Capitulum X
(Vers. 18.). Et sic, scilicet per donum sapien- i tiae et Spiritus sancti missionem, correctae sunt semitae, id est operationes, eorum qui in terris sunt, id est hominum, et hoc per revocationem a malo; loannis decimo sexto: « Ille arguet mundum de peccato »; et bene dicit: Semitae eorum quiin terris sunt, id est peccantium in terra; semitae enim angelorum peccantium corrigi non possunt. Et quae tibi placent didicerunt homines, per informationem in bono; loannis decimo quarto: « Spiritus paracletus etc, docebit vos omnia».
(Vers. 19.). Nam per sapientiam etc. Bene dixi:
- Et sic correctae sunt elc.; nam per sapientiam sanati sunt, scilicet a caecitate intelleclus et corru- Haec illam etc In praecedentibus monuit specialiter rectores ad acquirendum sapientiam, et hoc per rationes sumtas ex periculo officii eorum quos monet, scilicet capitulo sexto; secundo, per rationes sumtas ab eius exemplo, qui monet, septimo, octavo, nono capitulo. Hic tertio hortatur eos ad hoc idem per rationes sumtas a multis effeclibus et beneficiis sapientiae, ad quam monet. Est autem sapientia benefica et sapientes, scilicet amicos suos, promovendo et insipientes adversarios sapientium puniendo. Ideo primo agit de beneficiis pertinentibus ad amicorum Dei promotionem, scilicet in capitulo isto; secundo, de pertinentibus principaliter ad adversariorum punitionem, scilicet capitulo undecimo et deinceps. Tertio hortatur ad sapientiam acquirendam per rationes sumtas ab eius effectibus, et primo a bene/iciis pertinentibus ad amicorum Dei pt-i
In prima primo deterrainat beneficia collata singularibus personis; secundo, beneficia exhibita uni populo: Haec populum iustum.
Primo, de beneficiis ooUatia sex singulaiibns personis.
In prima ostendit beneficia sapientiae in sex singularibus personis Patriarcharum antiquorum: primo, in persona Adae, cum dicit: Haec illum, qui primus etc; secundo, in persona Noe, ibi: 6 hac ut recessit; tertio, in persona Abrahae: Haec el in conptione afTectus; Ecclesiaslici vigesimo quarto: « Ego quasi fluvius Dorix», quod interpretatur medicamentum generationis. Quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio, « scilicet mundi », secundum Glossam; infra decimo sexto: « Etenim neque herba neque maiagma sanavit eos » etc; in Psalmo: « Misit verbum suum et sanavit eos »; Proverbiorum tertio: « Lignum vitae est his qui apprehenderint eam ». Hinc est, quod canes spirituales, id est sapientiae doctores et praedicatores, habent linguas medicinales; et dicit omnes, quia, secundum Augustinum, eadem fides Mediatoris salvavit antiquos, quae salvat et nos. sensu superbiae; quarto, in persona Lot: Haec iustum a pereuntibus; quinto, in persona lacob: Haec auteni profugum etc.; sexto, in persona loseph: Haec venditum iustum.
In prima Adae ostendit beneficium primo gratiae, secundo naturae: Et eduxit etc.
(Vers. 1.). Haec illum. Bene dixi, quod pe?- sapientiam sanati sunt omnes, quod patet per exempla. Haec enim, scilicet sapientia, illum, scilicet Adam, qui primus, omnium hominum, formatus est a Deo, scilicet immediate; lob decimo: « Manus tuae fecerunt me » etc Pater orbis terrarum, id est totius generis humani futurus; Malachiae secundo: « Nunquid non unus est pater omnium nostrum»? Cum solus esset creatus, scihcet ante formationem mulieris; Genesis secundo: « Non est bonum, hominem esse solum ». Notandum, quod formatus dicitur ex parte corporis; unde Genesis secundo: « Formavit igitur Deus hominem de limo terrae »; et creatus, ex parte animae; Genesis primo: «CreavitDeus hominem ad imaginem et similitudinem suam » etc. Cum solus, inquam, creatus esset, custodivit, scilicet a peccato in terrestri paradiso in statu innocentiae. « Posuit enim eum in paradiso, ut operaretur et custodiret illum », Genesis secundo.
(Vers. 2.). Et eduxit illum, scilicet iam facta muliere, elTectum transgressorem, Genesis tertio, a delicto suo, scilicet per immissionem poenitentiae et remissionem culpae. Et notandum, quod hic habetur expressius de poenitentia Adae quam alibi. Et
editxit illum de limo terrae, scilicet ex parte corporis; Ecclesiastici decimo septimo: « Deus de terra creavit liominem ». Et dedit illi virtutem, id est potestatem, cmlinendi omnia, regendo omnia et dominando omnibus, et hoe ex parte animae, scilicet per rationem, secundum illud Genesis primo: « Dominamini piscibus niaris » elc.; item in Psalmo: <t Omnia subiecisti sub pedibus eius ».
Ab hac etc. Hic ostendit beneficium sapientiae malos perdidit. Et primo tangit primam causam perditionis malorum; secundo, primam causam liberationis bonorum, ibi: Propler quod etc.
(Vers. 3.). Dicit ergo:.46 hac, scilicet sapientia, ut recessit; Proverbiorum primo: « Sapientiam atque doclrinam stulti despiciunt »; per hoc enim, quod receditur a sapientia, receditur a Deo; supra primo: « Perversae cogitationes separant a Deo »; iniustus, scilicet Cain, qui scilicet iniustus dicitur antonomastice, quia caput fuit et exemplar ininstorum; in ira sua, qua scilicet iralus est contra fratrem suum Abel; Genesis quarto: « Quare iratus es » etc. Per iram homiddii, id est, quae ira fuit homicidium spirituale, secundum illud primae loannis tertio: « Qui odit fratrem suum homicida est», vel transitive, ut sit sensus: Per iram hoynicidii, id est, quae fuit causa homicidii corporalis; unde Genesis quarto: « Consurrexit Cain contra Abel fratrem suum et interfecit eum ». Fraternitas deperiit, id est societas fraternitatis, Abel corporaliter mortuo et Cain spiritualiter.
(Vers. 4.). Propler quod etc, scilicet peccatum; iHud enim peccatum fuit prima causa corruptionis posteritatis Cain, a qua derivata est corruptio usque in magnam partem posteritatis Seth; et impletum est illud Genesis sexto, ubi dicitur: « Omnis caro corruperat viam suam >>. Cum aqua deleret lerram, delendo scilicet hominem terrenum de superficie terrae; Genesis sexto: « Delebo hominem, quem creavi, a facie terrae ». Perierunt enim omnes, qui scripti erant in terra, scihcet mali, de quibus leremiae decimo septimo: n Recedentes a te in terra scribentur»; delendo etiam omnem carnem in terra viventium, secundum illud Genesis septimo: « Consumta esl omnis caro, quae movebalur in terra ». Sanavit iterum sapientia, scilicet mundum, sicut scihcet prius sanaverat Adam; sanavit, inquam, mundum, scilicet ipsum a malis hominibus purgando; per contmnptibile lignum, « id est per arcam » contemptibilera in materia et contemptam ab illis qui eam frustra aedificari credebant. iustum, « scilicet Noe », de quo Genesis sexto: « Noe vir iustus » etc.; guhernans, scilicet inter aquarum inundationes ipsum a submersione liberando; secundae Petri secundo: « Oclavum Noe iustitiae praeconem custodivit, mundo diluvium inducens ». Lignum autem illud significabat crucem, quia contemplibilis est infidehbus, licel fidelibus sit venerabilis; unde primae ad Corinthios primo: « Verbum enim crucis perenntibus stultitia est » etc.; item ibidem: « Praedicamus Christum crucifixum, ludaeis quidem scandalum » etc. se; secnndo, in sua posteritate: El in filiis etc.
(Vers. 5.). DiCit ergo: Haec, scilicet sapientia, et, etiam, cum se nationes, id est ilhus temporis homines in vitio nativitatis perdurantes, extulissent, id est, extra mensuram suam elatione cordis et conalu operis tuhssent, contra quod dicitur in Psalmo: « Domine, non est exaltalum cor ineum » etc. In consensu superbiae, id est ex superbia veniente, quo scilicet consensu, vel qua superbia, voluerunt turrim aedificare pertingentem usque ad caelum et nomen suum celebrare; quorum utrumque superbia fuit, Genesis undecimo. Cuni se, inquam, nationes extulissent eic.; sciuit, scilicet sapientia, approbando et eligendo el a malis separando; secundae ad Timotheum secundo: « Novit Dominus qui sunt eius »; econtra malis dicitur Matthaei septimo: « Nunquam novi vos»; iuslum, scilicet Abraham, qui dicitur iustus antonomastice. Et conservavit sine querela Deo, « in medio pravae et perversae nalionis », quod fuit diflicile; Lucae primo: « Erant ambo sine
querela ». Et in filiis, id est posteris, misericordiam fortem custodivit, scilicet eos ex misericordia sua multiplicando et fortiter ab adversariis defendendo et tandem eis terram promissionis conferendo, sicut promiserat Genesis decimo tertio et decimo quinlo et decimo septimo.
Haec iustum a pereuntibus etc. Hic ostendit beneficium sapientiae collatum in persona Lot de subversione Sodomae liberati, et primo tangit Lot liberalionem; secundo, aliorum punilionem: Descendente etc.; tertio, punitionis aequitatem: Sapientiam enim.
(Vers. 6.). Haec, scilicet sapienlia, iustum, <c scilicet Lot », ut dicit Glossa; item secundae Petri secundo dicitur de ipso: « Aspectu et auditu iustus erat »; a pereuntihus impiis, scilicet de consortio impiorum pereuntium, id est Sodomitarum; liberavit fugientem, et a consortio culpae, secundum illud ibidem: « iustum Lot, oppressum a nefandorum iniuria ac luxuriosa conversatione, eripuit»; et aconsortio poenae; de utraque liberatione habetur Genesis decimo nono. Descendenle igne, de caelo, non de terra, immisso; ibidem: « Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem » etc.; in Pentapolim; Gossa.: « Id est in regionem sciUcet quinque civitatum », scilicet Sodomam, Gomorrham, Segor, Seboim et Adamam.
(Vers. 7.). Quibus, scilicet pereuntibus, in testimonium nequiliae, ardentis scilicet et foetentis luxuriae, fumigabunda, id est de se fumum emittens; unde in Psalmo: «,scendit fumus in ira eius»; constat deserta terra, scilicet a plantis et arboribus; lob vigesimo octavo: « Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni combusta est »; ilem in Psalmo: « Terram fructiferam in salsuginem a mahtia inhabitantium in ea». Et in certo, scilicet determinato, tempore fructus habentes arbores, inutiles, ut dicitur, quia referuntur poma ibi nasci exterius speciosa, intus cinerea et favillosa; Glossa: « Ostendunt, quod sine fructu poenitentiae damnatae animae in inferno ardebunt in aeternum ». El figmentum, id est statua, salis, ad condiendum omnes audientes et videntes sale sapientiae contra pulredinem carnalis concupiscentiae vel insipientiae; figmcntum, dico, stans memoria, id est recordatio; Lucae decimo septimo:,« Memores estote uxoris Lot »; memoria. inquam, incredihilis animae, id est incredulitatis uxoris Lot, quae retrospexit, nolens credere Angelo prohibenti, ut patet Genesis decimo nono.
Notandum autem, quod terra deserta testificatur eorura ad bona opera inutilitatem; fumus, eorum a carnali concupiscentia excaecationem; fructus inutiles, eorum malam conversationem; statua salis, eorum per carnalem concupiscentiam defluxum et corruptivam putredinem.
(Vers. 8.). Sapientiam enim etc., quasi dicat: et merito sic puniti sunt; sapientiam enim praetereuntes, id est abiicientes Sodomitae, et ideo infelices; unde supra tertio: « Sapientiam et disciplinam qui abiicit infehx est »; ideo etiam perierunt, secundum illud Baruch lertio: « Quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam »; nec tantum perierunt, quia sapientiam praeterierunt, sed et suae insipientiae memoriam reliquerunt. Et hoc est quod subdit: Non tantum etc. Sapienliam, mquam, praetereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent, ignorantia scilicet, de qua primae ad Corinthios decimo quarto: « Si quis ignorat, ignorabitur »; bona, scilicet pertinentia ad vitam et salutem propriam. Sed et insipieniiae suae, quia « comparari sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt illis »; reliqim-unt hominibus memoriam, quoad malam famam, ita videhcet, m« in his quae peccaverunt, id est, ut in ris peccatis, quae fecerunt, nec latere potuissent, quia noluerunt latere, sed publice peccaverunt; Isaiae tertio: « Peccalum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt ». Et ideo Dominus peccata eorum toti mundo voluit publicari per publicum supplicium.
Latet peccatum peccandi calliditate; secundi Regum duodecimo: « Tu fecisti abscondile, ego vero faciam verbum islud in conspectu omnis Israel ». Sanctitatis simulatione; Matthaei vigesimo tertio: « Sin)iles estis sepulcris dealbatis » etc. Dignitatis vel praelationis auclorilate, secundum illud Gregorii: « NuUus in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet; hunc quippe redarguere nemo praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur ».
(Vers. 9.). Sapientia aulem, quasi dicat: sicut illi iniusti puniti sunt propter contemptum sapientiae; autem, pro sed; e contrario sapientia hos qui se, scilicet sapientiain, observant, id est, diligenter corde, ore et opere servant; a doloribus liberavit, scilicet poenaruni aeternarum, de quibus Isaiae quinquagesimo: « in doloribus dormietis »; item in Psalmo: « Circumdederunl me dolores mortis ».
Haec auterti profugum etc. Hic tangit multiplex sapientiae factum in persona lacob, quorum pnmum luit ems promotio in bono; secundum, cmxservatio eius a malo: In fraude circumvenientium enm; tertium, adiutorium in triumpho: Et certamen.
(Vers. 10.). //aec, scilicet sapientia, profugum primo: « Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban, fratrem meum ». luslum, scilicet lacob, secundum illud Genesis trigesimo: «Respondebit mihi cras iustitia mea. »; deduxit per vias rectas; Glossa «: « Per Mesopotamiain »; Deuteronomii trigesimo secundo: « Dominus solus dux eius fuit ». Reclas, dicit, quia « recta est semita iusti », ut habetur Isaiae vigesimo sexto. Et oslendit illi, scilicet in via per imaginariam visionem, regnum Dei, quia « vidit scalam pertingentem usque ad caelum », Genesis vigesimo octavo. Diabolus vero ostendit regnum mundi; unde Matthaei quarto: « Ostendit illi omnia regna mundi ». Et dedit illi scientiam sanctorum, id est intelligentiam sacrarum rerum, quia « intelligentia opus est in visione», ut habetur Danielis decimo; rerum, inquam, sacrarum, quas viderat, dedit illi intelligenliam, id est, ut intelligeret, quid significaret scala, quam viderat, et ascensus et descensus Angelorum. Scala namque est obedientia, per quam ascendunt Angeli ad Deo assistendum et descendunt ad nobis ministrandum; Danielis septirao: « Millia milliura ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei ». Honestavit illum; Glossa: « Id est, ditavit», secundum illud Ecclesiastici undecimo: « Facile esl in oculis Domini subito honestare pauperem »; et loquitur secundum humanam consuetudinem, quae divites solet repntare honestas personas. In laboribus, id est propter labores suos, non per iniustitiam et rapinam, sicut multi se ditant. Sed tales divitiae non honestant nec beatificant, sed proprii labores sive divitiae acquisitae ex iustis laboribus; in Psalmo: « Labores manuura tuarum quia manducabis, beatus es » etc. Et complevit, id est, ad optatum finem perduxit, scilicet ipsum reducendo ad patrem suum in terra Chanaan; labores illius; Glossa: « Quos in pascendis ovibus sustinuit », de quibus Genesis trigesimo prirao: « Die noctuque aestu urebar et gelu »
Haec profugum etc. Ab hoc loco usque ibi: In fraude circumvenientium, tangitur nmltiplex beneficium, quod Doniinus facit Sanctis suis, quorum priraura est iustificatio in principio suae conversionis; ad Romanos octavo: « Quos vocavit, illos et iustificavit »; et hoc tangitur, cum dicit: iustum. Secundum est deductio in profectu conversationis: Deduxil etc.; in Psalrao: « Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam ». Tertium est ostensio reg7ii in gratia vel iii secreto contemplalionis: Ostendit; Exodi trigesimo tertio: « Ostendam tibi orane bonum ». Quartum, instructio in agnitione divinae volunlalis: Et dedil illi scientiam sanctorum; Baruch quarto: « Beati suraus, Israel; quia quae Deo placent nobis manifesta sunt ». Quintura est honestatio, id est ditatio in abundantia nieriti et virtutis: Honestavit etc.; lob quinto: « Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici iu terapore suo ». Sextura, completio in praemio: El complevit etc.; supra quarto: « Consummatus in brevi, explevit tempora multa; placita enim erat Deo anima illius »; itera supra tertio: « Bonoruni laborura gloriosus est fructus ».
(Vers. 1 1.). In fraude circumvenientium eum, id est circumvenire ipsum volentium « Laban et filiorura eius », ut dicit Glossa; illi affuil, scilicet custodiendo eum, ne deciperetur vel daranificaretur; Genesis trigesirao prirao: « Pater vester circuravenit rae et mutavit mercedera meara decera vicibus ». Et honestum fecit zY/i(m Dorainus, id est divitera; Genesis trigesimo primo: « Tulit lacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus ditatus, factus est inclytus ».
(Vers. 12.). Custodivil illum ab inimicis, scilicet a Laban et eius filiis ipsura persequentibus et spoliare ipsura volentibus; Genesis trigesirao prirao: « Nisi Deus patris mei afiuisset raihi, forsitan rae vacuum reliquisses ». Et a seductoribus lutavit illum, scilicet ab Esau et suis, qui forte intendebant eum capere, quando veniebant in occursura eius. Sed Dominus immutavit cor Esau per oblationem raunerura, quae praemisit ei lacob, ut patet Genesis trile- gesimo secundo. El certamen forte dedil illi; (lossa exponit hoc de certamine contra Laban et filios eius, Genesis trigesimo primo, vel contra Esau; vel verius potest intelligi de cerlamine, quo luctatus est cum Angelo, Genesis trigesimo secundo; cum Angelo, inquam, fortiori se. Nam si Angelus malus ita fortis est, quod « non est potestas super terram, quae ei comparetur », ut habetur lob quadragesimo primo; quanto magis Angelus bonus? Ut vinceret, scilicet ipsum certamen; Osee duodecimo: « In fortitudine sua directus est cum Angelo et invaluit » etc. Ut vinceret, inquam, et sciret, scilicet vicloriam obtinendo, per sapientiam scilicet; quoniam potentior omnium est sapientia, quia potens est liberare a quocumque horaine malo; unde Genesis trigesimo secundo - «Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis »?
Haec venditum iustum. Hic ostendit beneficium sapientiae factum in persona loseph, et primo in eius Hberatione; secundo, in liberati sublimatione: Donec afferret.
(Vers. 13.). Haec, sapientia scilicet, iustum, « id est loseph »; pro iustitia enim fratrum suorum crimina accusabat apud patrem suum; Genesis trigesimo septimo: « Accusavit fratres suos apud patrem crimine pessimo »; venditum, « scilicet a fratribus suis », qui « eum vendidei'unt transeuntibus Ismaelitis », ibidem; non dereliquit, scilicet ab ipso recedendo; in Psalmo: « Non derelinquet Dominus Sanctos suos in aeternum ». Sed a peccatoribus liberavit eum, ab uxore Putipharis et servis eius, « cum accusaretur de adulterio », Genesis trigesimo nono. Descendilque cum illo in foveam; Glossa: « Carceris »; traditus enim fuit in carcere, in quo « vincti regis custodiebantur », ubi cum illo sapientia descendit, quod patuit, quia « graliam principis carceris ei dedit », Genesis trigesimo nono.
(Vers. 14.). Et in vinculis, carceris, non dereliquit illum, quia per somniorum sapientem interpretationem a vincuhs liberavit eum, Genesis quadragesimo primo. Donec afferret illi sceptrum regni, id est principatum totius Aegypti post Pharaonem; unde ibidem: « Tu eris super domum meam » etc.; et potentiam, scilicet iudicandi vel vindicandi se.
adversus eos qui eum deprimebant; id est contra fratres suos, qui eum depresserant, quibus terrorem magnum incussit, ut patet Genesis quadragesimo secundo. Et mendaces oslendit qui maculaverunt illum, scilicet macula infamiae, uxorem scilicet Putipharis et servos eius; lob decimo tertio: « Prius ostendens vos fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum ». Nam per eius divinam exaltationem ostensum fuit et creditum, totum esse mendacium, ipsa etiam muliere postea forte hoc recognoscente. De hac macula infamiae Ecclesiastici quadragesimo septimo: « Posuisti maculam in gloria tua ». Et dedit illi claritatem aeternam, scilicet perpetuae famae, secundum illud Psalmi: « In memoria aeterna erit iustus »; vel aeternae gloriae, quando scilicet Christus cum ceteris Patribus de inferno in gloriam induxit. « Ascendens in altum captivam duxisti captivitatem ».
Notandum, quod in praedictis sex personis tanguntur sex modi, quibus sapientia liberat Sanctos secundum illud lob quinto: « In sex tribulationibus hberabit te, et in septima non tanget te malum ». Liberat enim a tentatione ho.uis, ut Adam; a tentatione corruplionis fomitis, ut Noe, ceteris pereuntibus propter corruptionem carnis; item, a tentatione superbiae et elationis interioris, ut Abraham a gigantum superbia imitanda vel superbiae imitatione; ilem, a tentatione exteriore, scilicet pravi exempli et corruptae conversationis, ut Lot; item, a tentatione humanae fraudis et circumventionis, ut lacob; item, a tentatione mundanae adversitatis, ut loseph. — Item notandum, quod tres sunt hostes nostri, scihcet diabolus, caro et mundus, significati per tres hostesSalomonis, de quibus tertii Regum undecimo ">. Tentatio vero daemonis duplex est, scilicet exterior et visibilis, interior et invisibilis. Liberatio a prima significatur in liberatione Adae; a secunda, in liberatione Abrahae. — Carnis vero tentatio duplex, scilicet secundum naturam et contra naturam. Liberatio a prima significata fuit in liberatione Noe; a secunda, in liberatione Lot. — Mundi vero tentatio duplex, scihcet per fraudulentiam et viokntiam. Liberatio a prima significata est in liberatione lacob; a secunda, in liberatione loseph.
De beneitoiis coUatis uni fopolo agitur tiiplioiter.
Haec populum iustum. Postquam ostendit beneficia sapientiae coUata singularibus personis, hic ostendit beneticium factum uni populo; et primo tangitur beneficium generale, secmdo speciale: fntravit etc., tertio gratiarum actio pro utrisque: Iiko iusti etc.
(Vers. IS.). Haec, scilicet sapientia, populum iustum, « scilicet populum Israeliticum », per fldem nem boni; et semen sine querela, scilicet per declinationem mali; semen, « scilicet Patriarcliarum », ut dicit Glossa; item Tobiae secundo: « Filii Sanctorum sumus»; liber-avit etc. Huius liberationis praemisit duplicem causam, scilicet populi bonitatem, cum dicit: Populum iustum; secundo, Patrum sanctitatem, cum dicit: Et semen sine querela liberavit a nalionibm, « id est ab Aegyptiis », in vitio nativitatis suae permanentibus. Quae illum opprimebanl, id est, vexabant, « scilicet in luto et latere » et paleis, ut patet Exodi primo. Et nota, quod per hanc oppressionem vel vexationem potest intelligi vexatio diaboli, qua vexat servos suos in operibus luti luxuriae et lateris avaritiae et paiearum superbiae; Exodi tertio: « Videns vidi afflictionem populi mei » etc.
Intravit etc. Hic tangit specialia beneficia, primo facta in Aegypto; secundo, post exitum de Aegypto: El reddidit; tertio, in ipso exitu: El transtulit etc.
(Vers. 16.). Intravit, id est ipsa sapientia, in animam servi Dei; Glossa: « Id est Moysi », supraseptimo: « Per nationes in animas sanctas se transfert »; item Exodi quarto: « Ego ero in ore tuo et docebo te, quid loquaris ». Et stetit, scilicet constanter; unde Exodi nono: «Stetit Moyses coram Pharaone »; stetit, inquam, contra reges horrendos: Glossa: « Pharaonem et alios principes »; in portenlis, id est in maioribus miraculis, et signis, minoribus, « quae fecit in Aegypto »; unde Exodi suptimo: « Multiplicabo signa et ostenta mea in teri:i Aegypti »; Ecclesiastici quadragesimo quinto: « Magnificavit eum in conspectu regum »; supra octavo: « Timebnnt me reges horrendi ».
(Vers. 17.). Et reddidit iustis; Glossa: « Populi Israelitici»; mo-cedem laborumsuorutn;GIosssl: «Terram promissionis », quam eis prius promiserat; Genesis duodecimo: « Semini tuo dabo terram hanc». Et deduxit illos, scilicet ad terram praedictam, in via mirabili; Glossa: « Per desertum »; in Psalmo: « In terra deserta et invia et inaquosa ». Haec autem via fuit mirabilis, quia nullo modo pervia tanto exercitui sine multis miraculis. Unde sequitur: Et fuit illis in velamento diei, id est aestus diurni, scihcet « per columnam nubis »; et in luce stellarum per noctem, id est loco lucis stellarum, et hoc «per columnam ignis », ut dicit Glossa; Exodi decimo tertio: «Nunquam defuit columna nubis per diem neque columna ignis per noctem »; item Isaiae quarto: « Creabit Dominus super omnem locum montis Sion etc, nubem per diem » etc.
(Vers. 18.). El transtulit illos etc., scilicet in exitu de Aegypto, per mare rubrum; Exodi decimo quarto: « Divisa est aqua, et ingressi sunl filii Israel per medium sicci maris ». Dicitur autem mare rubrum a colore, quem trahit ex terra rubra adiacente. Et transvexit illos per aquam nimiam, scilicet ipsius maris, cuius aquae erant eis pro muro a dexteris et a sinistris, ibidem. Et nota, quod dicit per mare rubrum quoad qualitatem, per aquam nimiam quoad quantitatem.
Chapter 11 of 20