum Augustinuin, melius est vivens non vivente, et sentiens non sentiente; unde Glossa: «In veritate viventia meliora sunt mortuis, et sensibilia insensibilibus, et rationalia irrationaiibus. Sed digmim fuit, ut qui Creatorem ignorabant in creaturis distinctionem non scirenl ».
(Vers. 19.). Sed nec aspectu etc. Ita dictum quod idola nec audiunt nec vident aliquid vel cognoscunt; nec solum illa nihil vident, sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere. Sed nec aspectu, quasi dicat: non solum in absentia per imaginalionem, sed nec in praesentia per sensum; aliquod ex his animalibus, quae sci-
Secundo determinatur de supplicio poenae culpabilium.
Propter hdec et his similia etc. Postquam a. decimo tertio capitulo egit de merito culpae quoad poenas graviores ordinatas ad condemnationem impiorum, hic agit de supplicio poenae, et primo de poenis antecedentibus mortem, scilicet in isto capitulo et decimo septimo; secundo, de poenis inferenlibus mortem, scilicet capitulo decimo octavo et decimo nono.
Primo agitar de duabus poenis antecedentibus mortem.
In prima primo agit de-poena sensus, scilicet de plagarum immissione, scihcet capitulo isto; secundo, de poena rfamm, scilicet de lucis subtractione, capitulo decimo septimo.
De poena sensus duplici.
In prima primo de poena inflicta per res animatas; secundo, de poena inflicta per res inanimatas: Negantes enim te. licet colunt, bona potest conspicere, id est bona aspiciendo cognoscere; et intelligendum est de bonis honestis, quae sunt bona simpliciter, ut sunt virtutes et huiusmodi; non de bonis utilibus, vel delectabilibus, quae sunt bona secundum quid =. Effugerunt autem etc, quasi dicat: ita miserrimi colunt animalia; autem, pro sed, ejfugerunt etc. Vel: aulem, hoc est certe colendo animalia, ejfugerunt Dei laudem et benedictionem eius, quasi dicat: nec ipsum Deum laudaverunt nec benedixerunt; laudem pro eius bonitate in se, et benedictionem pro eius beneficentia ad nos. Contra quae duo dicitur in Psalmo: « ConQtemini Domino, quoniam bonus », scilicet in se, « quoniam in saeculum misericordia eius », id est, quoniam beneficentia misericordiae eius ad omnes se extendit; et dicit elfugerunt, non solum intus corde non laudantes et non benedicentes, sed nec ore confitentes, contra quod ad Romanos decimo: « Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem ».
Prima poena sensns, infiiota per res animatas.
In prima primo tangitur Aegyptiorum per vilia animalia et nociva punitio; secundo, econtra Hebraeorum per delectabilia animalia consolatio: Pro quibus etc.; tertio, eorum ab animalibus nocivis liberatio: Etenim; quarto, praedictae punitionis et liberationis ratio: In hoc autem.
(Vers. 1.). Propter haec, scilicet quia miserrirai cqiebant idola, sive propter idololatriae peccata, et his similia, id est propter alia peccata idololatriae praedictis similia, passi sunt digne tormenta; ad Ephesios quinto: « Propter haec venit ira Dei in filios diffidentiae »; Deuteronomii vigesimo quinto: « Pro mensura peccati erit et plagarum modus ». Non enim debet esse dedecus culpae sine decore iustitiae vel vindictae, secundum Augustinum. Et per multitudinem bestiarum, terram scilicet eorum vastantium, ut muscarum, locustarum et ranarum et huiusmodi; exterminati sunt, id est graviter afflicti, et forte aliqui eorumoccisi; supra duodecimo: «Per haec quae coluerunt, dedisti eis summa tormenta »; Deuteronomii trigesimo secundo: « Dentes bestiarum immittam in eos».
Pro quibus tormentis etc. Hic tangitur Israelitarum consolatio, et primo ponitur consolationis secundo, causa: Ut illi; tertio, celeritas: Hi autem; quarto, accelerationis opportunitas: Opm-tebat elc.
(Vers. 2.). Pro quibus tormentis, id est loco quorum tormentorum, quasi e contrario; bene disposuisti populum luum, scilicet Israeliticum, qui erat eius « populus peculiaris», ut habetur Deuteronomii septimo. Quibus, id est cui populo, dedisti concupiscentiam delectamenti sui, id est concupitum delectabile; « desiderium enim, si compleatur, delectat animam », ut habetur Proverbiorum decimo tertio. Navum saporem, in cibum novi saporis, escan parans eis ortygometnram, et dicitur ille avis, scilicet coturnix, ortygometra, ut dicunt ab Ortygia terra, in qua primo visa est et inde abducta vel eseas parans etc; et tunc secundum aliquos ponitur hic plurale pro singulari, cum dicit: escas parans eis ortygometram, id est coturnicem, secundum illud Psalnii: « Petierunt, et venit coturnix» etc; Exodi decimo sexto: « Factum est vespere, et ascendens coturnix cooperuit castra »; item Numerorum undecimo: « Ventus auteni Domini egrediens coturnices arreptas trans mare delulit » etc Sed non oportet, quod pro singulari ponatur plurale, quia potest glossari sic: escas, id est loco escarura.
(Vers. 3.). Ut illi quidem, scilicet filii Israel, concupiscentes cscani, scilicet carnium Aegypti, Exodi decimo sexto, propler ea, scilicet coturnices, quae illis ostensasunt, scilicet ad desiderandum, et missa, scilicet ad comedendum, etiam a necessaria concupiscentia, id est valde urgenti, averterentur, id est, ne amplius carnes Aegypti et reditum in Aegyptum desiderarent; in Psalmo: « Concupierunt concupiscentiam in deserto »; item Numerorum undecimo: « Populus flagravit desiderio carnium », eum tamen dicalur Ecclesiastici decimo octavo: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere ». Hi autem, scilicet filii Israel, in brevi inopes facti, id est modico tempore, quia eorum inopia parum duravit; Deus enim cito subvenit, secundum illud Isaiae sexagesimo quinto: « Antequam elament, ego exaudiam »; inopes, id est cibo indigentes; novam Vers. 6. — Sequilur Prov. 13, 19. gustaverant escam, id est insolitam vel insolitarum avium.
(Vers. 4.). Oportebat enim etc, quasi dicat: et recte sic faclum; oportebat enim, id est opportunum erat, illis, scilicet.egyptiis, sine excusatione quidem, scilicet culpae, pro qua puniebantur; ad Romanos primo: « Ita, ut sint inexeusabiles »; item ibidem secundo: « Propter quod inexcusabilis es, 0 homo »; supervenire inleritum, scilicet poenae interimentis supplicium a summo iudice ad eorum oppressionem; lob decimo octavo: « Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus»; item Proverbiorum vigesimo nono: « Viro, qui corripientem dura cervice contempserit, repentinus ei superveniet interitus». Illis, dico Aegyptiis, exer-cenlibus tyrannidem, id est crudele imperium in fdios Israel, opprimendo eos duris operibus, ut patet Exodi primo et quinto, et in flumine pueros eorum submergendo, ut patet Exodi primo. His autem, scilicet Israeliticis, tantum ostendere, supple: oportebat; quemadmodum inimici eorum exterminabantur, ut sic, visa eorum poena, corrigerentur, secundum illud Proverbiorum decimo nono: « Pestilente flagellalo, stultus sapientior erit »; item ibidem vigesimo prirao: « Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus ».
Etenim etc Hic prirao ostenditur periculi gravitas; secundo, liberationis celeritas: Sed non in perpetuuni; tertio, liber'antis virtus sive potestas: Qui enim.
(Vers. S.). Dicit ergo: Etenim, quasi: bene dixi: his autem tantum ostendere etc.; etenim, pro quia; cum illis, scilicet filiislsrael, supervenit saeva hestiarumira, scilicet ab offensa superni iudicis, quem olTenderant raurraurando contra ipsura, ut patet Numerorum vigesimo primo: « Misit Dorainus in populura serpentes ignitos ». Morsibus perversorum eolubrorum, quia eflicaces erant ad nocendura, exterminabanlur, scilicet aliqui eorura; unde priraae ad Corinthios decimo: « Murmuraveritis, sicut quidam eorura raurmuraverunt et a serpentibus perierunt». dens el flens, iunctis sibi pariter filiis Israel, et ait: Quis daid est irae tuae eflectus, non aninii tui adectus, secundum illud: « Ego Dominus, et non irascor »; permaiisit, scilicet in filiis Israel; Habacuc tertio: « Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis ». Sed ad correptionem, non ad condemnationem, in brevi, id est modico tempore, lurbati sunt, id est afflicti, scilicet exterius et inde turbaii, interius; Isaiae quinquagesimo quarto: « Ad punctum in modico dereliqui te etc, et in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et iri misericordia sempiterna misertus sum tui »; leremiae trigesimo: « Te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio, ut non videaris tibi innoxius ». Signum habentes salutis; Glossa: « Serpentem aeneum pro signo positum, cuius aspectu sanabantur », ut patet Numerorum vigesimo primo. Ad commemoralionem mandati legis tuae, scilicet custodiendae, secundum illud Psalmi: « Et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea », sicut puer negligens flageliatur, ut lectionem suam repetat et confirraet.
(Vers. 7.). Et bene (: signum habentes,xQn causam; qui enim conversus est, scilicet vel interius per poenitentiam ad Deum, vel exterius ad serpentem aeneum ad aspiciendum; non per id quod videbatur, scilicet oculo corporali, sanabalur, id est non per serpentem aeneum; sed per te, Salvatorem omniwn, per dictum serpentem significatum; loannis terlio: « Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium liominis »; sicut etiam mortuus non potuit suscitari per Elisei baculum, cui non in hoc obediebat, sed per ipsum, ut habetur quarti Regum quarto.
In hoc autem oslendisli etc. Hic subiungitur praedictae punitibnis et liberationis ratio, scificet ostensio divinae iustitiae et misericordiae, et primo ex parte Aegyptiorum punitorum ostensio divinae iustitiae; secundo, ex parte Hebraeorum liberatorum ostensio divinae misericordiae et quaedam causae aliae: Filios autem tuos.
(Vers. 8.). In hoc aulem, scilicet in Aegyptiorum afnictione et Israelitarum facili liberatione, ostendisti, id est, ostendere voluisti, quamvis illi non viderint; unde non possunt conqueri nisi de caecitate oculorum suorum, sicut si alicui lippo ostendatur sol lucens, et ille non videat, secundum Augustinum; inimicis nostris, scilicet Aegyptiis; mali enim sunt inimici iustorum, scilicet active, non passive, quia scilicet odiunt iustos, quamvis diligantur ab eis; ostendisli, inquam, quia tu es, scilicet solus, qui liberas ab omni malo;m Psalmo: « Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus ».
Contra: Cur multi non liberantur a malo?
Dicendum, quod sic est intelhgendum: liberat omnes, qui hberantur, sicut illud loannis primo: « Illuminat omnem hominem » etc., scilicet qui illuminatur.
(Vers. 9.). Illos enim, scilicet Aegyptios te non colentes, locustarum et muscai-um occiderunl morsus; locustarum, Exodi decimo; et muscarum, Exodi octavo; occiderunt, ad litteram aliquem eorum, quamvis non legatur ibi expresse. Et non est inventa sanitas animae illorum, Aegyptiorum scilicet, sicut flliis Israel a serpentibus; in Psalmo: « Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae » etc.; lereraiae trigesimo: « Insanabilis fractura tua, pessiraa plaga tua». Quia digni erant, scilicet exigentibus eorura meritis, ab huiusmodi, scilicet vilibus aniraalibus, exterminari; unde Augustinus super loannem: « Populum superbum Pharaonis Dominus doraare potuit ursis et leonibus, sed muscas et res viUssimas immisit, ut eorum superbia domaretur ». Eadem ratione et homines pulicibus affliguntur; unde,ugustinus: « Quid te inflas, humana superbia? Pulicibus resiste, ut dormias ». cedat, primo repetit eorum liberationem; secundo, liberationis multiplicem rationem:. Misericordia enim tua.
(Vers. 10.). Filios autem tuos, id est IsraeUtas; Exodi quarto: « Primogenitus meus Israel »,
filios, inquam, tuos, per fidem, secundum illud loannis primo: « Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius »; nec draconum venenatorum vicerunt dentes, id est serpentum ignitorum; Deuteronomii octavo: « Ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas ». Loquitur hic de bonis, qui filii Dei sunt, non de malis.
Misericordia enim tua; ostenditur autem hic rationis: In memoria enim; tertia, virtus divini sermonis: Etenim neque herba; quarta, ostensio divinae pietatin: Tii es enim, Domine; quinta, humana fragilitas: Homo autem etc.
Bene dixi: filios autem tuos, id est Israelitas, ncc dracouum venenatorum dentes, id est morsus serpentum ignitorum, vicerunl; misericordia enim tua, id est elTectus misericordiae tuae, adveniens sanabat illos; in Psalmo: « Si dicebam: Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adiuvabat me »; leremiae trigesimo tertio: « Obducam cicatricem tuam et dabo tibi sanitatem »; « ipse enim vulnerat et medetur », lob quinto.
(Vers. 11.). In memoria enim sermonum tuorum, id est per reraunerationem mandatorum tuorum, exterminabantur, aliqui scilicet illorum, et velociter sanabantur, vel salvabantur, scilicet alii poenitentes, visa morte vel poena aliorum; iuxta illud Psalmi: « Cum occiderent eos », id est aliquos ex eis, « quaerebant eum » id est alii poenitentes. Vel: iidem exterminabantur, id est graviter puniebantur, et velociter sanabanlui-, ne in aliam, id est profundam, incidentes, id est intus cadentes, oblivionem, scilicet desperationis, scilicet propter adiutorii et remedii dilationem; non possent tuo uti adiutorio, id est gratiae tuae hberantis, ipsi, dico, facti indigni misericordia tua propter desperationem; Proverbiorum decimo octavo: « Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit »; in Psalmo: « Obliti sunt Deum, qui salvavit eos » etc.
(Vers. 12.). Et bene dixi: in memoria sermonum tuorum; etenim, pro quia; neque herba, id est potio ex herbis confecta, quae bibendo intra sumitur; neque malagma, id est emplastrum, quod extra loco doloris superponitur; sanavit eos, scilicet a morsibus serpentum. Sed sermo tuus, Domine, id est mandatum de serpente aeneo faciendo et aspiciendo, Numerorum vigesimo primo; qui, scihcet sermo, sanat omnia, scilicet quae sanantur; unde hic est distributio accommoda; in Psalmo: « Misit verbum suum et sanavit eos». Vel: Sermo, increatus, id est Fihus, de quo loannis primo: « In principio erat Verbum »; iste Sermo, secundum Glossam, « curat Gorpora et a spiritualibus bestiis animas sanat »; Matthaei quarto: « Sanans omnem languorem et omnem infirmitatem ».
(Vers. 13.). Tu enim es, Domine. Bene quod senno tuus sanat omnia; lu enim es, Domine, scihcet Creator omnium, qui vitae et mortis habes potestatem, id est vivificandi et mortificandi, secundum illud primi Regum secundo: « Dominus mortificat et vivificat » etc.; item Ecclesiastici undecimo: « Mors et vita a Deo sunt ».
Sed contra: Quia dicitur supra primo: « Deus mortem non fecit ».
Respondeo: dicendum, quod quamvis mortis non sit Deus causa meritoria nec efliciens; quantum tamen ad ipsam privationem habet potestatem mortis, quia, licet non sit causa malorum, habet lamen posse super mala, quia ex eis scit et potest elicere bona.
Ad illud quod obiicitur, quod mors non est a Deo; dicendum, quod in morte est privatio vitae, quae nihil est, et ideo causam ejficientem non habet. sed magis deficientem; item, est ibi poenalis afflictio, quae aliquid est et a Deo est, iuste infligente eam peccatoribus merito peccatorum suorum.
Et deducis ad portas mortis, id est ad extremum vitae articulum, et reducis, scilicet sanando, ut patet in Ezechia, Isaiae trigesimo octavo.
(Vers. 14.). Homo autem etc., quasi dicat: sic potes mortificare et vivificare; autem, pro sed; homo potest occidere se, sed non vivificare, et hoc est quod dicit: honio autem, scilicet peccator, dictus homo ab humo; occidit quidem, id est certe, per malitiam, culpae, animam suam, propter quod dicitur in Psalmo: « Qui diligit iniquitatem odit animam suam »; est enim homicida sui ipsius; peccatum enim est gladius bis acutus, occidit enim corpus et animam; Ecclesiastici vigesimo primo: « Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas ». Et cum exieril spirilus, scilicet a corpore per mortem, non re- Vers.
vertelur, scilicet in corpus in praesenti saeculo; lob decimo: « Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam » etc.; item secundi Regum decimo quarto: « Omnes morimur et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur ».
Sed contra: Quia dicilur in Psalmo: « Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam ».
Dicendum, quod hoc intelligitur de reversione ad terram suae naturalis habitationis et corporis per naturam; sed illud Psalmi de reversione in terram suam, secundum iustitiam retributionis, et hoc per virtutem divinam.
Nec revocahit, scilicet homo, animam, a corpore.separatam, quae recepta est, in loco suo, scilicet in gloria, vel in poena; Ecclesiastici undecimo: « Ubicumque ceciderit lignum, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit ».
(Vers. 13.). Sed tuam manum, id est potestatem, tam in praesenti quam in futuro, tam in vita (juam in morte; effugerc impossibile est; lob decimo: « Non est qui de manu tua possit eruere»; ideo dicitur in Psalmo: « Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam »? « Non enim est abbreviata manus Domini », immo longissima et totum continens, secundum illud Psalmi: « In manu lua, Domine, omnes fmes terrae ».
Secunda poena sensus, inflicta pei res inanlmatas.
Neganles enim, etc. Hic agit de poenis infliclis 4.egyptiis per res inanimatas; et primo tangitur Aegyptiorum punitio; secundo, e contrario Israelitarum consolatio: Pro quibus Angelorum; tertio, punitionis Aegyptiorum ratio: Nix autem etc.; quarto, 7-atio consolationis Israelitarum: Propter hoe et tunc.
In prima ponit punilionis Aegyptiorum causam meritoriam; secundo, modum et formam: Quod mim mirabik elc; tertio, diversitatem secundura plus et minus: Qaodam enim tempore.
(Vers. 16.). Negantes enim etc. Benedixi:impossibile est effugere manum tuam; neganies enim te nosse impii, id est Aegyptii, scilicet Pharao cum servis suis; negantes, inquam, verbo, unde Exodi quinto: « Nescio Dominum et Israel non dimittam »; et facto illi, de quibus ad Titum primo: « Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant ». Per forliludinem brachii tui, id est per fortem potentiam tuam; Exodi decimo quinto: « Quis similis tui in fortibus, Domine » etc; flagellati sunt; Exodi sexto: « Educam eos de ergastulo Aegyptiorum in brachio excelso»; Exodi decimo quinto: « Dextera tua percussit inimicum »; novis aquis; et, pro id est; grandinibus, grando enim est quasi aqua congelata, et pluviis, quae sunt quasi aquae fluidae, persecutionem passi sunt; Exodi nono: « Videns Pharao, quod cessasset pluvia et grando »; et pe.r iynem, id est simul cadentem, consumti; Exodi nono: « Grando et ignis mixta pariter ferebanlur »; item in Psalrao: « Posuit pluvias eorura grandinera, ignem comburentem in terra ipsorum ».
(Vers. 17.). e,m A: per ignem cum grandi-t nibus; quod enim mirabile erat; scilicet contrariura a contrario non destrui, cura scriptum sit Ecclesiastici tertio: « Ignera ardentem exstinguit aqua »; unde sequitur: In aqua, quae omnia exstinguit, scilicet ignita, ignis plus valehat, id est, fortius agebal cum aqua. Vindex enim est orbis, id est vindiclae instrumentum; vindex, inquam, orbis iustorum, id est vindicans iustos; unde supra quinto: « Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos ». Per praedictum textura innuit, quod punitio Aegyptrorura facta fuit non secundura ordinem naturae, sed secundum ordinem divinae iustitiae vindicantis Israelitas de Aegyptiis, qui eos oppresserant, Exodi primo; Glossa: « Non mirum, quod grando et ignis mixta feruntur, quia ad Creatoris volunlatem omnia consentiunt ».
(Vers. 18.). Quodam enim tempore, quasi di-' cat: non semper uniformiter agebat; eiiim, pro sed; quodam tempore mansuetahatur ignis, scilicet quousque animalia timentium sermones Moysi revocarentur vel reducerentur de agris; Exodi nono: « Mitte et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agris», vel agro; et post: « Qui timuit verbum Doraini de servis Pharaonis fecit confugere servos suos et iuraenta in domos ». Mansuelahatur, inquara, ne comhurerentur animalia, quae missa erant ad impios, id est iuraenta divinitus eis data. Nec solum propler hoc, sed etiam, ut ipsi videntes, praedictam interpolationem, scirent, scilicel per ipsam, I quoniam Dei iudicio, non eventu naturali, patiuntur persecutionem. Item, secunduni Glossam, « ut cognoscerent, quoniam omnis creatura parata est ulcisci iniuriam Creatoris»; in Psalmo: « Cognoscetur Dominus iudicia laciens >>, qui, sicut dicit Bernardus, non est cognitus iniurias patiens. Et notandum, quod Dominus punivit Sodomitas per ignem, Genesis decimo nono, sine mansueludine, et hoc, quia nulli erant boni inter eos; sed Aegyptios per ignem cum mansuetudine, quia fliii Israel erant in.egypto, qui boni eranl.
(Vers. 19.). Et quodam tempore, scilicet revocalis aiiiiiialilius, m aqua siipra virlutemj naturaleni scilirtl, (iiia per miraculuni, ignis exardescebat undlijue. scilicet per toUuu terram Aegypti, ut iniquam terrae nationem extermiiiaret, id est Aegyptios, qui erant terrestris natio, non caelestis; contra quod primae ad Corinthios decimo quinto: « Sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis ».
Pro quibus etc. Hic circa consolationem Israelitarum primo tangitur exliibilio bene/icii; secundo, ratio exhibendi: Substantiam enim.
(Vers. 20.). Pro quibus, sciUcet malis, id est be- loco quorum malorum e contrario, Angelorum esca, id est manna, quod per Angelos erat praeparatum; nutriuisti populum tuum etc.; unde in Psalmo: « Panem Angelorum manducavit homo »; vel quia praefigurabat escam Angelorum, scilicet « panem vivum, qui de caelo descendit », loannis sexlo. Nu- Irivisti, inquam, populum tuum, scilicet filios Israel; hoc enim cibo nutrivit eos, « quousque tangerent fines terrae promissionis », ut habetur Exodi decimo sexto. Et paratum panem, id est refectionem, c/e caelo, scilicet aereo descendentem, secundum illud Psalmi: « Pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis »; praestitisti illis sine labore.
CoNTRA: Quia dicitur Numerorum undecimo: « Circuibat populus et colligens illud frangebat mola, sive terebal in mortario, coquens in olla et faciens ex eo to['tulas quasi saporis panis oleati ».
Respondeo: sine labore acquirendi per agriculturam, sed non sine labore parandi. Nos vero laborem habemus in acquirendo et parando; Genesis tertio 8: « In sudore vultus tui ».
Omne delectamentum in se /labentem, id est eflectum omnis cibi delectantis, faciendo similem delectationem in comedente; et omnis saporis suavitatem, id est omnem suavem saporem; taliter efiim unicuique sapiebat, sicut volebat, ut dicit Gregorius in sexto Moralium.
Sed contra: Dicitur Numerorum undecimo, quod habebat saporera « quasi panis oleali »..
Dicendum, quod de natura sua habebat determinatum saporem dulcissimum, scilicet sicut sapor « similae cum melle''»; sed per gratiam divinam habebat sapores diversos, scilicet secundum desideriorum diversititem, ut tangit Glossa super illud primae ad Corinthios decimo: « Omnes eandem escam spiritualem manducaverunt ».
Sed contra: Quia, si habebat saporem a quolibet desideratum, ergo non desiderassenl carnes Aegypti, nec nauseasset anima eorum super manna tanquam super cibo levissimo, cum tamen oppositum legatur Numerorum vigesimo primo.
Dicendum secundum Glossam: Boni saporem optimum ibi inveniebant, sed maU fastidiebant. Vel dicendum, quod requirebant in cibo non solum delectationem saporis quoad gustum, sed eliam coloris quoad aspectum, et odoris quoad odoratum. Hieronymus: Aves coram divitibus in suis vaporibus decoquunlur, ut visu et nidore reficiantur, sicut deliciosi in vino, cum tamen dicatur Proverbiorum
vigesimo tertio - « Ne intuearis vinum, quando flavescil, cum splenduerit in vitio » etc.
(Vers. 21.). Substantiam enim tuam, id est tuam virtutem sustentandi, et dulcedinem tuam, id est potestatem delectandi, quam habes in /illos, scilicet eos sustentando per cibi substantiam et delectando per eiusdem cibi saporem, ostendebas etc; in Psalmo: «Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus »j ostendebas, inquan), conferendo eis praedictam escam sustentantem et delectantem. Et deserviens, scilicet cibus vel panis praedictus, uniuscuiusque voluntati, scilicet comedentium, ad quod quisque volebat convertebatur, id est ad qualem saporem; habebat enim, ut dictum est, unum saporem determinatum per naturam, sed varios per divinam gratiam.
Mystice per manna significabatur congrue Christus sub Sacramento altaris, primo quia ipse esl panis angelorum, scilicet sacerdotum, secundum illud Malachiae secundo: « Angelus Domini exercituum est». — Secundo, quia caeiitus paratur, id est, quia virtute caelesti conficitur; loannis sexto: « Ego sum panis vi-vus, qui de caelo descendi»; in Psalmo: « Parasti cibum illorum, quotiam ita est praeparatio eius ». — Tertio, quia comedentes ex eo pro suo desiderio, id est devotione, reficiuntur, secundum illud Psalmi: « Desiderium animae eius tribuisti ei »; item in Psalmo: «Desiderium eorum attuliteis, non sunt fraudali a desiderio suo». — Quarto, quia cum ipso ros gratiae descendit et datur, sicut et ros cum manna descendebat, ut habetur Numerorum undecimo. Et ideo panis iste eucharistia dicitur; eucharistia bona miiia inlerpretatur. — Quinto, quia, sicut apparebat manna ut « semen coriandri album », sic et Christus sub nebuia candida sumitur; Apocalypsis decimo quarto: « Ecce, nubem candidam, et supra nubem sedentem similem Filio hominis ». — Sexto, quia sex diebus, et non in Sabbato coUigebatur, sic Christus in praesenti sub Sacramento suraitur, sed in futuro Sabbato, de quo Isaiae sexagesimo sexto: « Erit Sabbalum ex Sabbato », aperte videbitur; primae ad Corinthios decimo tertio: « Tunc autem facie ad faciem »; item primae loannis tertio: « Videbimus eum, sicuti est». — Septimo, quia usque ad ingressum terrae promissionis in deserto per quadraginta annos cibo illo nutriti sunt, sic usque ad flnem mundi in deserto huius mundi fldeles Ecclesiae nutriuntur, secundum illud Matthaei vigesimo octavo: «Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consuramationem saeculi ».
Nix autem etc. Hic tangitur ratio afflictionis Aegyptiorum: primo ex parte punitorum; secundo, ex parte eorum, pro quibus puniebantur: Hoc autem; tertio, ex parte Dei punientis: Creatura.
(Vers. 22.). Dicit ergo: Nix autem etc. Ita dictum est, quod ignis inaqua plus valebat; nix autem et glacies, id est grando, sustinebant vim ignis, id est calorem, qui est eius qualitas activae virtutis. Et non tabescebant, id est, non liquefiebant; unde Exodi nono '- «Pluit Dominus grandinera super terrara Aegypti; et grando et ignis mixta pariter ferebantur »; ut scirent, scihcet Israelitae,: quoniam fructus inimicorum, id est Aegyptiorum, extcrminabat ignis ardens, scilicet per calorera; in grandine et pluvia coruscans, scilicet per splendorem. « Unura et hordeum laesa sunt, eo quod hordeum virens esset, el linum iam folliculos germinaret », Exodi nono.
(Vers. 23.). Hoc autem iterum etc. Sciendum, quod ly hoc potest esse ablativi casus, ut sic exponatur: hoc, pro hoc; vel norainalivi, ita quod sic legalur: hoc aiUem itcrmn, supple: factum est, ut nutrirentur iusti, scilicet filii Israel. Ignis eliam suae virtutis oblilus est, scilicet non exterrainando fructus terrae iustorum, ut patet Exodi nono, ubi legitur « tantum in terra Gessen, ubi erant fllii Israel, grando non cecidisse ». Sic et vita virtutis suae obli-, tus est ignis, quando tres pueros iuslos in fornace non laesit, ut patet Danielis tertio.
(Vers. 24.). Creatura enim tua -, scilicet quaecuraque, tibi factori deserviens, id est tuae voluntati, qua omnia fecisti, secundum illud Psalmi: « Omnia, quaecumque voluit, fecit »; excandescil, id est, vehementer movetur et concitatur, in tormentum, punitionis, admrsus iniustos, id est inimicos
tuos. Et lenior fit, id est innociva vel innoxia, ad benefaciendum pro his qui in te confidunt, id est pro iustis; obedientibus enim Deo creaturae obediunt, — ut patet losue decimo S ubi legitur, quomodo sol stetit ad imperium losue — et rebellantibus rebellant; unde supra quinto: « Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos ».
Propter hoc etc. Hic tangitur ratio consolatio- Israclitarum, primo, recognitio divini beneficii; secundo, exhibitio cultus dimni: Quod enim ab igne; tertio, vitatio ingratitudinis: Jngrali enim spes etc.
(Vers. 2b.). Propter hoc, scilicet quia creatura deservit Creatori, et tunc, scilicet quando filii Israel in deserto manna pascebantur, in omnia, id est in omnium rerum desideratarum saporem, transfigurata, scilicet ipsa creatura, scilicet manna; omnium nutrici gratiae tuae, id est gratuitae bonae voluntati tuae, ita quod intelligatur de gratia increata; Baruch quarto: « Contrislastis nutricem vestram lerusalem»; deserviebant, id est obediebant; Glossa: « Confundantur hic peccatores, quia cum ceterae creaturae Factori suo deserviant, ipsi repugnant. Unde creaturarum omnium concordia flagellantur ». Deservieba/nt, mqmm, ad volunlatem, complendam scilicet, em-um qui a te desiderati sunt, scilicet speciah amore dilecti, ut filii Israel; Deuteronomii septimo: « Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram ».
(Vers. 26.). Ut scirent filii tui, scilicet Israelitae, secundum illud Exodi quarto: « Primogenitus meus Israel »; Isaiae primo: «: Filios enutrivi »; quos dilexisti, Domine, scilicet aeterna dileclione et temporali; Malachiae primo: « Dilexi vos, dicit Dominus ». Scirent, inquam, quoniam non nativitatis fructus, id est non naturales fructus, de terra nati, secundum illud Genesis primo: « Germinet terra » etc.; pascunt homines, scilicet in quantum sunt homines, id est, secundum illud quo differunt a bestiis, scilicet secundum rationalem animae potentiam vel partem. Sed sermo tuus, id est creatus, id est mandatum tuum; Matthaei quarto: « Non iii solo pane vivit homo » etc. Vel: Sermo, increatus, id est Fihus, de quo loannis decimo septimo: « Sermo tuus veritasest»; ibidem decimo quarto: « Ego sum via et veritas et vita »; hos qui in te crediderunt, conservat; Deuteronomii octavo: « Dedit tibi Dominus cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei ».
(Vers. 27.) Quod enim ab igne non poterat ex- terminari, scilicet manna, quia ad ignem durescebat, ita quod exinde fierent tortulae, ut patet Numerorum undecimo; statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, id est liquefiebat, ut patot Exodi decimo sexto. Unde oportebat, quod mane colligeretur.
Chapter 17 of 20