Skip to the text

Capitulum II

(Vers. 16.). Impii autem etc Bene dixi, quod Raiio » mors non est a Deo, vel a natura; autem, pro sed; impii, in Deum et proximum; manibus et verbis, Glossa: « Factis et dictis »; accersierunt, quasi dicat: non se ingessit, sed ipsi advocaverunt illam, scilicet impietatem et mortem, ut patet in primis parentibus, Genesis tertio. — Et aestimantes illam R5ii 2- amicam, id est utilem nec damnosam; Glossa: « Quia putant, se impune peccare»; defluxerunt. sanat, sed a Deo exterminat). Sequitur Baruch 3, 19. — Void est, deorsum fluxerunt, Glossa: « in mortem aeternani »; sed primo, in morlem culpae, secundo, in mortem temporalis poenae, tertio, in mortem aeternae poenae; ad Hebraeos secundo: « Oportet nos observare quae audivimus, ne forte perefiluamus ». 3. — Et sponsiones posuerunt ad illam, id est foedus inseparabile quasi desponsationis per obstinationis irapoenitentiam; Glossa: « Ne separentur »; Isaiae vigesimo octavo: « Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum ».

Et merito defluxerunt in mortem, quoniam 4. morte digni sunt qui sunt ex parte illius, scilicet Secundo, de iustitia hominis ad proximum agitur dupliciter.

Dixerunt enim etc. Supra egit de iustitia hominis ad Deum; hic principaliter de iustitia hominis ad proximum; et primo, ab iniustorum similitudine retrahemlo, scilicet capitulo isto; secundo, ad iustorum similitudinem provocando, scilicet tertio capitulo.

Primo retrahit ab iniustorum similitudine notando tria.

In prima parte primo a parte iniustorum proponit iniuste vivendi causam motivara; secundo describit vitam iniustara, ibi: Vetiite ergo etc; tertio vero ostendit, eam non esse imilandara, ibi: Haec cogitaverunt etc.

In prima tangitur triplex causa niotiva: priraa de ex parte stalus; secunda ex parte naturae: Quia ex nihilo nati sumus; tertia ex parte nominis sive famae: Et nomen nostrum oblivionem etc. — Ex parte status triplex: prirao, quoad statura mundi, ibi: Exiguum et cwm taedio etc.; secundo, quoad statum paradisi: Non est refrigeri.wn etc.; tertio, quoad statum inferni: Et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.

(Vers. 1.). Dixerunt enim impii, cogitantes apud se non recte etc. Bene dixi, quod « impii raanibus et verbis accersierunt » iniustitiam et mortera. Nam dixerunt impii, id est carentes pietate in Deura et proxiraura; Glossa: « Vox est perditorura, qui tanquam bruta animalia quae praesentia sunt iniustitiae, eam tenendo et defendendo, sicut homo defendit partem, de qua est; ad Romanos primo: « Qui talia agunt digni sunt morte ».

Potest autem hic notari processio in peccatis, de qua Ecclesiastici vigesimo: « Est processio in malum viro indisciplinato»; quia primo est impietas in corde per consensum iniquitatis; deinde in manu per consumraationem operis; deinde verbum defensionis vel gloriationis; deinde amicitia et spes impunitatis; postea defluxus per ilerationem pravae consuetudinis; deinceps sponsio per obdurationem raentis; postremo mors impoenitentiae finalis. amant et futura despiciunt nec post hanc vitam requiem aeternam sperant ». Apud se, quia « aperte non audent », secundum illud Psalmi: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus»; si enira aperte dicerent, poenara incurrere timerent. Non recte cogitantes, iinmo male. Exiguum est etc., propter brevitatem, secundum illud lob decimo quarto: « Breves dies horainis sunt ». Et cum taedio, propter poenalitatera; lob decimo quarto: « Homo natus de muliere, brevi vivens lempore, repletur multis miseriis ». Tempus vitae nostrae; Glossa: « Praesentis», qua scilicet vivunt sibi, non Deo; ideo addit: nostrae, conlra. quod secundae ad Corinthios quinto: « Qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit». Et non est refrigerium in fine hominis; Glossa: « Id est quies post mortera ». Hoc tamen est falsum, quia dicitur in Psalmo in persona Sanctorum: « Transiviraus per ignera et aquara, et eduxisti nos in refrigerium »; itera leremiae sexto: « Interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea; et invenietis refrigerium animabus vestris »; itera Apocalypsis decimo quarto: « Beati mortui, qui in Domino moriuntur etc, ut requiescant a laboribus suis». — Et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Per hoc intendunt excludere, infernura esse; sed eadem ratione possunt dicere, mortem non esse, quia nullus mortuus revertitur ad vitam. Unde ratio eorum non valet, quia a privatione ad habitum non est regressus secundum naturam; et ideo de inferno inferiori nuUus revertitur secundum legem comraunem; unde lob septimo: « Qui descenderil ad inferos non ascendet». Aliqui tamen leguntur reversi

privilegio gratiae, ut iuvenis, quem resuscitavit loannes Evangelista, et Traianus, quem Gregorius De inferno vero superiori reversus est Christus et mulli alii per ipsum vel per eius discipulos suscitati.

Quia ex nihilo nati suynus etc. Hic ponitur causa motiva ex parte nalurae; et primo, ex consideratione humanae originis; secundo, ex consideratione composilionis, ibi: Quoniam fumus; tertio, ex consideratione resolutionis: Qua exstincta.

(Vers. 2.). Benedixi, quod non erit refrigerium nec supplicium, quia nec subiectum susceptibiie talium; quia ex nihilo nati sunius, origine immediata quantum ad animam et mediata quantum ad corpus; unde secundi Machabaeorum septimo: « Inlelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus ». — Et post hoc, id est post hanc vitam, erimus, tanquam non fuerimus, qna.si dicat: in nihilum revertemur, secundum illud Damasceni: « Omne, quod a versione incepit, versioni subiectum est »; item Augustinus: « Naturale est, quod ex nihilo est in nihilum posse resolvi »; quod intelligendum est de possibilitate primae aptitudinis, non necessitatis; quia manu Creatoris tenentur, ne in nihilum cadant, sicut dicit Gregorius. — Quoniam fumus, scilicet quantum ad spiritum vitalem corporeum intrinsccum; fumus enim est vapor igneus, et spiritus vitalis est corpus subtile igneum; et flatus, id est ventus, quoad spiritum exteriorem corporeum, qui spiratur; lacobi quarto: « Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens »; lob septimo: « Ventus est vita mea »; Psalmus: « Defecerunt sicut fumus dies mei ». — In naribus nostris, hoc dicit specialiter, a parte totum corpus dans intelligere, propter facilem exitum, quasi esset in naribus; item, propter manifestationem, quia ibi inspirando et respirando magis manifestatur. Et sermo scintillae ad rommovendum cor nostrum, « id est, anima omtillae comparabilis», ut dicit Glossa; unde secundi Kegum decimo quarto: « Quaerunt exstinguere scintillam meam ». Anima autem sermo dicitur secundum reputationem infidelium, quia secundum eos nihil est in re, sed tantura secundum nomen vel sermonem; scintillae autem comparatur, quia secundum aliquos philosophos anima dicta fuit esse igneae naturae. Vel melius: potest dici anima sermo ab effectu, quia scilicet habet vim sermocinandi; scintiUae autem comparatur propter naturae subtilitatein et propter motus agilitalem; unde infra tertio»: « Et tanquam scintillae in arundineto discurrent »; item, propter durationis brevitatem, secundum infideles; unde Glossa: « Scintillae comparabilis, quae statim fit nihil ». Ad commovendum cor nostrum, « id est viviflcandum vel vegetandum», secundum Glossam; respiratio est in naribus nostris, id est in corporibus nostris, ita prompta ad exeundum de corpore, sicut flatus de nare.

Sequitur: Quia exstinctus elc. Benedixi, quod anima comparatur scintillae, quia cito exstinguitur, quia corpus nostrum erit cinis exstinctus, scilic«t post animae exstinctionem, quae secundum infldeles in morte exstinguitur. Sed verior httera est: Qua exstincta etc. Hic tangit causam motivam ex consideratione resolutionis, et primo, ex consideratione resolutionis quantum ad corpus; secundo, quantum ad spvritum, ibi: Et spiritus diffumletur; tertio, quantum ad vitam: Et transibit vita nostra etc.

(Vers. 3.). Dicit ergo: Qua, scilicet anima, exstincta, secundum eos, cinis erit corpus nostrum; Ecclesiastici decimo septimo: « Omnes homines terra et cinis »; item Genesis decimo octavo: « Loquar ad neret etc. Vide I. Sent. d. 37. p. I. a. 1. q. 1. in corp. et II.

Dominum meum, cum sim pulvis et cinis »? Per consumtionem enim huniidi naturalis a calore consumitur corpus et in cinerem vertitur; et spiritus, corporeus vitalis, diffundetur, scilicet redeundo in sua principia componentia; (anquam aer mollis, id est faciliter et invisibiliter; mo/fe autem dicitur aer, quia non resistit tactui. Vel: spiritus, incorporeus, id est anima, diffundetur, id est evanescet et dissolvetur, secundum eos.iuxta illud Psalmi: « Spiritus pertransibit in illo et non subsistet » etc. Et transibit vita nostra, id est, per annihilationem suorum principiorum totaliter desinet. Et sicut vestigium nubis, quod non apparet post nubis resolutionem; lob trigesimo: « Velut nubes pertransiit salusmea», scilicet temporalis; item capitulo septimo: « Sicut consumilur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet ». Et sicut nebula dissolvetur, quae scilicet est reliquia nubis; nubes enim ex vapore grossiori et depressiori consistit, nebula vero ex rariori. Quae, scilicet nebula, fugata est a radiis solis, calore continentis aeris adunante et fugante partes frigidi vaporis; el a calore illius aggravata, eodem calore frigus nubis ad interiora fngante et sic per accidens partes illius materiae condensante et sic aggravanle et in aquam postea resolvente; lob trigesimo septimo: « Subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas ».

Et nomen nostrum etc. Hic ostenditur causa nioliva cx parte famae vel nominis; primo tangitur famae abolitio; secundo, abolitionis ratio, ibi: Umbrac enim transilus.

(Vers. 4.). Dicit ergo: Et nomen, quasi dicat: non tantuni essentia vel substantia nostra transibit in nihilum, sod et noinen nostrum, id est fama quoad personam, ohlivionem accipiet per tempus, id est temporis diuturnitatora; Proverbiorum decimo: « Nomen impiorum putrescet». Etncmo habebitmemoriam operum nostrorum, quoa<l vitam; lob decimo octavo: « Memoria eius pereat dc terra »; item in Psalmo: « Periit memoria eorum cum sonitu »; et econtra: « In memoria aeterna erit iustus ».

Sed obiicitur, quod opora multorum reproboi. rum, scilicet Cain, Pharaonis, Neronis etc., adhuc memorantur.

Dicendum, quod verbum istud est verbum reproborum; et ideo non est inconveniens dicere, illud esse falsum. Vel dicendum, quod non- memorantur memoria laudabili vel eis utili; de hac autem loquitur hic.

Sed obiicitur, quod multorum reproborum facta celebria et laudabilia memorantur.

Ad hoc dicendum, quod ipsorum non fuerunt, sed Dei in ipsis, secundum illud Isaiae vigesimo sexto: « Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine ».

(Vers. 3.). Ad memorandum autem duo requiruntur, scilicet fortis impressio et frequens reiteratio, et utrumque excludit, cum subdit: Umbrae enim etc.; umbrae transitus, propter transeundi velocitatem; primi Paralipomenon vigesimo nono =: « Dies nostri quasi umbra super terram, et nuUa est mora »; umbrae, inquam, transitus est tempus nostrum, id est, quod ad voluntatem nostram faciendam, non Dei, expendimus; sed Dominus quandoque sibi accipiet ipsum tempus; Psalmus «: « Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo ». Etnon estreversio finis nostri, propter redeundi impossibilitatem; lobdecimo: «Antequam vadam et non revertar » etc. Quoniam consignata est, scilicet reversio nostra, id est sub sigillo clausa; Glossa: «Consignata, quasi non apparens, quia non est ». Et nemo revertitur ad vitam, sciliT cet secundum communem legem; Psalmus: « Sepulcra eorum domus eorum in aeternum », scilicet secundum opinionem ipsorum, sed secundum veritatem omnes quandoque resurgent per virtutem divinam; unde primae ad Corinthios decimo quinto: « Omnes quidem resurgeraus » etc.

Notandum autem, quod vita et status irapiorum dicitur esse /i«»?ws propter rationalis obcaecationem, infra eodem capitulo: « Excaecavit eos malitia eorum »; item ad Romanos primo: « Obscuratum est insipiens coreorum». Assimilatur flatui propter inquietam irascibilis perturbationem, Isaiae gesimo septimo: « Irapii quasi mare fervens »; tillae, propter concupiscibilis inllammationera, Ecclesiastici vigesimo terlio: « Anima calida quasi ignis ardens non exslinguetur »; aeri, propter intentionis vacuitatem; cineri, propter operum infructuositatem, infra tertio: « Opera eorum inutilia »; nubi densiori, propter gratiae oppositionem; nebulae leviori, propter mentis elevationem sive elationem; umbrae, propler exteriorem simulationem. rohortatio ad propriae vitae dissolutionem; secundo, iustorum oppressio, ibi: Opprimamus etc.

Primo ergo cohortantur se ad vacandum dissolutioni, primo, celeriter, secundo, abundanter, ibi: Vmo pretioso etc.; tertio, evidenter, ibi: Corone- Psalm. 7i, 3. E.xplicalionem vide tom. IV. pag. 482,

tuus; quarto, commvniter vel universaliter, ibi: Nemx) noslrum; quinto, hitariter, ibi: Ubique relinquanius.

('ers. 6.). Venite ergo, quasi dicant: ex quo praesens vita transit, et futuram non speramus; venite ergo etc. Venite, dicunt, quia inquit Seneca, quod « nuUius rei possessio iucunda est sine socio »; et ideo mutuo se hortantur. Hoc enim est invitalorium in matutinis diaboli. Notandum enim, quod sicut Ecclesia iustorum secundum diversa festa diversa liabet invitatoria et Venite; sic et synagoga peccantium. Unum est vanitatis; (Jenesis undecimo: « Venite, et faciamus nobis civitatem et turrini ». Aliud, iniquitdtis; Genesis trigesimo septimo: « Venite, et occidamus eum et mittamus in cisternam veterem ». Tertium, avaritiae et cupiditatis; Proverbiorum primo: « Veni nobiscum » etc. Quartum, voluptatis, de quo hic, scilicet: Venite, el fruamur bonis, qua,e sunt etc. His respondet illud Matthaei vigesimo quinto- «Discedite a me, maiedicti, in ignem » etc. Fruamur, inquam, amamlo affectu, nMY ultra desiderando; « frui enim est alicui rei amore inhaerere propter se »; bonis, quae sunt, id est bonis praesentibus, et utamur, dekctarulo ineffectu; Augustinus: « Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis »; Augustinus: « Totum malum hominis est frui utendis et uti fruendis». Utamur, inquam, creatura, scilicet contempto Creatore; aliter namque non esset peccatum uti creatura. Tanquam in iuventule, id est, quamdiu sumus iuvenes; quia sensus iuvenum magis percipit delectationem quam senum; unde secundi Regum decimo nono: « Octogenarius sum hodie, nunquid vigent sensus mei » etc.; ideo Ecclesiastae undecimo: « Laetare, iuvenis, in adolescentia tua». Celeriter; Glossa: « Ne nos et illa ante transeamus, quam ea fruamur », secundum illud Isaiae vigesimo secundo: « Comedamus et bibamus; cras enim moriemur ».

(Vers. 7. 8. 9.). Vino pretioso, interius quoad gustum, excitaudo calorem ab interiori; et unguentis, exterius quoad tactum, excitando calorem ab exteriori; impleamus nos, per usum superfluum et immoderatum; Amos sexto: « Bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti » etc. Et non praetereat nos flos temporis, id est amoenitas quoad aspectum; leremiae quadragesimo octavo: « Date florem Moab » etc. Tales non curant de fructu autumni caelestis, sed tantum de flore veris praesentis. — Coronemus nos rosis, antequam marcescant; Isaiae quadragesimo «: « Cecidit flos »; et capitulo vigesimo octavo: « Vae flori decidenti »1 Coronemus nos rosis, ad delectandum quoad odoratum; sed « vae coronae superbiae, ebriis Ephraim »! Isaiae vigesimo octavo. NuUum pralum sit, quod non pertranseat luxuria nostra, id est nullus locus amoenus; hoc dicit quantum ad universalitatem loci; leremiae secundo: « In omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix ». Nemo nostrum, hoc dicitur quantum ad universalitatem personarum. Talis erat Sodoma, in qua nec decem iusti poterant inveniri, ut patet Genesis decimo octavo. — Nemo, inquam, nostrum exsors sit luxuriae nostrae, id est sine forte, hoc est expers vel immunis. Ubique relinquamus signa laetitiae nostrae; hoc dicitur quantum ad universalitatem in facto; Ezechielis decimo sexto: « Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae ». Quoniam haec, scilicet talis vita dissoluta, est pars nostra, scilicet ex parte animae; et haec est sors nostra, scilicet ex parte corporis. Vel: idem sunt in re pars et sors, sed diflerunt ratione, quia pars nominatur ex parte aecipientis, sors ex parte dantis; Isaiae quinquagesimo septimo: « In partibus torrentis pars tua, haec est sors tua ». Econtra dicit vir iustus: « Dominus pars hereditatis meae »; item: « Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum ».

Opprimamus pauperem iustum etc. Hic describit vitam iniustam quantum ad bonorum oppressio- nem, prirao, quia opprimunt &ne 7-everentia personae; secundo, quia sine timore iustitiae, ibi: Sit autem fortitudo etc.

(Vers. 10. 11.). Opprimamus; Glossa: « Vox perditorum est »; pauperem iustum, quemcumque scilicet;. lob vigesimo quarto: « Oppresserunt pariter mansuetos terrae ». Et nonparcamus viduae; Psalmus: « Viduam et advenam interfecerunt » etc.; nec veterani revereamur canos multi temporis, id est quemcumque senem; Baruch quarto: « Non sunt reveriti senem ». — Sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae, idest, totum reputemus licitum, quidquid possumus facere; Habacuc primo: « Factum est iudicium et contradictio potentior ». Vel: iustUiae; unde interlinearis: «Quasi fortitudinem pro iustitia habeamus», id est, quod non poterimus fac«re per iustitiam faciamus per violentiam. Quod enim infirmum est etc., quasi dicat: non opprimamus tantummodo pauperes et debiles, ut viduas et senes, sed quoscumque poterimus; qmd enim infirmum esl, scilicet in se, ut vidua, pauper et senex; inutile invenitur, scilicet aliis; unde de talibus parum, vel nihil est curanduni. Non sic Dominus sentiebat, qui « infirma mundi elegit, ut confundat forlia, et ignobilia mundi et contemptibilia » etc. Non sic Paulus, qui dicebat, quod « virtus in inflrmitate perficitur », secundae ad Corinthios duodecimo.

Alkgorice exponitur hoc de haereticis, qui non ai- parcunt paitpm iusto, id est populo christi;uio; nec viduae, id est Ecclesiae; nec veteranis, id est Apostolis et Prophetis.

Speoialiter desoribitar persecutio Christi, primo quoad causam triplicem.

Circumveniamus ergo iustum etc. Hic specialiter describit Christi persecuiionem, et primo tangit causam; secundo finem, ibi: Videamus ergo, si sermones etc.; tertio modum, ibi: Contumelia et tormento etc. — Causam, propter quam ludaei persecuti sunt Christum, tangit tripliciter: prinio, ex parte suarura operationum; secundo, ex parte suarum cogitationum, ibi: Factus est nobis; tertio, ex parte suarum locutimum, ibi: Tanquam nugaces.

In prima parte ex parte operum tangit tripliperatio et diffamatio, ibi: Et improperat nobis etc.; tertia, Christi commendatio, ibi: Promittit se elc.

(Vers. 12.). Circumveniamus ergo etc. Quia dixi: Fortitudo nostra sit lex iniustiliae, et hoc non possumus, nisi iustum circumveniamus; circumveniamus ergo iustum etc, ut scilicet. fortitudinis nostrae legem libere exercere possimus. Circumveniamus, inquam, per fraudulentiam, iustum,id esl Christum, qui per antonomasiam ivtus appellatur; leremiae vigesimo tertio: « Hoc est nomen, quod vocabnnt eum: Dominus iustus noster »; « quia peccatura » actuale « non fecit », primae Pelri secundo; nec originale contraxit in conceptione; unde leremiae vigesimo tertio: « Suscilabo David germen iustum », id est Christum in germine, id est in conceptione; Isaiae quadragesimo quinto: « lustitia oriatur simul » etc. Vel: Circumveniamus etc., potest esse vox quorumlibet malorum contra quemlibel iustum, contra quod monet Apostolus priinae ad Thessalonicenses quarto: « Ne quis circiimveniat in negotio fratrem suum »; sicut nec ipse fecerat; unde secundae ad Corinthios septimo: Nos «neminem laesimus», scilicet facto; «neminem corrupimus», scihcet exemplo pravo; « neminem circumvenimus », scilicet verbo. Quoniam inutilis esl nobis; Glossa: « Cum tamen utilitatem eius in omnibus viderent », secundum illud Actuum decimo: « Qui pertransiit benefaciendo et sanando onmes oppressos a diabolo ». Sed inutilem sibi reputabant in teinporalibus; unde loannis undecimo: « Venient Romani et tolient locum nostrum el gentem ». Et cmitrarius est operibus nostris, scilicet sicut bonum est contrarium malo, secundum illud Ecclesiastici trigesimo tertio: « Contra malum stat bonum, et contra virum iustum peccator ». El improperat nobis peccala Legis, id est, quia peccamus, transgrediendo Legem; unde loannis septimo: « Nonne Moyses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem »? Et dilfamat in nos, id est contra nos, vel in nos retorquendo, peccata disciplinae noslrae, id est dicendo, quod peccamus, traditiones nostras docendo, vel tenendo, vel teneri faciendo; unde Matthaei decimo quinto: « Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras »?

(Vers. 13.). Promittit, se scienliam Dei habere; Glossa: «Idest omnia scire tanquam Deus», et hoc quantum ad essentiam. Et Filium Dei se nominat, « id est Deo consubstantialem et coaeternum », quoad personam; loannis quinto: « Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo». Sic quilibet iustus scientiam Dci habet in intellectu, filius Dei est per gratiam in affectu; unde in Psalmo: « Ego dixi: Dii estis », scihcet scientes bonum et malum, « et fihi Excelsi omnes ».

Factus est nobis in traduclionem. Hic ponitur causa movens ex parte cogitalionum, et primo tangitur cogitationum ludaeorum per Christum manifeslalio; secundo, manifestationis effectus, non ex parte Christi causatus, sed ex parte ludaeorum, scilicet invidia eorum, ibi: Gravis est etc.

(Vers. 14.). Factus est nobis in traductionem, id est in propalationem, cogilationum nostraruni; Glossa: « Cogitationes nostras traducit in lucem », id est, extra ducit in notitiam; unde Matthaei nono: « Ut quid cogitalis inala in cordibus

vestris »? Sic accipitur traducere Malthaei primo, scilicet pro manifestare, ubi dicitur: « Noluit eam traducere ».

(Vers. iS.). Gravis est etiam nobis ad videndum, scilicet propter manifestationem peccatorum ipsorum; Augustinus: « Oculis aegris odiosa est lux»; loannis tertio: « Qui male agit odit lucem ». Hoc autem, quod ipsum videre non poterant, signum erat invidiae; unde primi Regum decimo octavo: « Non rectis oculis Saul aspiciebat David », scilicet quia invidebat ei. Quoniwm dissimilis est aliis vita illius, scilicet vita tota exterior seu conversatio.

CoNTRA: ad Hebraeos secundo: « Debuit per omnia fratribus siniilari ».

Dicendum, quod Apostolus loquitur de similitudine passibilis naturae; hic de simiUtudine culpae.

Notandum autem, quod dissimilis fuit vita vel conversatio eius aliis et quantum ad inilium, quia sine peccato conceptus et natus; Isaiae sexto: «Semen sanctum erit id quod steterit in ea », id est in Maria; Matlhaei primo: « Quod in ea natum est de Spiritu sancto est ». El quanlum ad medium, quia sine peccato conversalus; primae Petri secundo: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus » etc. Et quoad terminum, quia mortuus est sine mortis debito; Psalmus: « Quae non rapui, tunc exsolvebam ».

Et immutalae sunt viae illius; Glossa: «Dissimiles factae sunt », scilicet facta et disciplina eius; Isaiae quinquagesimo quinto: « Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae, dicit Dominus».

Tanquam nugaces etc. Hic tangitur causa movens ex parte locutionum, et primo ponitur ipsorum reprobatio, secxmdo, aliorum approbatio, ibi: Et praefert novissima etc.; tertio, sui commendatio, ibi: Et gloriatur, patrem se habere Deum.

(Vers. 16.). Tanquam gtar nugaces aestimati sumus ab illo, id est inania facientes et dicentes; Sophoniae tertio: « Nugas, qui a lege recesserant, congregabo». Et abstinet se aviis nostris; Glossa: « Id est actionibus et traditionibus nostris »; tanquam ab immunditiis, et quidem iuste, quia vere immunditiae erant; unde Ezechielis trigesimo sexto: «luxta immunditiam menstruatae facta est via eoruni coram me ». Et pj-aefert novissima iustorum, id est fmem, et merito quidem, quia « mors peccatorum pessima », sed mors iustorum pretiosa, secundum illud Psalmi: « Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorura eius »; ideo Numerorum vigesimo tertio dicebat Balaam: « Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia». Vel secundum Glossam: Praefert novissima iustorum, « id est vitam aeternam voluptati ». Et gloriatur, patrem se habere Deum; loannis octavo.- « Est Pater meus, qui glorilicat me ».

Secundo, persecutio Christi describitur quoad finem.

Videamus ergo, si sermones etc. Hic in persona ludaeorum primo tangit finem persecutionis Christi, qui erat, quod de Chrislo veritatem scire volebant; secundo subditur, qualiter hoc scire poterant, ibi: Si enim est verus Filius Dei etc.

(Vers. 17. 18.). Videamus etc, quasi dicant: ex quo ita gloriatur, videamus, quasi a remotis, de morte eius tractando; loannis undecimo: « Collegerunt Pontifices et Pharisaei concilium » adversus lesum. Videamus, nqinm, si sermones illius veri sint, scilicet, quod sit vere Filius Dei. Hoc vidit et cognovit ille centurio, qui, videns eum clamando exspirare et motum terrae aliaque signa, ait Matthaei vigesimo septimo: « Vere Filius Dei erat iste ». El tentemus, de prope, eum scilicet cruciflgendo et morti exponendo; qua£ ventm-a sunt illi, scilicet si poterit se liberare; Matthaei vigesimo septimo: « Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere ». Et sciemus, vel: ut sciamus, quae erunt novissima illius, scilicet si resurget. Et hoc sciemus eius sepulcrum custodiendo; unde Matthaei vigesimo septimo: « Domine, recordati sumus, quod seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam ». — Si enim verus est Filius Dei, ut praedixit, non per gratiam adoptionis, ut nos, sed per naturalem proprietatem aeternae generationis; suscipiet illum, scilicet in gloria; Isaiae quadragesimo secundo: « Ecce, servus meus, suscipiam eum ». Et liberabit eum, sciliceta poena; et hoc est quod sequitur: De manibus contrariorum, id est crucifixorura, qui ei erant contrarii. Utrumque fecit ei Deus; ipsum enim liberavit a poena, secundum illud Psalrai: « Liberator meus de inimicis meis iracundis », scilicet ipsa die passionis, postquam temporalem mortem sustinuit; et ipsum suscitavit, sed non statim, at tertia die, secimdum illud Sophoniae tertio: « Exspecta me in

die resiirrectioiiis meae »; et ipsum cum gloria suscepit in die ascensionis; unde in Psalmo: «Cum gloria suscepisli me ».

Tertio, perseoutio Christi desoribitur quoad specialem modum oppressionis.

Contumelia et tormento interrogemus etc. Ilic tangit specialem modum oppressionis, et primo, quantum ad ipsa disponentia cul mortem; secundo, quantum ad ipsam mortem: Morte turpissima etc.

(Vers. 19. 20.). Dicitergo: Contumelia, &cicet vefborum; et tormento, scilicet verberum; ad Hebraeos undecimo: « Sancti ludibria et yerbera experti »; interrogemus eum, id est, examinemus. Sic factum est, ut patet Matthaei vigesimo septimo et loannis decimo nono, quia illusus est verbis conturaeliosis et caesus flagellis et tandem affixus clavis in patibulo crucis. Ut sciamus reverentia/tn eius, id est humilitatem, qua Deum reveretur; ad Hebraeos quinto: « Exauditus est pro sua reverentia ». Et probemus patientiam eius, scilicet per lormenta;A est, si vere humilis et patiens est. Et vere sic, quia « cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non coinminabatur », primae Petri secundo; Gregorius: «Qualis unusquisque apud se lateat, contumelia illata probat ». — Morte turpissima; Glossa: « Id est morle crucis, quae usque ad passionem Christi poena fuit reorum, nunc autem est victoriae trophaeum et gloria Ecclesiae »; Augustinus: « Crux de poenis latronum transiit ad frontes imperatorum ». Et quia turpissima erat mors crucis, ideo ad ostendendum utililatem mortis Christi dicit Apostolus ad Philippenses secundo: « Humiliavit semetipsum etc, mortem aulem crucis ».

Fuit autem mors Christi turpissima ratione loci, quia extra civitatem in loco Calvariae, id est loco, ubi proiiciebantur capita decollatorum, Matthaei vigesimo septimo. Ratione temporis, quia die solemni et hora maiori, scilicet « hora sexta», loannis decimo nono. Ratione instrumenli, quia in ligno crucis; primae Petri spcundo: « Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum ». Ratione consortii, quia inter latrones, Lucae vigesimo tertio. Ratione opprohrii, quia multa opprobria pendenti illata sunt, ut patet Matthaei vigesimo septimo.

Condemnemus eum. Nolandum, quod ipsum condemnavit Pilatus auctoritate; ludaei, Erit enim ei respectus ex sermonibus illius, id cognitio veritatis sermonum illius; Glossa: « bimus, si post mortem valeat resuscitare carnem; dixit enim: Solvite templum hoc, et in triduo reaedificabo illud », loannis secundo.

Haec cogitauerunt et erraverunt. Hic ostendit, talium vilam esse fugiendam tanquam erroneam; et primo idn%i causam erroris eorum meritoriam; secundo, &vvov'i materiam: Et ncsderunt aic; ivw, erroris auctoreyn: Invidia autem diaboli etc.

Chapter 3 of 20